Examen diatribæ Thomæ Willisii, doctoris medici, & professoris Oxoniensis, de febribus. Cui accesserunt Historiæ aliquot medicæ rariores. Authore Edmundo de Meara, Ormoniensi Hiberno ..

발행: 1667년

분량: 250페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

2 6 Examen D. Willi sit

opacus, speciebus visibilibus recipiendis inhabiths redduntur: Cerebro item nimia sanguinis copia inundato , .rerum omnium ideae in mente obliterantur. Respondea, Inter nutriendula dc nutriens non actualem semper de omnimodam similitudinem intercedere, sed potentialem sussicere, id est, talem quae a facultatibus Nutrici inservientibus in actum reduci pos. sit: Nutrici autem praeter alias inserviunt Concoctrix dc Expultrix. Concoctricis opera qualitates minus amicae alterantur δc familiares redduntur: Expultrix inutilia dicon-comoni inepta secernit. Ita triticum , legumina, plantae, licet corpori nostfo colore,

consistentia . multisque aliis qualitatibus dic similia, multiplici tamen praeparatione depreviis alterationibus, .nec non secretione noxiorum di inutilium, in alimentum corpori familiare dc simile tandem facessunt. Ita Sanguis opacus, Zc diversi a speciebus Opticis coloris, multis tamen alterationibus in materiam iisdem spiritibus generandis idoneam transit, omni opacitate deposita: Si vero casu , vel ipsius sangu in is aut partis vitio, confertim oc nimia copia vel ante praeparationem debitam in oculorum tuniocas vel nervos, aut in cerebri ventriculos irruat, eosque obstruat, quid mirum si in oculis caecitatem, in cerebro phantasmatum

obi iterationem producat pobjicit secundo, Modum nutritionis esse progressum alimenti a cruditate ad coctio

nem s

32쪽

Diatriba de Febribus. 27

nem, non e contra : At Sanguinem partibus esse magis coetum ue Quod probat , quia est calidioe, spirituosior, & volatilitati propinquior ; partes autem fixae mimisque spirituosa: ; Ergo minus coctie. Respondeo negando Μinorem. Ad cujus probationem dico, Concoctionem non in intensiore gradu caloris, sed rei concoquendae magis debito ac idoneo consistere, mulistaque a caloris gradu majore ad remissiorem ejusdem. gradum per ulteriorem coctionem procedere: ita allia, coepe, nasturtium, tam ulta ejus generis, ut & vina potentiora , eli-Σatione multos caloris gradus amittunt, quae tamen minus cocta nemo dixerit ; ita aquae ardentes ignitione 'mitescunt; ita sanguis, qui in arteriis calidior est ut sic, quam ut proportionatum partibus alimentum prae- heu, ulteriore concoctione , spirituumque dc calidiorum exhalationum expiratione tem peratus, iistem nutriendis cypportunus evadit; ita denique sanguis vi Febris accensus' dicitur trudus, qui deinde a pepasmo defervescens dc temperatior factus nihilo secius concoctus dicitur. Objicit tertio Glissonius , Sanguinis aspe- - '. ram di scabram substantiam partium solidarum , quae mites sunt di lenes, nutritionii nepetam esse; sibiqtie respondet, Sanguinem esse quiddam heterogeneum de consans diversae natu rae partibus, quarum aliae sint asperie di volatilitati propinquiores aliae

33쪽

28 Examen D. Nillisi

cedcntes, ideoque partium spermaticarum. substantiae resarciendae magis idoneae. Quod Responsum a se profectum ferociter impugnat, di fingit adversarium fateri suctum nutritium tanto esse pretestantiorem quanto' magis ad chyli naturam accedit, taciteque solum innuere, illum prius debere sanguinimisceri: tum subsumit, Nuorsum igitur cum sanguine miscetur, quum per ejusmodi misetionem a Chyli natura magis recedat, ab eoque demum sit separandus, priusquam alere possit 8 tum ludibundus interrogat ,' An credibile sit Naturam, ne otio torpeat, aliquiae facere quo denuo infectum velit. Verum enimvero Hydram quam ipse finxeris levi negotio debe laveris ; nam profecto nullus sanae mentis adversarius aliquam ejusmodi scabritiem in sanguine concesserit, nec seccum nutritium eo esse prae

stantiorem qud minus a chyli natura recemarit; imo reponet sagacem Naturam conssulto succi in partium nutrimentum abituri iter tot diverticulis di ambagibus in lactearum ' mesentericarum amfractuosis Maeandris implicuisse, tam multiplicibus secerniculis. cum privatis singulorum Organorum , tum publicis universi corporis instruxisse, quo elaboratior, delacatior, eca chyli natura remotior ad partes appelleret: fatebitur tamen massam Sanguinis, licet ad sensum sit quiddam homogeneum, r Vera tamen constare, dc constare debuis se, diverse conditionis partibus, ut multi- PE-

34쪽

wiatribae de Febribus. .29

ylicis naturae organis commune praeberet alimentum , unde singulae partes quod tibi magis esset proprium dc familiare prolicerepos

sint.

Objicit quarto, Α ratione alienum esse,u, ni quod piscitur in pallym cedat illis,met partibus qua, do rorat: Sanguinem autem partes devorare: Ergo illi. iri pastum non cedere. Minorem probat, eX Co quod

Calor vitalis partes in diuturna fame devorat& absumit: Calorem autem vitalem in sanguine originaliter tamquam in subjecto hospitari: quicquid igitur Calori attribuitur, Sanguini attribuendum esse. Similiter in Febre partes absumuntur, Sanguine non absumpto, adeo ut bis, ter, vel etiam pluries phlebotomiam celebrari sit necesse, licet , potu excepto , aeger nihil quo reficiaturi admittat; signo manifesto partium spoliis augeri Sanguinem. Respondeo negando Minorem. Ad cujus probationem dico, Calorem vitalem quo nomine calorem insitum sive innatum debet intelligere) non in Sanguine, sed in partium solidarum humido primigenio tamquam subjecto inhaerere; nec eum partes devorare posse, cum fit ipsarummet partium primigenia temperire. Partes autem devastantur non a Calore nati . vel Sanguine, sed a Calore febrili in ipsis partibus a cenuo: non solae autem partes, sed Zc Sanguis in Febre accenditur, ex qua febrili incalescentia Sanguis in naturam nutriendis

35쪽

partibus inidoneam transit, qu propter a partibus non attrahitur , nec fit insignis ejus jactura: proindeque atque etiam ratione plenitudinis in Febrium initiis pluries educi postulat, ut materia exhausta incendium deflagret ue in progressu autem Febris, tum ipse

sanguis tum partium humiAlfino AlmurlUΠ-tur, ut parum Muci ut fius in moribundisse persit. In fame vero diuturna nativus

Calor exin rat, propter defectum pabuli ab- sumpto partium humido primigenio, cujus humiditatis dispendia a Sanguine reser iuntur, quamdiu aliquid pinguis ic oleosae substantiae superstes habet. Quae insuper addit de Sanguine helluone, de eodem comedone dccibo, praedatore praeda , de agni ec lupi

Parabola, responsium non merentur.

Objicit quinto, Partium alimentum debet esse simile substantiae ex qua ab initio constiterunt, iisdem enim nutrimur quibus Zc . constamus, nec eX quilibet ligno fit Mercurius : Ateiusnodi substantia non est Sanguis, sed succus liquidus a sanguine multum di.

Versus tum colore tum conlistentia , aliisque praeterea qualitatibus, nerope Semen in Va-viparis , eique analogum Albumen in ovis. Jam responsum est, actualem similitudinem non requiri inter nutriendum & nutricns, sed sufficere potentialem, proindeque Sanguinem, iliet materiae seminali ex qua foetus in utero formatur colore dc .consistentia dissimilem, si tamen ulteriore subactione di inutilium secretione similis evadat, foetui

36쪽

Diatribae de Febribus, 3I

;nposterum nutriendo idoneum fieri : nec propterea ex quolibet ligno Mercurium conflari 4sierimus, dum similitudinum potentialem quidem, non tamen valde rem am, iussi cerς concedimu . Ad Comparationem inter ovum δέ Embryonem dico, is ovo concrementum album sige albumen respondere materiae ipermaticae in embryone. 3covi vitellum sanguini materno: eademque ratione qua sanguis m ternus in fistu virtutis plasticae opera ex disi1-nili similis fit, ic in partium seminalium nutrimentum pariter &lycrementum convertitur , utque albumen ovi in partium seminalium Aliti, alimentum dc incrementum transtit; ita in avicula exclusa dc Detu adulto alimenta comissi unia primo in sanguinem, moxntiam m materiam semini θc seminalibus partibus analogam virtutis concoctricis opera elaborari : nec tantam esse dissimilitudinem inter semen δc sanguinem,quantam imaginatur Gli sonius, qui externaessimilitudini, colori scit. dc consilientiae, nimis fotae attentus,

internae rimilitudinis in qualitatibus symbolis dc multiplicium in singulis civionum

cinis alterationum non meminit.

Objicit sexid, Membra resoluta in paralysii narcescere dc atrophia laborare , non propter defectum Sanguinis, cujus abunde lit in corpore, nullaque sit venarum aut arteriarum

37쪽

32 Examen D. Willisi i

nervosi propter nervorum Dbstructionem. Quo argumento similiter probat nervos esse vasa succum aliquem deferentia, licet non vi. deatur in illis manifesta cavitas. Huc argumentum omnino dissicultate non caret. Riverius cum Practicantium vulgo altid contingere, quia propter,pirituum animalium interceptionem calor nativus languet Yectetus eyadit: quam rationem veram ese conficit spadonum marcor post testes exectos, qui cum toti sit corpori communis, non penuriae nutrimenti , quod nullum a restibus toti ministratur , sed spirituum animilium defectui attribui potest , qui abundanter. a testibus in totum derivantur. Verum aliter ic nervose ex acutissimo cisalpine 1 inaest. Medicar. Cap. 33. responderi potest, id contingere propter amisium sensum tactus in parte marcescente: Cum enim nutritio non fiat nisi concurrat attractio alimenti &expulsio recrementorum,neutrum autem citra sensum tactus feri possit; Natura enim non attraheret, nisi alimentum familiare esse sentiret, neque aliena expelleret, nisi ab illis irritaretur; manifestum est partes debere marcescere, si nervi sensum tactus deferentes obstruantur. Unde, referente eodem

sal no, concludit Aristoteles, 3. de Anima,t t. 67. necessarium esse animalia stilo sensu tactus privata mori : atque hinc est quod provida Natura viscerum paren chymata &carnem innumeris nervorum surculis instruxit, quum tamen motus ec sensus non sint

38쪽

Diatribis de Febetibus. 33

sint organa, tum ut alimentum attraherent, tum ut nocitura expellerent. Quod de tum

re partium resolutarum in paralysi incipiente assta it, non Sanguinis, sed Seri vel Pituitaea Cerebro descendentis accessum probat. Objicit septimo, Emplastra cephalica e lida dc sicca in Phthisi convenire, non solum quia fluxiones sistunt, sed quia nutritionem

Promovent: quod tamen gratis dc sine fundamento asserit, nisi intelligat Cerebrum ab illis exiccatum melius concoquere, di minorem Excrementorum proventum facere; quod quidem verum est sed tamen ad quaestionem non facit, Objicit oscavo, Macilentes sanguine abundare, nervis autem praeditos humi dis, aperitis & spongiosis facile pinguescere. Solutio facilis est, Macilentos sanges ne abundare fervidiore, deoque continuis vaporum e fluviis esse dbnoxios : contra, carne spongiosa & flaccida praeditos ab immoderatis emu- viis esse immunes, quia frigidiores, unde corpus in molem attollitur. Praeterea Cere- ,ri sunt frigidioris 8c multa eXcrementa cumulantis ; unde flaccescunt, spongiosi ac tumidi evadunt; quo habitu priediti molles sunt, inertes, & exercitii impatientes: quod a laudabilis nutrimenti copia proficisci non

est probabile. Objicit nono, Roscidum humorem ex nervosarum partium vulneribus extillare, ex ossium fracturis viscosum humorem exudare, ruptis ossibus serruminandis utilem; qui,

39쪽

34 Examen. D Willi su

cum sint seminali materiae analogi , perve- venas aut arterias deferri non possunt: verisimile igitur esse illos per nervos depluere. Praeterea, in scrophulosis tumoribus mat riam candicantem conspici , dc nonnunquam veluti ova membranoso involucro inclusa, quae ad formationem quandam animalis, licet imperfectam , tendunt, imo in vermiculum aut aliud monstri genus desinunt; quae non a sanguine, .sed ab alia quapiam mitioM & suaviore materia proficisci posse GV ius exi thimat. Denique, carneas excrescentias in Entia lorum labris dc dentium cavis luxuriantes a Sanguine proficisci non autumat Glasnius, cum sensus si ni ex qui siti stimi ; proptereaque vel a nervis oriri, Vel

illis multum esse com nervis commercii.

Resp Omnia illa proficilli a Sanguine per

arterias vel venas ad partes affectas delato, 1ed a Sanguine vitiosi, & partes vitiante , quae partes debit iratae assimilationem imperfectam faciunt, aliquo tamen modo partium ipsarum substantiae analogam. Non enim negamus, imo hoc est quod concedimus, Sanguinees etiam in materiam seminalem, imo in semen converti, si ad organum semini conficiendo destinatum appellat. Quod autem ex partium nervosarum vulneribus eXtillat rolcidum, vel ex ossium fracturis exudat viscosum , ipsum est partium alimentum semicoctum quod emuit retentricis vitio a vulnere vel fra- ctura debilitatae, & alimentum ad j ustum perfectae affundationis tempus retinere neque

40쪽

Diatribae de Eebribus. 3 s

unt is. Quod candicans in strophulis observatur, Sanguis est pituitosus in cerebro, vel ejus membranis iuereditaria si semine vel asestitiatdiosyncrasia mala constitutis, in materiam crassa dc maligne putridam , sed partibus

Unde emanat quadantenus similem ' conversus ; quae materia per venas, zrterias , Ostium

dc periosteorum interstitit, carnis poros, imo, si lubet, & nervos delata, partis in quam decumbit indole in eum cujus est capaXmaturationis gradum perducta, in mactam album

neam, vel carneam, vel vermitulum conve titur : Natu raenim ex putri materia tu na in

corpore humano , tum etiam alibi , libentius animal quam qu9dcumque inanimum, ut, pote praestantius, producit. Hi tamen succi, quamvis candidi & materiae seminali non absimiles, non video cura Gnssonio mites vociis tentur, cum carnem eXulcerent, ossaque ipsa Corrumpant Zc putrilagine mortificent: Nec cur carneas excrestentias in vulneribus partium nervosarum, m fonticulorum labris dentiumque cavis succo seminali per nervos delato adscribat, cum carnea parenchymata, di univertim quamcumque carnes , 1Angui . nis esse affusiones coagulatas paulo antea comcesserit: in quibus quid mirum est si sensus it exquisitus, cum incar mlegitima plurimi

sint ubique mervorum surculi ; in excrestentiis etiam eorundem nervorum productiones . reperiantur ξ Tan&m quam uls libenter concedam sis humores peccantes praeter Naturae institutum in nervos quandoque irrumpere;

SEARCH

MENU NAVIGATION