장음표시 사용
11쪽
D Ostu , ct laboriosas Prolusiones tuas
Amma cum animi voluptate perlegi. In eis, ut quod sentio, fatear, mihi matronam non pellucente ac fucata verborum amictu, sed gravi ac talari orationis stola decoratam intueri visessum. Hoc apprime placuit, quia plurimum refert, magistra ne vita Ethice , an ancillula quapiam in scenam prodeat.
Intererit multum Davus ne loquatur,ErOS ne, Maturus ne senex,an adhuc florente iuventa Fervidus, an matrona potens, an sedula nutrix.
Non hic philologiam, sed philosophiam perpendo,
qua superstitiosius ornari negat, contenta doceri: facundum vero, ac facundum illum tuum lum, o oratoria lumina, atque acumina,quibus miri cepolles, alius expectat locus , cum, ut audio, complures in humanioribus litteris lucubrationes tua publici Iuris fuerint factae. At at dum hanc cuiarioris orationis Scyllam iudicio pitasti, haud minus Char bdim, tetram videlicet quorundam in
12쪽
nigenaram virtutum fundamenta iacis r quam cessu bene ac beate vivendi moles, regaliquestup ramidum longe altiores, erigis ' Et hic quod Α- isticiat Peripatus, quod colat Academia, quod veneretur Stoa, quod Vis civilis introspiciat, quod denique praedicet Theologia. Verum enim vero , ut non nihil huius operis attingamquam oculate postremum hominis nem, ct intern i,atque extemnum hominem expendis ' quam admirabilem, ac 'paene divinam bonorum pyramidem aegris mortalibus proponis ' quam accurata iudicii lance rificia cuiusvis cmditionis examinas quam rite de summa felicitate edisseris ' quam profunde, ac promiscue dominatum, acservitutem, an iustasnt, en cisas ' quam graviter Stagiritaeafundamenta perpendis' quam denique mirifice septem illis, omniaque admiratione plenis visonisgradibus ad summum usque summi animantis bonum attollis, vividoque veI ex nobis ipsis eruto exemplo sacrosanctam, ac venerandam Triadem recludis ' Haccine seculum nostrum non habebit ' ergo. Post te victurae, per te quoque Vive-
Vale, meque, utfacis, ama. Patavii a pari. Virg. M, DC .XXXVII. I x. Kal. Sept.
13쪽
po I AGHI COMITIS,& Canonici Patavini,
N N u s volvitur secundus, Praeses Illustrissime & ExcellentiLsime; optimi Auditores ; cum relicta Romana urbe confugi in domesticos lare , tanquam in portum, non inertiae, sed quietis: nam excelsis splendor aulae, qui affulserat, mei tis oculos non perstrinxit. Sed rursum mihi videor vela dare; cum Principis iussu, beneficientia, & auspicis docere, imo discere aggredior. Plenum opus periculi, & maxime laboriosam: ex umbra in solem proserre cogitationes meas,& longos Philosophiae sinus traiicere ex summo litore, in quo securus sedens intuebar alios navigare. M gnum etiam, Se arduum, produci id theatrum, in quo,ut aiunt, Roscius sit paulo a te Versatus. Et propterea locus iste,spoliatus voce erudita & vestris auribus digna, pa-VOrem adauget. nam quamvis tanti viri vita functi propensae erga vos voluntati adaequare me posse intelligam ; non ideo illius do-
14쪽
strinam emetiri me posse cofido. Sed de me dictum satis: nam si magis me deprimam, videbor fortasse dissimulare : & ii attollam,
vanitatis suspicione non carebo. Et quoniam Philosophiae laudes expromere propositum mihi non est ; quia minime necessarium; nemo enim vestrum, illam vituperat, aut odio habet) exordiar ab - eo , quod maxime pertinet ad institutum nostrum; estque fundamentum totius civilis disciplinae, nempe a vita hominis, quae in actione consistit. Si enim secum non ageret homo, & cum altero non contraheret, se stra in tradenda bene vi vendi ratione universa, Moralis Philosophiae magistri laboras sent: si a publicis & forensibus rebus ces.saret, neque versaretur in luce Reipublicae, tot Politicorum volumina iacerent otiosa: si studio rei familiaris non implicaretur, supervacanea forent oeconomica praecepta Scitum hominem multifariam vivere: caetera autem animalia unico tantum modo vi- tam traducere videmus. In promptu causa est: nam unum hoc animal, iure optimo
mundi vinculum appellatum , in una, & eadem numero forma duplicem substantiam gerit, quarum altera caelestis mens est,altera vero brutorum portio. Neque latratus lyciscae a Proclo adversiis hanc rationem adductus quicquam negotii
15쪽
E P I T O M. E. II sacessit,afferente,illam quoque esse variae dc permixtae naturae. Nam cum haec permi tio, & varietas in materia sit, non in forma.
non est quod illius horreamus latratus; quandoquidem dissicultas haec nobis obiscta non mo det. Neque nostros conturbet animos auctoritas Aristotelis, dicentis primo de historia
animalium,c. primo, etiam exanimantibus, quas natura abiecit ad pastum, multas eme, quae modo solitudine gaudent, modo societateέ ne forte negare cogamur, soli homini naturam ancipitem fuisse tributam e non . enim in iis, si rite spectamus, veras differe tias vitae,quemadmodum in homine, cernimus,sed solummodo vestigium,& illud quidem leviter impressiim, contemplationis &actionis. 'Quod vestigium cum perspicax Aesopus animadvertisset, novam , & admirandam methodum excogitavit erudiendi discipulos ad Moralem Philosophiam: Et quae ratiocinando , definiendo, atque ex historiis admonendo, alii nobis serio tradidere, ipse avium, & ferarum fictis , sed saluberrimis quidem sermonibus, quasi iocans edocuit. Quemadmodum etiam poetae, sympathiam,& consensem rerum secum considerantes, multa de coniugiis arborum non temere confinxere, Neque propterea pecudes vere
16쪽
11 INsTi Tu T. MORA L. locutas a pastoribus unquam accepimus,
quamvis Aesopus illas loquentes inducat;
neque voluptas vites .traxit ad ulmos maritos, ut fingitur, sed ars agricolarum. Hanc hominis formam duplicis substantiae perfecte novit antiquitas:quae dupli.m proptem ea hominem nobis reliquit, internum scilicet, & externum: unum Angelis, alterum
brutis persimilem. Id ipsum quoque Moses allegoricus significavit, si credimus Origent: nam, cum Adam sectus a Deo essingititur, primus homo intrinsecus nobis pwponitur: cum vero ex illo tanquam somno oppresso Eva formatur, subiicitur oculis nostris homo alter extrinsecus, qui divinarum rerum oblitus, & ab inferioribus illectus, delapsus est in errorem, & vitium. Per animas a Deo manantes; a variis stellis, quas in orbem vertunt, primo receptas; crasso corpori nondum alligatas ; cuncta cognoscentes; ducentes felicem vitam, quid aliud designare voluit divinus Plato, nisi primum hominem intrinsecum Et per easeem animas ad informada mortalia corpora descendentes; per alarum casum, quibus ad superna aspirabant; per soporem, & oblivionem eorum I quae noverant , nonne secundum hominem extrinsecum adumbravit, imo etiam expressit λ In primo & interno homine rationem solum habente ponitur vita
17쪽
contemplativa ; nam cum in conversione consistat ad finem universalem , reponi
etiam debet in illo homine, eui praestitutus est universalis finis. . At huiusmodi est homo primus, utpote qui virtute continet hominem secundum. Sed vita activa, cum ad particularem finem referatur, in secundo homine recte locabitur; namque homo secundus nil aliud virtute comprehendit. quam seipsum. Suademur etiam adita sentiendum ex eo, quia
virtutes omnes, quae perturbationes retu
dunt, &actioni inserviunt, sunt in inferio re parte animi; quae quidem pars inferior est eadem cum homine secundo. Licet enim huiusmodi virtutes a parte superiorequet est homo primus efficientem causam, id est, rectam rationem, tanquam regulam accipiant; in inferiore tamen parte, quae est homo secundus, tanquam in subiecto pro-' prio,conquiescunt. Nec quia pars superior agit operatione immanente , denegari illi debet transitus; sutem virtualis. Cum igitur motus sit potius in eo quod movetur;
quam in eo quod movet, & pase animi inferior. sit illa, quae regitur, pars vero superior sit illa, quae regit, & imperat; profecto qui nullius in magistri verba iuravit,affirmabit, Activa vitam in secundo homine reponendam. Quod si quis in primo reposuit, mo-
18쪽
tum illum fortasse respexit, quem Platonici actuosum appellant ; sed nos passivum respicimus, de quo omnes intelligunt, cum
Hinc dicere solebat SperonusSperonius, celebre huius Civitatis Oraculum, Achivam vitam esse perfectionem hominis externi. Quod idem est, ac si diceremus, esse perfectionem animae humanae imperfectae, quatenus imperfecta est. Contemplativam vero vitam dicebat esse perfectionem homunis interni.
Neque vita Activa homini secundo, de externo est tributa , ut in ea perfectione conquiescat, sed ut ad ingenium, & mores redeat hominis primi , & a prosperitate, quae in actione est posita, ad contemplativam transeat felicitatem ; Quod Platonici
nobis egregie monstrarunt. Nam cum post descensum animarum imperfectionem. se- . cundi hominis ostenderint, docent etiam modum, quo animae, iam e coelo delapsiae,sito munere recte fungi possint; ut eo perfunctae in antiquas sedes r vertaiatur,ibique fruantur summo bono , proprio labore comparato. Casum animarum nullo pacto probamus: possumus tamen cum Perspecti- vis, qui per excogitatas pyramides, & imaginarias lineas vera concludunt, uti etiam nos commentis Platonicis. Nam ex isto fabae
19쪽
loso animarum descensu facile adducimur ad percipiendum, hominem primum tu e
- rorem delapsum , atque in secundum m
Quid igitur nobis peregrinis in hac vita alarum remigio destitutis, agendum restat, Auditores' Aliud nihil profecto, nisi recuperare pennas amissas, ut per prudentiae,icientiae, & sapientiae gradus revertamur in patriam. Alas ambas amisimus ob vires remissas, & repressas, quibus ad verum,& bonum aspirabamus. Sinistram alam primo . assumimus cum voluntari cum propensione . ad bonum, tum prudentia roboratur. Illa assiimpta facile recipimus dexteram; quod contingit, cum intelligendi, & iudicandi facultates interna commotione ad verum, & sapientia convalescunt. Virtutes namque morales, quas ala sinistra designat, dispositive pertinent ad vitam contemplativam . Nam tollunt vehementiam passionum, quibus abstrahitur animus a contemplatione. Quare homo secundus, dum virtutibus morum perficitur , evadit iterum, homo primus . Denique in patriam reve timur, cum,his compagibus corporis e clusi, donamur tandem libertate. Quam quidem maxime cupimus; nam ad immortalitatem creati vitam hanc causa illius pro stantioris expetimus . Ita strenui milites
20쪽
non per se bellum exoptanti sed ut pax,quae est militiae finis, sit rebus sortiter gestis sit
Perturbationum, quae libertatem istam impediunt, & contemplationi nocent, moderatrix est Philosophia Moralis, si, ut agamus, ad illam confugimus : si distimus vitae, non scholae: si noster animi Philosophiam amat ut remedium, non ut oblect mentum. Nam qui in sida disputatione eonquiestit, ut cum Aristotele loquar, s ne perinde facit atque aegrotans, qui medicos quidem libenter audit, nihil tamen eorum efficit, quae ab ipsis mandantur. Et quemadmodum illi nunquam bene habiturum est corpus , qui ita curatur , sic nee isti animus, qui ita philosophatuta. Distamus igitur magis vivendi rationem, quam disputandi: Nam magnum
quidem est, implicita solvere, ambigua distinguere, obseura perspicere ; sed longe
maius, oriam contemnere, aerumnam serre sine gemitu, & cum mors aderit , non trepidare. .