De antiqua Picentum civitate Cupra Montana Mauri Sartii monachi Camaldulensis epistola ad v.c. Joannem Felicem Garatonum ..

발행: 1748년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 로마

2쪽

DE ANTIQUA PICENTUM CIVITATE

MONACHI CAMALDULENSIS

EPISTO LA

' Ad U. C.

IM RoΜANA CURIA ADVOCATUM

CAROLI S. R. E. CARDINALIS SACRI PANTES

A COGNITIONIBU Edisio altera recognita, re aucta .

PIOAURI I 8. e Typographia Nicolai Gavelli. Superiorum Permissu .

4쪽

LECTORI CANDIDO.

HAE O , Condide Lector , novam editionem e

pisolae muri Sartii mnaehi Camalduis sis De antiqua Picentum Civitate Cupra

Μontana, quam auctor ipse Massariensum rogaru, quorum impensa haec editio prodis, secundis , curis or navir, auxit . E aliquid etiam ab eo immurm um , ct correctum ex his , quae ves non satis inpri re editione perpensa fuerant, vel nimis inemendatae praelo prodierant. Prima Curae Montanae indicia

prope oppidum Massarium agri sint observavis P. Sartius sub finem anni M DCC. XLVI., sarimque ea de re scripsi ad Garatonum suum , amicosquep-3erea multos , quibus exempla mis; auriquae indiscriptionis apud Ferrantios in eo oppido reperiae , is qua Pueri & Puellae Alimentarii Cuprenses Μontani occurrunt. Sed tamen longiusculam hanctam nec ante Iunium mensem anni superioris Μ. DCe XLVIL absolvere potuit, nec aure eum mensem, qui consecutus es , Venetias mittere , Calagerianae coliectioni inserendam. Quamquam casufactum es, ut, cum

epistola haec ad Cl. P. Caugeris perlata est , suae iLitus Collectionis tomus XXXVIII sub praelo es et, ν

mus vero XXXIX. nidiis diu expectandus fuerit, nec A 3 ' anxe

5쪽

anie kal. Novembris prima hujus episolae exempla' tria seorsim ab eo romo Mira , cui tandem inserta es, iis publicum exire potuer Int. In ea editione dies erat inscriptus haLIuL anni superioris Μ. DCC. XLVu, quo die scilicet ex auctoris manibus emissa fuit I sed Ioum diem in hac uisione ebuere oportuit ne turpis sadmitteretur; actronismus. Hic porro unam irem iaheram 'Ia i Planci R CI. sententiam ex ejus epia sola, quam habent Ephemerides Literariae Florentianae ad diem kal. Dee. anni superioris ad frutinam re- ' vocari contigit ,sed adeo modeste, cum tanta honoris Ansearione , ut vir doctissimus , idemque humanis mus non id mideatur iniquo animo laturus. Nam quod Literariae Ephemerides Venetae ad diem X. Februarii Huhe anni M. DCC. XLVIII. eundem V. CL, ct J. A. Vipaιitim PD-- amictim , propter vulgatam ab iis inscriptionem Massariensem , in qua Curae Mon-panae menris . es , sub nescio quibus verborum ambagibus notant, ct carpunt I id vero se inconsulto factum eqse sibique ingrarissimum accidisse idem P. Sartius confirmat, qu- Planci doctrinam suspicis, urriusque amiciriam plurimi facis. l

6쪽

IO ANNI FELICI

CAROLI S. R. E. CARDINALIS

A COGNITIONIBUS

N. CAMALDULENSIS S. P. D.

IX dum Μassatium veneram, cum ac cepi literas abs te sane quam amantis, sime scriptas , in quibus cum multa de valetudine mea, cuius Vel tuendae, vel restituendae causa secessum hunc Μassatiensem optaveram , multa de tota studi rum meorum ratione , quam meo hoc repentino consilio turbatam , ac plane concussam arrutraba-i is; tum illud postulabas ut scriberem ad te, e cquid rei sit Μassatium hoc , cujus ne nomen quidem fortasse ante id temporis audiveras , quae natura loci , qui situs , dc numqua sint huius loci decora atque ornamenta . Quibus ego statim re- . A seri-

7쪽

scripsi & esse me hic libentissime . ubi , quantum, iis iacili coniectura poteram intelligere , meliore lin dies valetudine, quam umquam alibi essem suturus, & me iam tum omnem expuisse animi & corporis molestiam, quam Ravennae , sub coelo mihi non admodum amico, ante contraxeram. De studiis vero literarum quod ad te scriberem nihil habebam, ac difficile erat quidquam ea de re constituere. Cum enim multa essent, quae me hortabantur ne quid p tius literis in hoe meo secessu habere vellem; tum dehortabantur multa, ac plane deterrebant, illud- . que inprimis quod, & eo veneram, ubi neque ab optimis libris, neque a doctis hominibus satis praesidii ad eam rem essem habiturus: & iam longo experimento didiceram valetudini meae cum studiis li-

erarum convenire non posse. Vix itaque fore credo,

ut majorem operam literis sim daturus quam quanta necesse est , ne bellum musis indixisse videar. Sed heus tu , videsis ne me beatum hic futurum putes , neque enim satis molesta occupatio deerit iuventutis Μassatiensis publice in Philosophia in- , stituendae, a quo ego sane multum abhorreo . :IIa REstabat extremum illud ut dicerem de huius loci, situ & natura, ejusque quandam veluti hypotyposim concinnarem. Atque in eo etiam facile tibi per me satisfieri potuisset ς si id unum mihi proposuissem , ut Auae omnium oculis subjecta, de omnium sermone contrita sunt , ea ad te scriberem , praeterea nihil. Quis enim est qui, quam- .

8쪽

Μauri Sartii. st vis subito , si quidem hunc locum semel viderit, non copiosissime possit dicere de bonitate agri circumiacentis , de copia, & excellentia rerum Omnium, quibus humana vita sustentatur , & alitur Unum est , quod incommodum videri possit , loci situs praealtus , atque editissimus. Sed praeterquamquod dissicilem admodum accessum non habet , viis nimirum per monticulos alios aliis altiores sensim assiargentibus , propter eam causam tanta est hujus coeli salubritas, nihil ut supra esse possit. Hinc optima Μassatiensium ingenia : hinc firmitas , atque is corporum habitus , qui cum in

ceteris fere Picentibus , tum vero hic maxime

laudari solet : hinc denique cultus quidam , atque urbanitas , paulo fortasse maior quam pro conditione loci; tanta certe, quantam in eiusmodi oppidulis plerumque frustra requirimus. Quam autem opportuno, atque ad aspectum Praeclaro loco ΜaD satium sit , haud satis verbis dici posse existimo . Totus enim in conspectu ' est , quantum patet , ager Picenus iste cultissimus ab Appenino ad mare Adriaticum, si earn partem excipias , quae est Firmum ultra , quo oculorum acies propter longinquitatem vix pertingere potest , & is , quem mlim Gallicum appellabant , in cujus ora maritima est Fanum Fortunae, & Senogallia , qui ager nunc Piceno adiungi solet . Quare , & urbes toto hoc tractu vastissimo sane plures , hinc videre licet minora Vero oppida , dc castra , quae nullibi sortasse frequentius occurrunt , quam in Picentibus, fere innumera ; ac praeter id Adriatici maris tractum duplicem , ingentem. unum , ad cujus oram

urbes

9쪽

urbes sunt Ancona , Senogallia , & Fanum Fortunae , minorem alterum , in cuius ora est Lauretum tum perpetuum aesis fluvii cursum , qui lato ac sinuoso alveo passibus ab hinc XVII. mil. Α-driatico mari illabitur. III. Hssic ego ad te scribere poteram , amicissime Ga-ratone, & scripsi etiam pluribus, ut. intelli .geres posse me hic ita libenter esse , ut, nec urbis, si qucra in me esset , nec urbanitatis , quod certe in me semper fuit, desiderio cruciarer . Sed neque his ego eram contentus , & tua mihi petitio alio spectare videbatur. Coepi itaque diligenter investi igare , adhibitis. huius loci peritioribus , numquid compertum esset de Μassatii oppidi origine, & antiquitate , numquod vetus monumentum, numquid esset in his locis vel natura factum, vel arte, quod esset dignum cognitione hominum eruditorum. Sed cum alii alia dicerent, ex omnium sermone intelligebam nihil hic esse, quod vel recenti memoria , vel antiqua opinione admodum illustre existimari deberet. Unum audivi apud Ferrantios, quae familia est hujus loci cumprimis conspicua, & illustris , Vetus monumentum asiervari , latinam inscriptionem in grandi lapide , cuius etiam unum,& alte rum exemplum accepi , a Viliis , ut opinio erat , bene doctis, & harum rerum peritissimis, olim e scriptum, quod erat hujusmodi . .

10쪽

ΙΜΡ. CAESARI DIVI. HADRIANI PARTHICI. NEPOTI DIUI NERVAE PRONEPOTI. L. AELIO. HADRIANO. ANTONINO. AUGPIO. PONTIF. Μ X. TRI POT. XII. IΜΡ. II. COS. IIII P. P. P. VERL. ET P. VEILAT RENTORIC. VIBIVS. ENOES. ΜΟΝ. PONTExscriptoribus parum accuratis praeter Fravissima menda, quae in postremis versibus hujus inscriptionis nobis obtrulerant, L. AELIO pro T. AELIO versu sexto excidit , quod nulla ratione sustineri potest. Eccui enim obscurum est Antonino Pio Imperatori, ad quem haec inscriptio pertinet, Tito praenomen fuisse non Lucio 8 Sed postremi tres vertus huius inscriptionis multo etiam foedius corrupti erant. Angelus Tacchius, Presbyter Μassatiensis, qui primus omnium , ut opinor , hanc inscriptionem exscripsit Publium Vertium nescio quem , & Publium item Vellatium , Patronos , seu Curatores oppidi Μaffatii, quibus Crius Vibius Enoes honoris causa hunc titulum posuerit , videre hic sibi visus erat , ut ex ejus schedis intellexeram e nihil ego nisi mera monstra videbam. Itaque archetypum consulendum iudicavi, cujus inspiciendi copia cum mihi facta esset per Franciscum Vict rium Ferrantium , virum humanissimum , mihique jam tum amicissimum , priorem ex tribus il

l. il

SEARCH

MENU NAVIGATION