Flavii Quaerengi, Poiaghi comitis, ... Libri duo. Vnus, Institutionum moralium epitome. Alter, De genere dicendi philosophorum; seu de sapientiae & eloquentiae divortio. ..

발행: 1639년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

AN Nus SECUNDUS.

FElicitatem , quae est actio consentanea virtuti, tanquam sydus Borealis poli, vobis in hoc vitae Oceano undique agitatis, indicavimus vino praeterito. Reliquum nunc est, ut stellas singulas, ex quibus astrum iulud comtonitur, hoc est omnes virtutum species, separatim inspiciatis. Sed praecipue ad explicationem Iustitiae, quae est omnium gomina & regina virtutum, cuius fulgoricedit Hesperus, & Lucifer, nostra festinat

intentio.

Verum quia ab universalibus initium est capiendum, ideo antequam sermonis cursum dirigamus ad species sigillatim enarrandas, aura quadam a doctrinae ordine profecta ad virtutem universalem , ac generatim cogn0scendam,convertimur , atque compellimur. . Moralis virtutis lumen; quo coelestis pomtio hominis emicat, & tantam excitat admirationem sui; non est densior pars sui orbis, ut nodus in tabula, sed animi firmissimum robur: Non est quinta quaedam essentia, sed quid a potentia & affectione distinctum.

Non ex floribus conflatur elementorum, sed ex voluntate , consultatione , electio-B ne

22쪽

18 INsTITu T. MORA L. ne conficitur ; quae sub spontaneo , tanquam sub genere, continentur. Haec sunt tria, quasi corpora simplicia, ex

quibus actio componitur. Haec 1unt conceptio, & cunabula virtutis. Haec enim csunt principia unde prodeunt operationes, '.

ex quibus hequentatis fit habitus. In iis, quia sponte suscipiuntur , laudi vel vitio

relinquitur locus: quemadmodum illae,quaevi, aut imprudentia fiunt, sepe veniam, interdum etiam misericordiam promerentur. In his tribus elementis, conspirantibus ad absolutionem operationum humana- , rum, unde proficiscitur virtus, hic ordo statui tur a Peripateticis. Primo mens absolute rem iudicat. S cundo sub ratione boni. Tertio voluntas

id vult. Quarto vis consilitandi de mediis pro eius adeptione deliberat. Quinto id quod consultatione caeteris fuit praepositum, electio deligit; nisi obsistat appetitus, ut accidit in incontinente; & haec omnia communi genere participant, spontanei

scilicet, quod latius patet; & pendent a lu

bertate arbitrii , cum neque necessitate gant homines, neque fortuito, ac temere. more cylindri deserantur . . Hunc quinarium ordinem Aristotelicum fortasse designarunt Stoici illis tribus Inspectionibus. Quarum . prima aestimat quanto quidque dignum

23쪽

EPIT ME. Is

dignum sit , dc pretia rebus imponit . , Secunda ad res intus aestimatas impetum c pit ordinatum ,& temperatum. Tertia in ipsa rerum actione cognoscit, quando,ubi, ic quomodo, quidque agi debeat. Tunc enim vita sibi concors est, cum actio non destituit impetum, & impetus ex disnitate rei cuiusque concipitur. Prima inspectio, de aestimatione , mentis iudicio , secunda, de impetu, actui voluntatis; tertia, de actionibus, consultationi, & electioni proportione respondet. Sed etiam magis distincte hac de re loquuntur Theologi, imitantes sectiones medicorum. Nec mirum: si dilugentius caeteris ea, quae ad finem pertinent, exquirant. namque agunt de vero, & ultimo fine; cuius iactura foret longe maior, quam privari Ideis Platonis, vel Elysio Poetarum. Iuxta ordinem actuum voluntatis

secundum lineam rectam, & respectu eius. dem obiecti, duodecim motus ordinantur λperspicaci Caietano ; qui distincta disti

guens, & divisa subdividens, p . 2 . q. PQ art. q. tantam in moralia induxit si1btilitatem , quantam in Metaphysica acerrimus Scotus invexit. Primo igitur apprehenditur v. g. felicitas. Secundo est voluntas. Tertio imperfecta eius fruitio. Quarto, intentio eiusdem. Et hic finitur prima voluntatis habitudo ad finem: cum enim prae-B 1 dicta

24쪽

dicta perfecte insimi, voluntas habet finem in se ipsa; id est, perfecte illum appetit. Et hinc inchoat prima quoque voluntatis habitudo ad id , quod est ad finem. Intentio enim ad id descensum praebet.)Sed quia consilium de his quae sunt ad finem est voluntarium, nam a voluntate movetur ratio ad deliberandum, & haec motio vere est usus, ideo quinto loco ponitur, Uti ratione ad consilium. Sexto loco est consilium de his, quae ad finem ferunt ; quod est rationis inquisitio, ante iudicium de eligendis. Septimo est iudicium, quod inquisitione praecedente , a ratione profertur, &dicitur sententia, sive conclusio. Octavo est electio, quae amplectitur rem iam decusam, & consultatione caeteris praepositam,& est affectatio eius, de quo habita est comsultatio. Et hic finitur prima habitudo voluntatis ad ea quae sitiat ad finem. Hab , tur enim tunc in ea perfecte id quod est ad finem, id est, perfecte vult media, quae ad finem diriguntur. . Nono est praeceptum, seu imperium,quoratio spraesupposito aetii voluntatis) praecupit electa executioni mandari; & inchoat secunda habitudo voluntatis ad id quod est ad finem: quoniam iam incipit descendere,ut habeat ipsim realiter. Decimo est uti;

quo voluntas movet potentias executiVas,

25쪽

applicans eas ad executionem. Undecimo est executio ipsa assecutiva per media ipsius finis. Et sic duodecimo Consummatur, & perficitur totus progressiis, fruitione perfecta superveniente; quae est de felicitate realiter adepta. His gradibus veniunt homines a cogitatione finis ad illius realem possessionem. . Sed quattuor principia, & origines istorum motuum, quibus pervenitur ad felicitatem, accuratius spectemus. Spontanei cognitio ex seo contrario elucescit. Non spont neum, est illud, quod vi, aut ignorantia fit. Vi autem id fit, cuius causa, & principium extrinsecus adhibetur, ea re, cui vis infertur , nihil conferente. Ut si quo ventus arborem impulerit, aut Princeps civem eiecerit, aut quis furem manibus, pedibusque ligatis traxerit invitum. At vero quae fiunt

metu maiorum malorum, nec sponte, nec

invito fieri dicentur; veluti si quis tyrannus parenti, ac liberis turpe aliquid faciendum proponat, hac lege ut si obediant, incol

mes sint, ac salvi; sin minus,interficiantur. Et eadem ratio est eorum ; qui salutis causa, suas fortunas iactant, cum oriuntur te

' pestates.

Magis tamen spontanei naturam sapiunt; 'quia tunc cum aguntur in electione sint, &in agentis potestate. Sed non propterea

26쪽

Σx INsTITuT MORAM appellari paterunt absolute voluntatia , quia si illa alio non referantur, & nos simpliciter loquamur, nemo sponte ea faceret, ad quae metus impellit. Sed occurrit hic dubitandi occasio, cur videlicet concupiscentia actionis mixtae non sit essiciens pquandoquidem haec sicut metus , passio est quaedam. At id longe alia

procedit ratione. concupiscentia etenim, eum ad bonum dirigatur, magis volunt

rium facit; siquidem propter hanc voluntas propensior fit ad id volendum quod conc

piscit. secus autem de metu, qui cum respiciat malum, propterea voluntati contrarius existit. At non solum ex vi, sed etiam ex ignorantia nascitur involuntarium . Unde siquis ex imprudentia plumbum accepit, ratus esse argentum, & postquam resciverit,

se illud egissὸ moleste serat, dicetur fecisse

invitus. Si vero non poeniteat; tui accidit ei, qui inimicum occidit, quem tamen non cognovit, dum interficeret) certe is sponte sua non egit quod nesciebat; non tamen

egit invitus; quippe cum ob id ipsiam non

doleat. Quare cum omne involuntarium, aut ex vi, aut ex ignorantia nascatur, consequens est ut spontaneum sit illud cuius internae sunt cauis; eo qui agit sciente quamlibet circumstantiam. A spo

27쪽

A spontaneo , quod est tanquam genus nam sponte appetimus finem, sponte consiliamus de mediis, eaque sponte eligimus ad species illius transeamus. Voluntas est appetitus mentis, respiciens finem humanarum actionum,a mente,ut nobis bonum, iudicatum. Verum autem voluntatis o

lectum sit vere bonum , an bonum apparens , magna est quaestio. Sed qui dicunt, esse vere bonum, decipiuntur in eo, quia nesciunt, fines , etiam inhonestos, amari. Qui vero non per se bonum, sed apparens, sub voluntate cadere affirmant, in eo videntur errare, quia sic nullum foret naturale voluntatis obiectum, sicut nullum esset naturale visus obiectum, si non ipse color, sed quod cuique apparet ut color, oculos ferire diceretur. Quid igitur affirmabimus certi, tanta rei impliciti difficultate 3 Extricabimur facile, si dicamus, Obiectum primcipale voluntatis, omnino. & re vera esse per se bonum: sed singulis quod cuique videtur. Videtur autem honestis hominibus id bonum esse, quod vere bonum est. At flagitiosi bonum apparens , & quod vere non est tale, bonum iudicant. Quemadmodum ea, quae re vera sunt dulcia, a bene valentibus dulcia sentiuntur ; sed ab aegris quae dulcia sunt amara existimantur. Voluntati consultatio succedit.

28쪽

Consiliatio est investigatio per rationem

mediorum latentiu , quae ad nos pertinent, ac in nostra sent facultate , ut potiora inveniamus pro consequendo fine. Cum enim multa si incertitudo inrebus agendis, quia actiones simi circa singularia, ideo in rebus incertis, & dubiis ratio nunquam iudicat, nisi inquirendo consilitatio praecedat. Quam consilitationem esse me diorum investigationem dicimus, non finis; quia finis in operabilibus habet rationem principii, ex quo media tanquam conclusiones deducuntur. At principium sub quaestionem non cadit, sed in omni inquiositione sapponitur. Unde cum consultatio sit quaestio, de fine non erit consilium; sed de iis, quae ad finem pertinent. Haec autem cum sint plura, maximus labor est inquirere ea , quibus facilius ad eum possit perveniri. Quare investigando, & resol

vendo ad eam tandem cognitionem venimus, aqua, licet postremo reperta sit, incipit tamen omnis nostra ad finem actio pro-ncisci ; & illa inventa consilitationi finis

imponitur. .

Consultationem electio subsequitur,quae dicitur etiam liberum arbitrium. Haec est sebstantialiter actus voluntatis , quae tu cta imaginationi , & appetitui inferiori, amplectitur media , iam consilitatione approbata,

29쪽

EPIT ME. asprobata, eaque dirigit in finem. Ampi xus paritor mediorum, non finis , dicitur electio: ea namque deligimus, de quibus deliberamus. At nemo de fine deliberat. Ea deligimus, quae ante fuere iudicata. Atratio de fine , non potest ferre iudicium, cum iudicium sit conclusio syllogismi ope rativi, finis vero sit principium eiusdem syllogisivi. Sed unde oritur nostra electionis liber tas Primo ex pluralitate eorum, quae sese obiiciunt deligenda . Hinc bruta,uni penitus addicta, huiusm odi carent liberi

te. Secundo ex eo, quia unumquodque

a nobis apprehendi potest sub ratione boni , vel mali: si aeternam beatitudinem e cipiatis . quae cum sit bonum perfectum, nihil includit, quod omnibus cumulate non satisfaciat ; nec sub ratione alic ius defectus concipi potest : quare illam ex necessitate appetimus , nec pocsumus velle non este beati . Sed quia electio non est perfecti boni ; cum non finis , sed ea quae ad finem spectant , eligantur , hinc est quod nos libere eli

Ex his tribus elementis constat actio moralis. Ex crebris autem actionibus habitus similis acquiritur et acquisitus Vero

in similibus actionibus elucescit . Et B s tunc

30쪽

16 INsTITu T. MORA L. tunc cum Voluptate agimus , quae prius agebantur cum quodam animi dolore. Motus namque probe affecto reddito appetitu munus suum constanter exequitur. Quare post perturbationes usis domitas,& m deratas ; post Scyllaeos latratus compres.sos , qui voluntati , & rationi solebant obstrepere; tunc animus , qui Euripo similis aestuabat motibus intimis, a bello intestino liber , & pacato hoste domestico, qui in sua viscera coniuravit, incipit cum iucunditate finem appetere ς cum certitudine consilium capere de iis , quibus illum assequatur ; & cum celeritate deligere alterum eorum, quae statuta fuere, &iudicata consilio. Huius virtutis , quae voluntati affert i cunditatem, consilio certitudinem,electioni celeritatem, tria sunt principia;materia, forma, privatio; de quibus agemus in futura

sessione. m

. et

ΡOstremum finem ad quem humanae

actiones reseruntur, proposuimus vobis A. o.) anno primo nostrarum exercitationum et ut tanquam sagittarii signum imspicientes, attingatis facilius scopum felicitatis, Cursum vestrum direximus; & facibus

SEARCH

MENU NAVIGATION