De antiqua Picentum civitate Cupra Montana Mauri Sartii monachi Camaldulensis epistola ad v.c. Joannem Felicem Garatonum ..

발행: 1748년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

eius, & superiorum principum liberalitate alebaritur. Post Antoninum Pium Μ. Aurelium ejus sac-eetarem legimus in honorem Faustinae junioris uxoris suae, post rubi a senatu obtinuisset, ut divinos thonores eidem decerneret, novas Puellas Fausinianas de eius nomine dictas instituisse. Petiis a sena-νu , inquit de Aurelio Capitolinus, ut honores Fausinae, aedemque decernerent laudata eadem . . . . novas Puellas Fa finianas in siluis in honorem uxoris mor uae . Di m etiam Faustinam a Senaru appellatam

gratulatus es . Alexander quoque SeVerus , qua fuit in matrem Iuliam Μammaeam pietate mirifica ,& plane singulari, non puellas modo, sed etiam pueros in ejus honorem instituit, deque ejus nomine appellari voluit, ut est apud Lampridium, a quo etiam accipimus tale aliquid vel secisse, vel quidem

certe cogitasse Μacrinum, ut Pueros Antoninianos,

de Antonini Diadumentani filii nomine dictos, ad Romanorum benevolentiam captandam institueret. Ut igitur Puellae Faustinianae a. Μ. Aurelio honoris causa in Faustinam iuniorem institutae, & Μammaeanae Puellae, ac Pueri, quos Alexander Severus Iuliae matri dedicavit , & Antoniniani Pueri a Μacrino vel instituti, vel destinati, alii prorsus erant a Ptieriser Puellis Alimentariis passim in civitatibus Italiae institutis; ita inter Puellas Faustinianas ab Antonino Pio in uxoris Faustinae honorem institutas,& eosdem Pueros ac Puellas Alimentarios plurimum interfuisse manifestum est: praesertim cum istiusmodi Pueri Puellae alimentarii non alia de causa instituti fuissent , quam ut commodius, honestiusque cari pinent, atque ut optimorum principum lia

22쪽

Mauri Sartir. a Iberalitatem civitates Italicae experirentur , quemadmodum supra, Xiphilino auctore,accepimus . At Puellae Faustiniante in honorem Divae Faustinae constit tae erant, eaque res non tantum ad Antonini liberalitatem , sed quodammodo etiam ad religionem pertinere videbatur , quod etiam de novis Μ. Aurelii Puellis Faustinianis dicendum est; neque enim hunc honorem alterutri Faustinae, cum adhuc in vivis enset , uxorii principes detulerunt, sed postquam utraque fato functa, atque inter divas relata est, & templum , aliosque honores divinos habuit. Quam enim religiose Antoninus Pius Faustinae suae memoriam Coluerit, quam tertio imperii anno aὶ amiserat, & auctores scriptum reliquerunt, de numismata antiqua sane plurima b) testantur, eo imperante percussa, in quibus & Faustinae apotheosis, sive Consecrario g& Aedes Disae Faustinae Aedis Dedicatio Idc Thensae ab elephantis ductae cum Divae Faustinae imagine sub Cereris habitu ; & Iunonis Lectiste nium Faustinae accommodatum; & Faustinae item im go cum insignibus Luciferae , aut Matris D um, aliaque symbola divinitatis expressa conspiciuntur. Par studium colendae Faustinae Iunioris in Μa eo Aurelio fuit, qui, & novas Puellas Fausinianas ejus honoris ergo instituit , ct a senatu periis, ut honores Fausinae aedemque decernerent, c ) postquam ipsa quoque in divarum album relata suerat.

23쪽

os ergo in nostra inscriptione Pueros, ct PueIIas Alimentarios legimus, non Video cur necesse sit de Puellis Faustinianis, deque Pueris Alimentariis in Hadriani honorem , ab Antonino constitutis cum Cl. Μuratorio intelligere ; praesertim cum de hisce Pueris honoris causa erga Hadrianum patrem ab Antonino institutis nullum antiqui auctoris testimonium, nullum idoneum monumentum a viro eruditissimo afferatur. Quod si revera apud nostros Cuprenses Μonranos Pueri, & Puellae eiusmodi Hadriano, & Faustinae devoti , & dicati fuissent, ad eosque ea inscriptio pertineret, quemadmodum in nummis Puellas Fa ιinianas legimus , ita , & in ea Inscriptione ejusmodi appellationem usurpassent, quae & Antonini beneficium , & Hadria- ni, ac Faustinae memoriam declararet. Cum enim Cu- prenses Μontani ea Inscriptione Antonini beneficium Τ testatum publice voluerint , non est cur ejusmodi appellatio praetermittenda fuerit, & Antonino gratissima, & Cupiens populo supra quam dici possit

honorifica. Quoniam igitur Pueri, & Puellae Cu- prenses Montani usitato & communi more Alimem rarii dicuntur , alterutrum consequi existimo, vel ante Antoninum fuisse apud Cuprenses Montanos ingenuos Pueros & Puellas publico alimento superi Tum Principum munificentia donatos, quos AntonLnus novis muneribus auxerit, ut & Hadrianum erga

24쪽

Μ auri S art i i. 23 fecisse constat; sa) yel Antoninum ipsum Pueris& Puellis Cuprentibus Μontanis tunc primum alimenta ex publico decrevisse; cuius beneficii memoriam nostra hac inscriptione , addita insuper vel st tua, vel insigni aliquo monumento, aeternitati com

mendarunt . . X.

E Didit nuper hanc inscriptionem V. Cl. Ianus

Plancus in Epistola , quam reserunt Ephemerides Literariae Florentinae A. D. Cal. Dec. anni superioris ΜDCCXLVII., atque is quoque in eo ver se, qui ante ultimum est , cum Cl. Μuratorio vocem ALIMENTARI supplendam esse iudicat, ea nimirum conjectura usus, quam a Μuratorio usurpatam vidimus : quamquam aliquid praeterea eidem Viro Clarissimo attribuat, quod ab ejus mente alienissimum puto. Ait enim sapienter secisse Μuratorium cum ibi ALIΜENTARI restituendum esse monuit, propterea quod, Μ uratorio ipso fatente, Antoninus Pius in Faustinae honorem alia Puerorum , Puellarumque Alimentariorum, quos Faustinianos dixit , collegia

instituerit, quemadmodum ab Iulio Capitolino accipimus. Addit V. Cl. id etiam ab Hadriano factum fuisse , ut inscriptiones, ibidem a Μuratorio editae , demonstrant, ib) sed neque ad Puellas Faustinianas

nio di Capitolino istites in onore di Faustina sua molliealtri

25쪽

ullo modo pertinet inscriptio nostra , ut supra demonstravimus; neque ex eo quod Antoninus Pius Puellas Faustinianas alicubi initi tuerit, rite colligi potest Pueros . PueIIas Alimentarios ab eo instituto; fuisse apud Cuprenses Μontanos; neque Μura torius, si vecte teneo, umquam dixit Pueros Faustinianos ab Antonino institutos milia, neque id sane dicere poterat Iulii Capitolini auctoritate permotus, qui cum Puellas Faustinianas memoret, quas etiam ex nummis antiquis noscere licet, de Pueris Faustinianis omnino Iet. Ac Muratorius sane parum sibi

constaret, si tale aliquid dixisset , quippe qui suspicatus erat Pueros Alimentarios, qui in hac inscriptione occurrunt, in Hadriani patris honorem ab Antonino Pio fuisse institutos ob eam causam, quod pari pietate in uxorem Faustinam , Puellas Alimentarias de eius nomine dictas instituisset. Quod autem addit Cl. Plancus Hadrianum quoque Pueris,& Puellis Alimenta decrevisse , id vero Certum exploratumque est, sed antiquas inscriptiones, ejus rei testes, frustra apud Μuratorium eo loco requirimus.

I Dem praeterea V. Cl. hoste Pueror o Puelias AILmentarios haud ab iis dissimiles fuisse existimat

auri Conservatori di sanciuili, e sanciuile alimentari , chechiamd Faustiniani; cosa, che era stata salta anche avanti da Adriano, suo antecessore, instituendo anch' egii di qu sti fanetulli e sanciuile alimentari, come apparisce da al re

lapidi , portate uel medesimo luogo dat sig. Muratori. I.

26쪽

Mauri S art i i. rui in nostris orphanotrophiis aluntur, ut ea verba emonstrant, quae paulo ante ex laudata ejus epist Ia attulimus,& alia item quae hic subjicimus sa). Sed dabit mihi hanc veniam vir humanissimus , Verique amantissimus , ut dicam non videri mihi Cum orphanis nostrorum temporum , puerisque in- Certis parentibus natis , & in orphanotrophiis ad

certam aetatem alitis comparari posse Pueros.Puerulas alimentarios , quos & civium Romanorum filios fuisse constat ex auctoribus ante allatis , nec una omnes in domo communiter , sed domi suae a parentibus, more aliorum civium Romanorum liberaliter educari mos erat, secus atque in nostris orphanotrophiis steri videmus. Ego sane ejusmodi puerorum , puellarumque coetus apud Romanos publice constitutos fuisse , numquam legisse memini, nec ullum ejus rei indicium uspiam reperisse. Ut enim omittam nihil eiusmodi ex auctoribus antiquis, qui de hisce Pueris,& Puellis Alimentariis agunt, colligi posse ; inscriptiones Romanas propemodum infinitas ubique habemus, ex quibus, ma3no eruditionis emolumento, plurima intelligere licet de moribus & institutis Romanorum, de religione, de publicis & privatis operibus, de magistratibus , deque universa ejus populi politia. In his plurima sunt de Pu νis er Puellis alimentariis, ct alimentorum Curat res , Quaesores , Praefectos , aut alio quovis nomi

I quali lanciuili e sanetulle alimentati con Perario pubblico douevano essere sintili a qin: gli oriani, ed esposumasthi, e seminine. che si alimentano negli spedali, edin altri contervatori , che si trovano ora Ouasi per tulte te n stre eitti eristiane. Ex iaudat. D. CI. I. Planci .

27쪽

re nuncupatos Alimentariae pecuniae curandae praepositos, ispe memoratos videmus, ceteraque de genere hoc. Verum de his puerorum & puellarum coetibus, collegiis, orphanotrophiis, de eorum rectori-hus, magistris, parconomis altum ubique silentium , quamquam tota Italia hujusmodi pueri & puellae ex ' publico alebantur. Est praeterea an scriptio vetus pud Muratolium Laὶ C. Also alimentorum suae loria Pueris & Puellis Alimentariis, ut puto Assisiensibus , posita Consensu Parentum e

C. ALFIO. C. F. SERGIRCLEΜENTI ΜAXIΜO IV VIR. I. D. AEDILIQ, PECUNIARUΜPVBLICAR. Q. ALIΜENTOR 'PUERI ET PUELLAE QUI EX LIBERALITATE SACRATIS . SIΜD PRINCIPIS ALI ΜΕΝ ACCIPIUNT CONSENSU PARENTVΜ EX AERE . CONLATO

. . . . . L. LI.

Quid autem hic parentum consensus, si pueri & puellae una omnes in quibusdam veluti orphanotrophiis, longe ab oculis & cura parenrum educabantur λ Non erat id perficiendum consensu parentum, sed eius a quo regebantur , quique orphanotrophio praeerat. Accedit quod non eadem omnino singulis pueris & puellis decreta erat alimentorum mensura , sed alia

aegitimis , alia spuriis , alia pueris, alia puellis. Legimus ab PQ. CDLXIX.

28쪽

Μatiri sarti t. 27gimus id apertissime in inscriptione Placentina , Quam supra memoravimus, cuius particulam , quae ad nancrem facit, hic juvat proferre, primum mihi ab amplissimo viro communicatam Pompeio Compagnono, Auximanorum & Cingulanorum Antistite clarissimo&doctissimo, quem hic iterum honoris causa nomino, ac postea visam inter ephemerides literarias Florentinas , quae ejusmodi est : IN LEGITIΜI N. CCt XV. SINGVlOS HS. XVI. N. F. HS. XLVII. X l. N. LEGITIΜAE N. XXXIV. SING. HS. XII. N. F. ΗS. DUDCCCXCVI. SPURIUS. I. HS. CXLIV. SPURIA. I. FIS.

Apud Cl. Lamium in ephemerid. Florentin. puer Tum numerus est CCXLV, qui omnino tenendus est, ut inito calculo eius pecuniae, quae singulis adscribitur, facile intelligi potest. Porro habemus in hac inscriptione quorumdam pr diorum obligationem obΗS. decies quadraginta quatuor millia sex, hoc est HS.IO MO ., eX quorum usura quincunce quotannis HS. LIICC, hoc est HS. sao . conflari debebant , eaque summa in alimenta puerorum & puellarum , ut opinor , coloniae Placentinae, eropanda erat ex indulgentia Traiani Imperatoris. Sic au- em ea summa distribuenda erat ut pueris legitimis CCXLV.contingerent HS. XLVII. XL. hoc estΗS.

7 o. puellis item legitimis HS. IV DCCCXCVI.

29쪽

hoc est HS. 48q6. spurio uni HS. CXLIV. & spuriae item uni HS. CXX. Itaque aequali diitributione facta singulis pueris legitimis debebantur quotannis HS. CXCII., puellis autem legitimis HS.CXLIV. Sed quid est , inquies, quod pueris legitimis HS. XUI. decernuntur in singulos , puellis autem singulis HS. XII. i Id ita omnino intelligendum esse consentiunt eru dii, ut duodecies in anno, ac fortasse mensibus singulis fieret alimentorum dilfributio ab alimentariae pecuniae praefectis ; si enim summam HS. CXCII, quam singulis pueris contigisse diximus, duodecim in partes aequales diviserit quolibet mense, vel duodecies certe in anno pueris singulis comperies distribui debuisse HS. XVI. , ut in ipsa inscriptione notatum est , eademque parti ione facta puellas singulas duodecies in anno HS. XII. accepisse. Ac HS. XII. spurius item accipere debuit in menses singulos , spuria vero HS. X. l

XII. l

inoniam igitur pueris & puellis non eadem omnibus Alimentorum subsidia constituta erant, lnon video qui fieri potuerit, ut una omnes in do- lmo , ut in orphanotrophiis nostris mos est, commu- lniter educarentur: praesertim cum alimentorum distri-hutio , vel singulis mensibus, vel certe duodecies in an- lno fieret, ut non obscure in rarissima hac inscriptione

Placentina indicatur. Quod si ubi legimus Romanos principes Pueros & Puellas Alimentarios instituisse, id oporteret de quibusdam veluti orphanotrophiis interpretari , Vereor ne nimis tenuis futurus fuisset hujus

30쪽

Mauri S arti 1. 29 huius Placentini orphanotrophii census , nec paralendis pueris & puellis ducentis uno 3e octoginta, cum tanto magistrorum, praesectorum & servorum utriusque sexus numero , quanto opus sui stet ad liberalem eorum educationem. Quid plura i Ipsi veteres nummi, antiquitatis testes incorruptissimi, rem hanc veluti sub oculos ponunt. In his enim sub variis typis pueri Alimentarii occurrunt , sed ple-Tumque tamen aetate admodum infantili exhibentur , qua nimirum aetate e parentum sinu sine quadam inhumanitatis nota non potuissent abduci , ut aliena cura educarentur. Iidem nummi, si quid video, morem produnt legendi ejusmodi pueros & puellas ad alimenta capienda. A parentibus enim Imperatori sistebantur, antequam eorum nomina inAlimentariorum album referrentur,& in publicis tabulis inciderentur. Videmus id in nummis Faustinat senioris cum ea celebri aphePuellaeFausinianae I in quo matronae Romanae puellulas ante Imperatorem adducunt in suggestu stantem, & nomina earum , quae ad

frumentationem admittit matronae Romanae eas scribenti dictantem , ut notat ad ejusmodi nummum Vall-lantius: quamquam non hic agitur doe fruinentaria largitione , ut indicare videtur Va illantius , sed de Alimentaria liberalitate , quae duo plurimum inter se distant. Μitto alios nummos, qui apud auctores , vel in cimeliis videri possunt, ac tantum addo non id solum ex nummis, sed ex celebri minii loco in Trajani Panegirico clarissime intelligi: Tu ne roga

ri quidem , inquit , sinuisi, re quamquam laetissi

mum oculis tuis esset con pectu Romame Iobolis impleri , omnes tamen antequam te viderenx , adirentve ,

recipi ,

SEARCH

MENU NAVIGATION