장음표시 사용
31쪽
E v I T O M E. 27 cibus noctu accensis monstravimus portum , in quem possitis , mundana iactati tempestate, confugere. Et quoniam tutum adversarum rerum perfugium non alibi, quam in virtutis actione consistit, ideo anno secundo a toto genere discurrentes per singulas virtutes morales, conquievimus in tractatione Iusticiae: quae cum ut illarum Regina, omnium ultima incidit. Nunc annus agitur te ius, cum revocatis sermonibus aestivo tempore inter
missis, aures vestras patientissimas detin mus t confisi fortasse nimium perspectissima illa benevolentia, quae nos perpetuo devinxit. Cum autem prudentia sit moderatrix Virtutum,quemadmodum Iusticia est domuna snam si haec imperat usiam, illa modum statuit rerum agendarum,) ideo novum si mentςs exordium , videbimus hoc anno, quaenam , & quot sint partis intellectivae
ornamenta , quibus animus Verum enumciat, assirmando, vel negando. Et numero quinario invento , qui constat ex inteuligentia, scientia, sapientia, prudentiat, &arte , ad laudabiles animi dispositiones transibimux. Qui quidem transitus ordine, & ratione non caret. Nam disputationi de perfectis
habitibus , ex quibus beatitudo perfecta
32쪽
oritur,& tractationi de Prudentia illos ditia sente, merito adiungendus est sermo deabilibus imperfectis , & semivirtutibus,
quae in vita quotidiana frequentissime reperiuntur, & continent formam imperfectam
vitae beatae. Sed ut distincte cognoscantur, tres humanarum actionum numerabimus fontes
nam totidem gradus designantur in unaquaque/ctione, penes difficultatis mensi1- ras) eosque conabimur aperire. Unus erit Virtus, cui opponitur vitium ; & haec in hominem, ut homo est, cadit. Alter Heroica exellentia, per quam homo sepra homines extollitur: cui adversatur feritas, per quam
infra deprimitur. Tertius erit laudabilis dispositio, quae est via ad virtutem, & gradus remissiis ipsius. Appelletur Continentia late sumpta, ita dicta a continendo & refraenando passiones. Atque hanc laudabilem dispositionem meritissimo dici habitum imperfectum & semivirtutem,ex eo demonstrabimus; quia licet in hac, quemadmodum in virtute, & heroica praestantia, si rectitudo . rationis, & appetitus; appetitus tamen, qui in heroe, & in viro temperato, & forti,iam edomitus, sponte obedit, in homine continente rationi adhuc reluctatur, nec, nisi quodammodo invitus obtemperat. Sed si
33쪽
minor est laus invito obtemperare rationi, quam sponte obedire ; e contra minus est dedecus pugnando, & resistendo vinci ab appetitu, quam statim abiectis armis illi inseruitutem tradi, tanquam vile mancipium: ideo audietis , Incontinentiam in minorem hominum vituperationem venire, quam feritatem, & vitium: nam in istis sine ulla pugna appetitus dominatur; in illa vero, quamvis tandem superet appetitus, praecessit saltem inter ipsum, & rationem anceps, & gloriosa contentio. Quibus in transcursu breviter explicatis, haerebimus diu in tractatione de Amicicia, quae est effectus virtutis, & semivirtutis. Et quidem de ea accurate a nobis est disputandum. Cum enim ad felicitatem non solum interna animi bona requirantur, sed etiam
externa fortunae e & inter externa maximum bonum sit amicicia: merito sequitur ut post habitus perfectos , & dispositiones laudabiles, potistimum de Amicicia dicendum esse videatur. Et quoniam parta tueri, non minor est virtus,quam parere, dicemus, quomodo res tam pretiosa & ad usem vitae tam necessaria conservetur, & glutinetur, si sorte solvatur: atque eliciemus certam regulam tollendi querelas inter amicos, & conficiendi pacem inter inimicos : ea ad inimicicias
34쪽
3o INSTITu T. MORA L. transserentes, quae de commerciis diximus, eum de Iusticia tractavimus. Arbiter namque pacis est tanquam iudex civilium coniatentionum. ad quem spectant, utramque partem aequare, & reddere deficienti rem illam, qua exceditur a superante: eamdem scilicet in quanto, non in quati: nam siquis percusserit,non est opus ut percussionem re- patiatur, sed sat est, si ea proferat voce , vel
kripto, quae percussioni aequivalent ; vel alio modo dignitati patientis satisfaciat, ita ut sint pares. Sed haec nunc leviter tetigisse sussiciat.
Adhibitis aegrotanti amiciciae medic mentis, & temperamento restituto, si non ad pondus, quale. ante fuerat, saltem ad Iusticiam, nam siepe cicatrix apparet, etiam si
iniuria, quae consenuit, non recrudescat, nunc immediate tractabimus de voluptate,& eius contrario, non in quantum est matoria continefitiar, & incontinentiar, sed
secundum quod adiungitur felicitati. Quae voluptas, si non est summum bonum, ut existimavit Eudoxus, magnum t men habet, ad virtutem, & beatam vitam, momentum. Est enim perfectio formalis actionis , in qua consistit beatitudo rquam si non constituit in esse, saltem illi extrinsecus advenit: quam si non absolvit, &persecit, ut habitus quidam ingenitur, certe
35쪽
ilit,ut quidam finis, accedit, veluti hominibus, corroborata iam, & confimata aetate,
pulchritudo solet accedere. Dictis autem iis, quae ad habitus inteste-ctuales, semivirtutes, amicicias, voluptateLque pertinent, iterum de felicitate simmatim dicemus snam illam statuimus esse hominis finem.) & descendentes ad eam, quae est veri hominis, & interioris, cui praesidet sapientia, docebimus,illam esse activa longe
praestantiorem. Ita ex comparatione elucescet magis es
sentia activae felicitatis ; quae est finis rerum humanarum, & principium scientiae mor tis. Et sic primis respondebunt extremae Mens etenim nostra summo hominis bono invento, ad quod per virtutum gradus ascem dit, tandem in eo, tanquam adepto , conquiescet.
Sed quorsum, inquiet aliquis , hi quaestionum laquei: hae spinae difficultatum,quae
acumen quidem exercent, sed animum morbo non liberant λ Moralis Philosophia est perturbationum medicina, non mentis exercitatio: est ratio recte vivendi,non subtiliter disputandi. Illa securos nos facit; etiam si undique flagrent incendia, vel sebitus turbo navem rapiat atque prostern*t. Illa duce, etiamsi mille micent gladii, vel mucro iugulum tangat, non expavescimuS.
36쪽
32 INSTITu T. MORA L. Quod laga Anaxagorae, Socratis venenum, Zenonis tormenta testantur, vocibus perpetuo mansuris . Illa nostras armat m nus in perniciem servilium voluptatum, quae gustatu , tactuque capiuntur. Et illa eadem nos docet potius ignoscere, quam ulcisci. At diligens contemplatio nostrarum animi perturbationum non pellit timores, non temperat cupiditates , non iras reprimit: Nec in pervestiganda essentia virtutis, minuta subtilitas, facit homines fortes, temperaros, & mansuetos. Verus Philosophus inter sapientiae opera detinetur , non inter vocabula. Suasionem requirit, non doctrinam , & oper
bilius putat iuste agere , quam Iusticiam propria & dilucida definitione comprehendere.
Est ergb inutilis hic modus philosophandi, qui nec amolitur vitia, nec format vim tutes, ut medicinae nullus est usias, nisi valetudinem expellat adversam, & restituat opportunam.
Quare homini ad felicitatem nato dicatur quid vitare debeat, quid appetere : Robur accipiat, non magis in hostes, quam in libidines: Nulla crudelitate, neque asperitate mentem obnubilet: Sed doceatur in primis quomodo repellat ea, quae ex transverso
37쪽
verso agunt, & ferunt; vel saltem qua rati
ne sortiter toleret. iErudiatur ad suas sine gemitu miserias iustinendas, & inspiciendas, sine invidia, ali
nas prosperitates. Denique ultimum vitaeterminum non expectet plorans,& timidus, sed ipsemet, cum fiammus Imperator evocaverit, in illum, quasi in patriam, alacri-eter properet, insigni sortitudine roboratus. His studiis firmet labantem animum, &fluctuantem. Haec Philosophus tractet, quae vitam nostram instituunt. Inanes vero dis putationes transcurrat: quandoquidem secreta rimari, solvere implicita, distinguere aequivoca, non reddunt homines meliores. Sed neque haec, neque alia huiusmodi argumenta adversus docendi rationem,quam 1 quimur, nos de sententia deducunt, aut deincepto cursu deiiciunt. . t ' Cum enim antiqua forma philosophandi Stoicorum,quae movet, atque incitat animos, hodie Concionatoribus sit demandata, reliquum est, ut nos circumscripti limitibus Aristotelicae doctrinae , perscrutemur morum originem, atque naturam. Namque hic unus nobis seperest labor. Neque in supervacuis nostra teritur investigatio. Nam si finis scientiae moralis est, excolere & conformare mores hominum, cum offensione turpitudinis, tum amore C . honC
38쪽
3ε IN s T IT uτ.ΥM o R 3 L. honestatis; qua quaeso via , & rati e ad . tum poterimus pervenire, nisi prius naiqera. virtutis & vitii probe inspiciatur'. Honestas, & turpitudo, ut nobis inserant propensionem, vel odium, debent ante cor
gnosci. Si quidem intellectus est praevius
latelles voluntatis, quae fertur in cogiutum. Est homo arbor inversa, quae non caeco impulsu sympathiae, & antipathiae, morς plantarum, sed ductu noticiae dirigentis, ea quae nocent aversatur, & ea, quae sint sibi comsentanea, prosequitur. .
Et quidem neque inscecunda, & otiosa est contemplatio virtutis: quandoquidem mens illustrata veritatis fulgore, appetitum inflammat desiderio bonitatis; quia verum lacile in formam boni se transmutat ; unde id quod cognoscebatur, expetitur. Hinc Theologiam, quae Deum considerat, appellarunt aliqui affectivam, quia oritur ex consideratione dilectio. Et quam- .vis superne sit contemplativa, attamen desinit.in praxim. Et quemadmodum qui domum aedificant , a fundamentis ; ' ita Philosophi, qui elaborant in structura vitae beatae , debent ab his disputationibus exordiri. . Bases & fundamenta felicitatis ponuntur a Peripateticis , qui nos docent: sed silm-mitas , & fastigium imponitur a sectatoria
39쪽
bus Stoleae disciplinae: Hi flexanima, & aD
denti oratione, quae docendo movet, nos hortantur, atque impellunt.
Et hoc felix aedilicium, in quo summa pax, & tranquillitas habitat,quod a Peripateticis inchoatum, a Stoica architectura solebat absolvi, nunc perficitur a nostris Christianae fidei oratoribus. Quorum sermo consumitur, non in docendis tantum hominibus, sed etiam ad virtutis studium cohortandis, & eloquii luce perfunditur. Serunt quidem isti salutaria semina doctrinae, sed praeterea opportune etiam irrigant monitis, & exemplis, urnaseantur, & adolescant. Metu coercent cupiditates hominum, quae longe, lateque funduntur, sed spe excitant illorum mentes ad conspectum aeternar cognationis, & domicilii. Minis territant, consolationibus recreant; & offerunt aegris pharmaca, di caecutientibus lumen. Erat quidem excelsa Stoicorum constructio, sed non ita attollebatur, ut respicientium hominum frustraretur intuitus. Illorum namque emendatrix humanae vitae eloquentia ad eam solummodo beatitudi- .nem incitabat, quam intra sphaeram nostra rum virium collocatam quisque poterat naturae lumine intueri. Sed Stoico aedificio manus admoventibus etiam Francisco , &C a DO.
40쪽
Dominico, magnificentior, & altior moles insurgit; sublimi vertice nubes scindit; c tum penetrat; neque conspicitur,nisi supernaturale fidei. lumen affulgeat. Quod si
affulserit, tunc oculorum acies, ultra comrmunem hominum valentiam perspicax facta, molem istam excelsam, aeternam scilicet gloriam, a conspectia nostro remotissimam, si.non cum evidentia, saltem cum cem
titudine intelligit. Quod idem pulchre praemonstrat illegoricus ille oleaster, in . quo faecunda, & pinguis inseritur oliva. Quemadmodum epim insitio, & inoc latio ut loquamur artis rusticae vocabulis)arbores facit generosas , ita etiam Stoica Philosophia, u illi adhibeatur oculus Chri stianae fidei, nos adiuvat. ad seblimiorem beatitudinem comparandam. In hoc si1blime aedificium, quod Stoici &Christiani opificis industria ad tantae altit dinis fastigium erexit, animum avide intendunt ii, quos Deus instituit harxedes: & assidue volitant super hanc arborem, quam insitio foecundavit. Quare activam Philosophiam tres, ut 'nobis videtur, exercent civiles artifices. Primum & secundum, Theoricos & scientes dicimus,quoniam utetque eorum, tanquam docens, civilis scientiae constructionem con