장음표시 사용
11쪽
lis postremis versibus, in quibus tota huius tituli sententia consistit , ita legendum esse perspexi et P. P. PUERI. ET. PUELLAE. Extremus autem omnium ita couscriptus esse mihi tunc quidem visus est: CVPRIENSES. ΜΟNTANI. Sed tandem lapide iterum ac saepe acrius , & diligentius inspecto, CVPRENSES omnino legendum
esse compertum est. Μedium restabat, cujus literae non ibium exesse & corruptae , sed prorsus o literatae sunt, si hasce excipias .... ENT. RΙ. sed ad ejus tamen sententiam eliciendam magno adiumento erat in superiori versu legisse PVERI. ED PUELLAE. Veniebant enim in mentem Puellae Alimentariae ab Antonino Pio honoris causa erga Faustinam uxorem suam constitutae , ac tale aliquid de Pueris , ac Puellis istis Cuprensibus suspicabar , qua de re & cum Ferrantio , & cum aliis sum locutus atque ut coniecturam hanc meam ratione aliqua confirmarem , Ferrantio ipsi ostendisse me memini antiquum nummum rarissimum apud Uaillantium cum epigraphe Puellae Fausianianae, ad quem explicandum profert Vaillantius ea Capitolini verba de Antonino Pio Puellas AElimentarias in honorem Faustinae Faininianas inst
1 UaSEd fecit tandem auctoritas clarissimi Μuratorii, ut me conjecturae hujus meae non poeniteret. Cum
14쪽
Μσuνἐ S a νt i ἐ. 13 Cum enim ab eruditissimo viro Francisco Μ. R phaellio patricio Cingulano., in hac mea librorum inopia quaesissem per literas nuncubi sciret editam esse nostram hanc inscriptionem Μassatiensem, rescripsit vir humanissimus editam esse in novo in scriptionum Thesauro clarissimi Μuratorii sa), aliquanto quidem minus corruptam , quam vulgo circumferebatur , uam & is etiam eius inscriptionis exemplum , quale hic ego nactus eram , ante id tempus habuerat , sed mancam tamen , & non leviter vitiatam, ut quivis facile iudicare potest; sic enim habent extremi versus tres apud Μuratorium :P. P. PUERI. ET. PUELLA E ENT. RI .... IBIVS. ENOES. ΜON. PNT. Versum ultimum emendare non potuit vir doctissi mus , sed superiorum duorum primum quidem emendatissimum dedit , alterum coniectanuo supplevit, attulitque ad coniecturam suam confirmandam eadem illa Capitolini verba , quae apud Vaillantium videram . Sed praestat Μuratorium ipsum audire ; post ubi enim dixit in eo versu qui ante ultimum est , legi, commode posse ALΙΜEM' TARI , ita inquit r posremae lineae divinando portus , quam cerra rarionst exscriptae fuerunt . Et reipsa An3οninus Pius , uti scribit Capitolinus , Parius Alimentarias in honorem Faustinae, Fausianianas construis, quae videlicet ex aerario alabantur. In honorem quoque Hadriani Pueros Alimentarios co struisse eradendus es. a m. L Cf. CCX-IL n. a.
15쪽
DUbium non est igitur quin Pueri, o Puellae
ALIΜENTARII hic designentur , praesertim cum & eius vocis nonnulla vestigia supersint, nec alia vox ulla ibi commode inseri possit. Qua de re tota ut quivis facile iudicare possit , nostrae huius inscriptionis exemplum, quam diligentissime expressum , hic subiicere placuit. Sed quod Μuratorius existimat hic designari Pueros Alimentarios ab Antonino Pio in Hadriani patris honorem institutos ,' idque hac una ratione probat , quod cum Antoninus idem Puellas Alimentarias instituerit , quae Faustinianae dicerentur , credendus sit in Hadriani quoque honorem Pueros Alimentarios constituisse; ego id quidem vix negare ausim propter summam viri doctissimi auctoritatem , sed tamen vereor ne satis firmum sit argumentum ex nostra inscripti ne petitum . Ubi enim considero multo ante id
tempus pueris & puellis egenis parentibus natis , alimenta passim in Italiae civitaribus , ex publico constituta fuisse non video cur inscriptionen, no stram interpretari ' oporteat de pueris in Hadriani honorem institutis , deque puellis ex Faustinae nomine appellatis. Ut enim in aliis Italiae ciuitatibus, ita apud Cuprenses Μontanos esse poterant vel ab aliis principibus ante Antoninum Pium, vel ab ipso demum Antonino Pio constituti pueri & puellae, quibus alimenta publice suppeditarentur. Latis,ne enim patebat in Italia beneficium istud optimorum principum ad liberorum educationem. Ut enim V rim
16쪽
Μatiri Sarti t. Is rissime inquit Reinesius in alimenta puerorum ingenuorum puellarumque , annui jumstius certarum Iummarum facti sunt , non in urbe rantum , sed per totam Baliam in coloniis , ct municiρiis. aὶ Neque vero principum dumtaxat , sed privatorum etiam liberalitate, praeclarum hoc institutum alebatur. De Plinio enim nepote manifestum est contulisse illum in alimenta puerorum , & puellarum non modicam pecuniae summam , de se enim , ut alia eius rei argumenta praeteream , scriptum ipse reliquit, se pro quingentis millibus nummum, quae in alimenta taeensorum , ineenuarumque promis rar , agrum ex Dis longe pluris actori publico mancipabse. b) Eius pecuniae curandae causa erant in Italiae civitatibus Gaesores alimentorum dicti, qu rum non rara mentio est in antiquis lapidibus , ubi & Praefecti inimentorum quandoque Occurrunt , & alimentorum Curatores , α alicubi etiam Villi- eum ab alimentis legimus apud laudatum Reinesium,
SUnt qui Nervam eximii huius instituti aucto rem serant. d, Sed Traiani liberalitas in hoc
maxime emicuit , ut Plinius & Dio , sive eius. epitomator Xiphilinus,& inscriptiones antiquae,&nummi sane plurimi testantur. Haec prima , inquit
Plinius , parvulorum civium vox aures tuas suis s
17쪽
buit, qMibus tu daturus alimenta Re maximum . sitisti ne peterent. aj Xiphilinus autem : eiυ ratibus Italiae multa largitus es ad educationem U- 'ferorum , in quos magna beneficia contulit . sue Ex antiquis vero inscriptionibus mirificam hane Traiani liberalitatem indicantibus , quas videre licet apud inscriptionum Collectores, principem omnino locum ea obtinet , quae non ita pridem reperta est in agro Placentino cuius particulas aliquot nunc tantummodo Vidimus, integram Vero,& erudito commentario illustratam expectamus a 'V. CL Ludovico Antonio Μuratorio . De nummis vero antiquis eadem de causa percussis quid atti- .net dicere Sunt enim notissimi , & antiquariorum manibus ubique teruntur. Ex his nonnullos protulit Μediobarbus cum ea celebri epigraphe
ALIΜ. ITAL. S. P. Q. R. OPTIΜO. PRINCIPI . quibus cum sit adscriptus IV., V., & VI. Traiani Consulatus , non solum initio principatus , quod ab auctoribus didiceramus , sed multo post etiam nova beneficia optimum principem in Pueros, &Puellas Alimentarios contulisse manifestum est: quod multo etiam magis declarat Auximanae inscripti nis fragmentum ejusmodi:
.... o. PONTIFICI. ΜΑ ΜΡ. VI. COS. V
18쪽
Vides hic Traianum non modo COS. V. dici, sed etiam IΜΡ. VI. , qui honos ei tributus non est ante Tribunitiam Potestatem XII. hoc est Imperii annum XII. , ut ex inscriptione a Grutero edita observat pabretius . b . ' VII ΡErpetuum hoe Traiani studium erga Italiae s bolem, ut in superiori inscriptione appellatur, aemulatus est Traiani succetar Hadrianus , ut est apud Spartianum Sic enim de Hadriano : Pueris ac pueliis , quibus etiam Tra nur alimenta detulerat , incrementum liberalitatis adiscit. c, Quis autem crediderit , quod Hadrianus , vel amoris ,& pietatis causae erga civitates Italiae , vel honoris , & religionis erga Divum. Traianum patrem fecisset , non id egisse similibus de causis. Antoni. num Pium , quem nemini superiorum principum pietate, & liberalitate concessisse novimus Τ Quamquam non id conjectando solum assequimur, sed etiam antiquis monumentis comprobatur. Eiusmodi est inscriptio perbrevis Sexti ni reperta a Rubenio ,
19쪽
ALIΜENTARI. cur enim pueri Alimentarii honorem hunc Antori 1-no Pio detulerint, cum esset in Divorum numerum. Telatus, hoc est post mortem, nisi ut beneficiorum memoriam , quae tibi, dum esset in vivis , contulisset, aeternitati commendarent 8 Huc etiam facit alia inscriptio mutila apud Urbinates reperta , atque ab
Cum Antoninus Pius Tribunisiam Potestatem rem xiamdecimam , hic expressam , Μ. Aurelius, Antonini filius, quartam, vel quintam numerabat, idque in hac inscriptione praeteriri non debuisset, si quii dem ad Μ. Aurelium pertineret , ut Vero propius visum est Cl. Μuratorio. Notat enim illud FILIO Ditineri non posse , nis i criptionem referamus ad
M. AEurelium ab Antonino adoptatum, ρο nondum is imperium evectum. Ego aeque ad L. Verum referri
posse crediderim , quem auctore Capitolino scimus ι absque alio honore , quoad. vixit Antoninus Pius, in
20쪽
diceretur; cum alias Μ. Aurelius ad an. I I. Imperium Proconsulare ,&Tribunitiam Potestatem acis ceperit, Antonino Patre Trib. Potestatem nonam gente. Sed quid si in marmore ipso Tribuutia Pot fas XIII. non legatur λ Ego id multum Vereor a- .lios enim video Inscriptionem hanc sine Tribuni. tiae Potestatis numero in hunc modum protulisse , quemadmodum etiam ego illam a doctissimo, & h manissimo Auximanorum , & Cingulanorum Antist, te Pompeio Compagnono acceperam ἰT. AELI. HAD. . . .
IMP. II. COS. IIII. P.PFILIO PVERI. ET. PUELLAE ALIΜENTARI
Sed haec alii viderint, sive enim Μ. Aurelium, sive L. Verum hic designari malis , satis vero simile vid
tur non alia de causa hoc ei monumentum a Pueris
Puellis Alimentariis positum fuisse , quam propter insigne aliquod beneficium ab Antonino Pio acceptum , ut scilicet in colendo Filio suam Patri
CVm ergo Antoninus Pius Puellas Faustinianas in uxoris suae honorem instituit, ingens erat numerus puerorum , puellarumque tota Italia, qui