De antiqua Picentum civitate Cupra Montana Mauri Sartii monachi Camaldulensis epistola ad v.c. Joannem Felicem Garatonum ..

발행: 1748년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

go Episto Iaνὸcipi , incidi jussi i , ut jam in e ab infantia parem

tem Dublicum v suere educationis experirentur. ΡΟΩ

sesn alia congerere ad hanc Cl. Planci opinionem . infirmandam , sed vereor ne jam nimis multus fuerim in re clariisima. Redeundum igitur ad inscriptionem Cuprensem , a qua digressi sumus. XIII.

ATque huic quidem inscriptioni multum debe

mus, e X qua praeclarum hoc Antonini Pii fata Et viii de Pueris , ex Puellis Alimentariis apud Cu- prenses Montanos vel institutis, vel nova liberalitatis accessione amplificatis intelligimus ; sed multo etiam magis debemus quod Cuprae Μontanae, antiquae Picentum cavitatis , situm ante hoc tempus perperam alibi qua sit una & constitutum , ejus indicio cellissimo definire licet. Neque enim dubitare iam audeo quin montanum hunc tractum , qui flumine alluitur , & Cingulum inter ac ipsum aesim continetur , olim Cuprenses , Montani appellati , habitaverint , atque ibi Cupra Μontana, vetusti Gnium Piceni oppidum fuerit, ubi haec inscriptio effossa est , passibus ducentum infra Μassatium' aestum versus. Sed ita ne , inquies , unius inscriptionis indicium valebit contra omnium eruditorum sententiam, quorum nemo unus est, qui Cupram Μontanam non

longissime a Massatii finibus abfuisse dicat λ Ego ve- ro , neque enim dissiteor, ubi primum in hanc in scriptionem incidi , quae eruditorum sententia esset de Cuprae Μontanae situ , haud satis perspectum. habebam ; sed multum tamen momenti in ea ipsa im

32쪽

Mauri Sartii. 3rscriptione esse videbam ad illud vel definiendum ,

vel confirmandum. Sed cum optime intelligerem, nihil temere pronunciandum in re admodum antiqua,& fortasse nihilominus obscura, coepi, te etiam mininente , amicissime Garatone, ad quem ea de re scri-Dseram , sedulo investigare , esset ne Cuprae Montanaestus ita cognitus & perspectus, novis ut inquisitionibus nullus esset locus relictus . Quid ego consecu-

tus sim iudicabunt alii, tuque inprimis, qui ad levem hune laborem suscipiendum mihi audior fuisti . XIV.FUit itaque multorum opinio Cupram Μontanam , apud antiquos auctores satis notam , civitatem eo loci fuisse ubi nunc Corinalium , non ignobile oppidum agri Senoga illan sis, alto atque amoeno loco assurgit. Atque haec opinio vel, audio, res, vel assertores habuit Jacobum Guastaldium , Sebastianum Μunsterum , Hieronymum Ruscellium , &Ioannem Μalumbram, si qua fides habenda est Uincentio Cimarellio sa) scriptori non admodum accurato; nam eos ego auctores ad manum non h beo. Tantum novi Ruscellium in sua Ptolemaei interpretatione latina pro Cupra Μontana Corinalium veristere . Sed neque eius, neque aliorum, quos ante noris minavi, quidquam me movet auctoritas , quos tota , ut aiunt , Via errare perspicuum est . Corin altum enim ex Suasae reliquiis, apud antiquos Geogra phos non Obscurae civitatis , quae ad Suasanum flumen ,

nunc

33쪽

ga Mauri Sarxti.' nunc it Cesam , sita erat , originem traxisse videtur, lut monumenta an ipso Cima rellio utcumque congesta declarant. Quae autem, malum, dementia' est , Cupiam Μontanam in Gallis Senonibus , atque adeo linedia in Umbria quaerere, quam in Picentibus an - atqui scriptores aperti Isime collocant, ut post paulo videbimus Z Illud etiam perridiculum est quod audio , quosdam esse repertos, qui Cupram Montanam cum Treja , alia quadam antiquorum Picentum civitate, miscere & confundere ausi sint, ut ex duabus hisce civitatibus, & loco, & nomine omnino diversiis , unum Μontecti, vulgo Montecchio, confla- ι tum oppidum voluerint. Non defuere etiam qui pu- taverint, Cupram Μontanam fuisse in vicinia Lau- reti, vel in ipso Laureti loco, quod oppidum est toro orbe propter Nagarenae domus religionem ce- uleberrimuin sed haec opinio, uti & superiores, idO- , neis caret auctoribus, de monumentis .

HA. tenus itaque probabilior visa est eorum sen

tentia , qui Cupram Μontanam , ubi nunc Ripa Transona, collocandam existimant , Firmum inter & Asculum, e regione Cuprae Μaritimae, notissimae item antiquorum Picentum civitatis , quam

multi ibi fuisse dicunt , ubi nunc oppidum a nostris dictum te G te a mare. Ita fere Geographi erudietiores, & scriptores clarissimi Cluverius sa) Cella

rius.

34쪽

mus, s d) Bandrandus, se & nuperrimus Paciaudus cum auctore Dissertationis de nonnullis Anxiquitatibus apud Ripam Transonam reperxis , quae eit inter Dissertationes Academiae Cortonensis se . His omnibus praeiverant Ioannes Garetonius Bononiensis, qui ad annum I 0. libellum scripsit de rebus Ripanis, editum postea Anconae an. Is 7 L, &Nicolaus Peranaonius de Μonte S. Μariae in Caiasiatio in libro, quem de laudibus Piceni latine scripsit Aculo XVI. ineunte, quem nuper manu eXaxatum vidi apud humanissimum anticlitem Auxima- num. Paclaudi vero peculiaris est sententia . Dic seruit is admodum copiose & erudite de Ripse Tra sonae antiquitatibus in dissertatione, quam ante citavi; sed is tamen in ea opinione suisse videtur , si quidem eius mentem assequor, non duplicem ut Cupram , sed unam eandemque suisse existimaverit, v Iuti bifariam divisam, ita ut quae pars loco inferior esset ad mare , Μaritima, quae autem superior, Μontana diceretur. Enimvero cum ei persuasum esset Cupram Μontanam ad Ripae Transonae locum fuisse, de Μaritima vero non ambigeret in iis locis esse collocandam, alteram ab altera non distinguit, ac mon C menta

35쪽

me illultrat, quasi ad unam eandemque Cupram per- ιtineant. Sel Cluverit tamen aetate non levem fuisse eruditorum dissensionem de situ Cuprae Montanae ex ipso Cluverio accipimus a), cui vero propior visaeit Ligorii sententia Cupram Μontanam ad Ripam Transonam figentis. Id argumento est per eos dies

satis certum monumentum non esse repertum, quo

verus Cuprae Μontanae situs definiri posset. Quare mirum non est Holstentum, ut in re nondum bene perspecta, & constituta, aliquantulum discessisse a ιCluverit, & passim per eos dies recepta sententia . Scribit enim se verum Cuprae Μontanae locum didicisse ab Laurentio AZolino , Episcopo Ripano, qui nimirum loeus aliquot passuum millibus esset supra Ripam Transonam. b)XVI. NUllam itaque certam rationem secutos homines' etiam eruditissimos ex illimo, ut Cupram Montanam, ubi nunc est Ripa Transona, colloca- ιrent, sed conjecturas tantum probabiles ,& multum sane infirmas. Cum enim duplicem Cupram in Pi- icenti- λ a Cognomen hoc oppido inditum fuisse ad discrimen alte- irius , quod in lit e Picebatur Cupra Maritima , supra dixi. Ex hujus igitur situ colligo Montanam fuisse in proximis montium iugis. suum variae sint doctorum virorum de Hias Ioco . Viniones , Ligorii maxime placet sententia , qui id υult esse oppidum, quod supra Curam Maritimam , Me ut υocant, leGrOtte, montana regione, edito colli impositum vulgari appeu rione est Ripa Transona Episcopali dignitate nobilis.Cluv. loc. cit. b) Aa clx Cluver. DG δου I 7. .

36쪽

centibus olim fuisse compertum haberent , alteram a scriptoribus Μaritimam, Μontanam alteram a

pellatam, & de Μaritima quidem vulgo pei suasum esset ibi fuisse, ubi nunc oppidum , quod noliris est is

Groιιe a mare, vel non admodum longe ab eo loco; aptissimum Cuprae Μontanae situm eum ei se iudicaverunt, ubi nunc Ripa Transona , e regione Cu- prae Μ.:ritimae in edito monte aliquot passuum millibus supra mare. Ad hanc conielturam , haut sane vaticlissimam , multum momenti attuli ite arbitror crebra antiquae civitatis vestigia, quae prope Ripam Transonam conspiciuntur , quaeque Cuprenses Μontanos ea loca incoluisse indicare videbantur. Accedebat Cuprae appellatio, quam certi cujusdam loci. in urbe Ripa Transona propriam fuisse accipimus ex Francisco Pamphilo. Sic enim is in suo de laudibus Piceni libro risierius Trais posuit munimise Ripam. Nulli Picenium sicinior ipsa loco. Haec fueranx quon Iam Montana cacumina Cuprae , Nomine sic dictus monbirar in urbe Iocus . Denique cum alii aliis locis aliquando Cupram Montanam figere maluerint , non modo solid argumenta proferre non potuerunt , sed ne coniecturas quidem probabiles. Quare cum & Ripae Transonae locus aptissimus videretur , & perspicua antiquitatis monumenta sane plura , atque illustria apud eam urbem in dies erui constaret , atque in ipsa urbe, si qua Pamphilo fides , Cuprae appellatio extaret. nimis pronum dis u erat, non alibi quaerendum esse

Cuprae Μontanae locum.

C a XVII.

37쪽

Episto Iax VII. SEd quamvis hare satis probabiliter constituta viis

deantur , nutant tamen, ac meo etiam iudicio plane corruunt. Nam primo quidem meris coniecturis haec opinio nititur inscriptio milia, nullum monumentum satis certum, atque adeo ne probabile quidem ad eam adstruendam affertur. Deinde quae ratio multos impulit , ut Cupram Μontanam e regione Cuprae Μaritimae collocarent , eadem alios sertasse movere posset, ut eam urbem longius inde dimoveant. Nimis enim Ripae Transonae locus , vel potius is locus, quem hodiedum appellant Ia civita , ubi crebriora apparent antiquitatis vestigia, ei loco vicinus videtur , ubi Cupra viritima fuisse existimatur; vix enim urbes istae IV. aut V. pass. millibus inter se distassent, ut ab eorum locorum peritis au- .divi. In tanta autem propinquitate civitates duas lsatis amplas , & copiosas consistEre, & agrum alendo fpopulo idoneum habere potuisse non deerit qui segre sibi suaderi patiatur ; licet enim id exemplo 'non careat , rariusculum tamen est , nec ubique occurrit. Atque ego hac potissimum de causa aliquando suspicatus eram Laurentium Agolinum Ripanorum Episcopum Holstento Cuprae Μontanae situm quaerenti, aliquot mil. pass. supra Ripam Tran- nam indicasse, maluisseque a communi hominum opinione recedere, & alibi Cuprae Μontanae locum

investigare , qηam ad Ripam Transonam Cuprae Μaritimae propius , imminentem , di quasi incubantem figere . Sed alia fortasse ratio Aetolinum Episco

38쪽

Μ auri Sarx G. 3πpiscopum moVit, nam cuniculos nescio quos & rub- terraneas vias videre sibi visus erat in iis locis, quae a Cupra Μaritima ad eum locum pertingerent, ubiis Cupram Μontanam fuisse conjectabatur, quod di Holstento indicavit. Sed vir doctissimus Nicolaus Recchius Ripae Transonae, patriae suae, Episcopus, &patriarum antiquitatum investigator solertissimus , nihil ejusmodi in ejus civitatis vicinia se vidisse testatur, ac decessoris sui sententiam omnino improbat . Somnium es , inquit, Episcopi Aetolini : nam

nulli sunt in ea regione cuniculi praeter arenarias Ri- quae, ut Cupram Maritimam attingerent, ultra Πα

millia passuum producenda forent. Quid si si cunia

culi ebsent supra Ripam Transonam P Haec notarit vir doctissimus ad oram codicis Holstentani, qui Romae est in bibliotheca Imperiali , cui ipse decennio praefuit , ut significavit Constantinus Rogerius Vir Cl. nunc eidem bibliothecae praesectus , qui cum

hoc, tum alia multa inter legendum ad hanc meam Epistolam notavit , mihique ut communicarentur , humatiissime permisit.

SEd quid quod si Cupram Μontanam ad Ripam

Transonam constituas, nullum reperies idoneum locum , ubi probabiliter fuisse Cupram Μaritimam dicere possis r Nam quod vulgo persuasum erat Cupram Μaritimam ad mare sitam' fuisse prope locum ιe Gratre, id qua ratione defendi possit, non video. Testis est P. Paclaudus nullum vetus monumentum umquam esse repertum nullum antiqui aedificii vesti-

39쪽

gium apparere ad eum locum te Gratte a mare. a JΜonumenta vero omnia, quae extant sane plurima circa Ripam Transonam, ac praesertim in eo loco , quem dicunt Ia civita, reperta esse confirmat. Et

illud nomen Ia , & monumenta ibidem e tademonstrare videntur ibi Cupram Μaritimam fuisse , nec Paclaudus ipse dissitetur celebre Deae Cu- prae templum ibi olim fuisse. Ex quo fit alibi omnino quaerendam Cuprensium Μontanorum sedem , quoniam esse ibi non potest , nisi ex duplici Cupra unicam velimus emcere. XIX.

ACcedit Plinii, & , ut mihi videtur, etiam Pto

lemaei auctoritas, qui Cupram Μontanam in mediterraneis Picentum sic collocant, ut facile iudi- dicari possit molio plusquam pass. mil. V. distasse illam ab ora maritima. Plinius in hunc modum Piceni urbes describit: Tervium, quo fnitur Praetutiana regio Picentum incipit. Cupra oppidum,

Casellum Firmanorum , ct super id colonia Abulum

Piceni nobilissima e intus 'μυana o in ora Cluana , i Potentia , Numana a Siculis condita. Ab iisdem colonia Ancona o c. Intus Auximates , Beremani, Cingu- ilani, Cuprenses cognomine montani, Falarienses , Pausulani, Plenineses, Ricine es oec. fbJ Est , ut audio, qui Plinii locum alio modo distinguat & legat:

40쪽

Cupra oppidum , Casellum Firmanorum , ct super ideolania ; fidest Firmanorum J Asculum Piceni nobilissima I intus Novana , in ora Cluana oec. quae lectio magis etiam nobis est opportuna. Vides igitur, amicissime Garatone, Cuprenses Μontanos intus , id- est in intimo Piceno a Plinio collocari , 3c quidem

ad eam partem, quae est supra Cluanam , Potentiam, Numanam , Anconam, minime vero xd eam, quae supra Cupram Μaritimam , 3c Truentum VerruS . Cum enim ex Praetutiana regione ad Picentes accedat, ab ora maritima incipit ,& primo Cupram orpidum, hoc est Cupram Μaritimam, tum castellum Firmanorum recςnset. Inde ad mediterranea pergens Asculum coloniam nobilissimam nominat , &minus a mari distantem Novanam : at de Cupra

regressus Cluanam indicat, Potentiam , Numanam, Anconam; rursumque , ad ea loca , quae huic orae maritimae respondent interius, transitum facit, 3c Auximates, & Beregranos affert, & literarum ordinem secutus, Cingulanos & Cuprenses cognomine montanogEx quo apparet Cuprenses Μontanos & longe a mari sitos futue, & ea loca tenuisse , quae supra Anconam, Numanam , Potentiam ω Cluanam sunt, non quae ad Truenti ostia, Sc Cupram maritimam spectant. Janus Plancus V.Cl. hac una Plinii auctoritate Cu- prae Μontanae situm certo cognosci Sc definiri posse existimat, eo quod Cuprenses Montani iuxta Auxima, tes, Sc Cingulanos a Plinio recenseantur. fa J Ve

saccio

SEARCH

MENU NAVIGATION