장음표시 사용
41쪽
tum Plinius hic, ut alibi sere, in recensendis Picen1 citerioris civitatibus literarum ordinem sequitur , nec magis ejus valet auctoritas ad Cuprenses Μontanos quasi medios inter Auximates & Cingulanos constituendos , quam iuxta Falarienses, aut Ricinen
ses, & si qui sunt alii ex Picentibus, qui magis a
Μassatiensium finibus sint remoti . Id unum igitur ex Plinii auctoritate colligi potest Cuprenses Μontanos quaerendos non esse iis locis, ubi Cuprenses Μaritimi fuerint , eosque longius abfuisse a Ripae Transonae loco. Ex quo fit in alia Piceni parte qu'rendum esse ejus civitatis situm, sed ad eum definiendum, certoque statuendum in Μaffatii oppidi vicinia , uti Cl. Planco videtur, nullam in Plinii auctoritate momentum est. XX . CVni Plinio consentire videtur Ptolemaeus ; sic enim Picentes describit, iuxta editionem Μaginianam , quam unam adhuc videre licuit: M.
Cupra maremma . Bocca det sume Truento. Potentia. faceto di Iesi , e dove h stata trovata questa Lapida apparisce dalla destrietione , che fa Plinio della quinta reaione d Italia nel Lib. III. at cap. 13. dove cosi in cominciar e dopo aver destritte molle Citta dei Piceno , e tra queste la Cupra semplicemente ehemette vicina at Castello di Fermo . ec. p sa a destrivere attre Citta, ed altri nopoli det Piceno dicendo e intus --, Cιngulani, Drenses cognomine Montani. Doz si vede , ch e egli rapone i Cupreti si Montani vicino
42쪽
Μa urii Sar tii. 41 Numana. Ancona. Haec in maritimis locis. In mediterraneis vero: Troana. Urbe Saliva. sa; Set-3st eda. Cupra Montana. Firmis. Ascula. Adria.
Nori sum nescius, non admodum accuratum esse auctorem hunc in locis praesertim mediterraneis describendis, sed tamen semper dormitasse illum non crediderim . Quod si Cupra Μontana Μaritim ς Contermina, atque usque adeo vicina fuit, ut vulgo existimatur , cum id Ptolemaeus ignorare non potuisset , non video cur alteram ab altera distinguere debuisset. Quod si quis Cupram Μontanam a Μaritima recte secretam a Ptolemaeo contendat, quod haec in ora maritima , illa in mediterraneis fuerit, quid est, Cur Ptolemaeus quoque Cupram Μontanam cum ceteris Piceni urbidus, quae ad oram Anconitanam spectant, cum Plinio collocat, tum ad Firmum , Ascu- Ium, Hadriam regreditur, quae in ora Cupram Μaritimam habent,& Truenti ostia λ Quid est cur i ter Firmum ,& Asculum eam urbem non interserit, sed locum ei in citeriore Piceno ante Firmum assignatὶ Hunc ego scriptorem minus quandoque accu-xatum non diffiteor , ita stolidum non iudico, ut omnia sus deque misceat, & pervertat. Quod si qua fides eius Tabulis Geographicis habenda sit, hinc etiam intelligi poterit, Cupram Μontanam multum a Cuin prae Μaritimae finibus distasse . Etenim in Tabula VI. Europae, ubi Italia & Picenum describitur, Curi Pram Μontanam , in ipso Piceni meditullio sitam
Videre licet, quod, etsi ad verum eius civitatis locum definiendum haud sane multum conducat , tamen aperte demonstrat Cupram Μontanam a Μa' ritima longius abfuisse. XXL Hος es Troa , Urbs Sareia.
43쪽
XXI. CVm ita pae nec ullum Cuprae Μontanae certum vestigium supersit iis locis , ubi nunc Ripa diansona , & Plinii etiam, ac Ptolemaei auctor iras eorum opinioni refragetur, qui eo loci Cupram Μontanam figunt, quid causae sit non video, cur Cuprenses Μontanos negemus extremum hunc Agri Piceni limitem incoluisse , ubi Μasiatium est, alteri illi, ubi Cupra Μaritima,& Ripa Transona, ex diame-
tro oppositum. Ecquod enim illustrius ejus rei testimonium requirimus inscriptione hac nostra, aut quam rationem inibimus ad antiquarum urbium , &populorum sedes internoscendas , si hanc respuimus JEst hoc argumenti 'genus eruditorum omnium sus.
fragios comprobatum , si quidem de loco, ubi pri
mum erutae sunt ejusmodi inscriptiones antiquae, certissime constet, nec suspicari liceat, ne sint aliundae advectae, uti de nostra hac certe suspicari non licet, quae hic eruta est XXX. ab hinc annis ad Divi Eleutherii, nec desunt viri probatissimae fidei, qui &locum designare possint, unde eruta est, & tempus
meminerint, cum primo reperta , cumque ad Fer- .rantiorum sedes transvecta est, curante scilicet D
minico Ferrantio , qui patriae suae dignitati egregie
consuluit, cum rarum hoc monumentum , cujus ope& Cuprae Μontanae situs,& Μasiatii origo aliquando detegenda erant , ab interitu , cui erat obno
s a A. D. MDCCXVIII. IV. Mn. Ombris Inscriptis is tran Lia est ad AEdes Ferrantiorum mensibus aliquot , posγμm
44쪽
XXII. SEd quamvis hujus inscriptionis testimonium omni exceptione maius habendum sit, juvat tamen aliis argumentis,& quasi adminiculis ejus fidem adstruere. Nam in fundo quidem, ubi lapis iste effossus est, admodum perspicua apparent antiquitatis vestigia , quae haud ignobile oppidum ibi olim fuisse
indicant, quaeque si multo ante id tempus ab sedulo aliquo illarum rerum investigatore observata fuissent, antequam magis corrumperentur & perirent in dies , multo etiam illustriora Cuprar Μontanae indicia haberemus . occupabat vetus id oppidum eam planitiem, quae infra Μassatium est aestum versus ad Divi Eleutherii , quae pervetusta aedes est Diuo Μassatiensium tutelari sacra: Plebem S. Eleutherii vulgo appellant, eiusque curator Plebanus mlim , nunc Archipresbyter dictus, intra Μassatium oppidum habitat ad Divi Leonardi. Verum non eam solum planitiem occupabat vetus ea civitas , sed etiam campos adiacentes, eos maxime, qui facili declivio protenduntur in Boream. Altius enim effossa humo in extrema eius agri parte, quae ad Plebem
Divi Eleutherii pertinet , antiquorum aedificiorum vestigia ibi quoque deprehendimus. In aede Divi Eleutherii, propterea quod magna ex parte resectast, nihil est , quod magnam praeseserat vetustatem, si muri partem non exiguam excipias ex secto lapide operis sanequam antiquissimi. Sed tamen totus ille tractus parietinis & ruderibus ita resertus est, ut non modo
45쪽
modo, ubicumque terram effodias aedificiorum reliquiae ingentes , & lateritii canales, & subterranea cubicula,& pavimenta mire elaborata appareant ;sed aliquid etiam hujusmodi supra terram non uno in loco emineat, ex quo de amplitudine & magnificentia aedificiorum , quae in his locis erant, facile coniecturam facere licet. Est rusticana domus in eo
praedio, quod ad Divi Eleutherii spectat, ubi ejus oppidi partem nobiliorem fuisse crediderim , antiquis parietinis superstructa. Visuntur hic ingentium so ni cum reliquiae, quibus domus ipsa est imposita, &quod superest, antiqui muri tanta crassitie , tantaque firmitate est, ut admirationi esse possit iis, quibus non satis perspectum est, quae olim esset aedificandi
ratio , rebus praesertim Romanorum florentibus Hinc profluxit Arcis Acciae commentum non illepidum ; in his enim veterum murorum reliquiis, cuiusdam Arcis munitissimae, olim ab Romanis conditae, vestigia nescio quis videri sibi visus est, idque in vulgus edidit, ac nomen etiam eius. Arcis acute excogitavit , voluitque Acciam esse dictam, unde processu temporis Μallatium , sive Μassaccium quasi Massa Accia emerserit. Sed mittamus nugas.
ΣXIII. SUpra eam domum , ubi agricolae hortulus est,
aedificia suisse eereleganter pavimentata , com pertum est. Ex his alia erant exagonis laterculis constrata , quod pavimenti genus satis vulgare habitum esse crediderim in illa Romanorum lautitie, magnificentia, alia autem ex marmoreis crustis
46쪽
Μauri Sartii. 4sperpolitis , apteque figuratis, ut inter se artificiose componi possent, earumque ingens copia passim eo loco effoditur . Quamvis autem totus ille tractus continua plurium saeculorum fossione , & consitione disiectus, 3c dissipatus sit, alicubi tamen integra extant ejusmodi pavimentorum vestigia. Particulas aliquot , ubi tantillum afri adhuc intacti reperire licuit, detegi, & mundari curavimus , secus Viam quae est inter Divi. Eleutherii, & praedium. istud, de quo dicimus , suntque intra eius ipsius praedii septum. Videre hic licet, cujusinodi essent asarota illa pavimenta antiquorum , vel marmorato oblinita , & picta , vel ex minutissimis tessellis composita , quae musiva appellamus, de quorum origine, deusta apud Romanos plura habet Plinius sa). Utriusque generis specimen aliquod hic adhuc superest , imprimisque admiratione digna est integerrima, aQvividissima colorum species, qui in reliquiis prioris illius pavimenti ex marmorato apearent, quosque
neque interfluus humor, neque acriores succi, qui- lbus humus, montanis praesertim locis reserta est,
raue vel durissima metallorum corpora labefacta-,lent, vel di luere , vel vitiare ullo modo po-
x XIV. Possem hic etiam commemorare plurὶmos in iis
locis reperiri nummos veteres ex omni forma dc metallo, & omni aetate percustas , quae res notissima , ac vulgatissima est. His proximis mensibus sa- ine et rimos recens effotas vidi, mςras tamen qui- Rui-
47쪽
squilias, si unum serta se, k item alterum eXceperis, non prorsum tritos, & vulgares, quos Ravennam misi ad Gabrielem Guai uccium , Μonasterii Classensis monachum, istaru in elegantiarum amantis. simum. In his est Divi Romuli, quem ferunt, ΜaXentii filii nummus integerrimus , satis elegans eX aere,& argenteus unus sequioris aevi , cujus altera facies habet FILUDO UUICUS IMP. altera vero UENECIAS. Eiusmodi nummum videre est apud Leblancum , k Μuratorium , aliosque , sed Μ uiatorius eum non Venetiis nostris , sed Venetiae Britanniae minoris urbi adiudicandum esse pronunciat. Non desunt alia antiquitatis vestigia, & inscriptionum antiquarum fragmenta , a)& ollae cinerariae, & diversi generis vasa fictilia , quae pasian deteguntur . Locutus nuper inventus est cum ossibus humani cadaveris ex tegulis praegrandibus , ut mos olim fuit, constructus , in quibus id est inscriptum : C. CAΜVRI SAL. F. Aliam figlinam veterem in iisdem Cuprae Μontanae parietinis inveni, quae nunc est apud Ferrantios, cum hac inscriptione: C. C. Ca L. AUCTI., quae ab inscriptione figlinae superioris haud multum abludere. Vide- a Tabulas duas marmoreas infestiptas fune qui meminerint vidisse in fundo beneficiario Chri opbονi B Oncἶe . Presbyteia Nasotiensis , prope Cuprae Montanae iactim , ea ue multον umuiuio est in reparatious domus rusticanae , quae in eo fundo est , esse absumitas. Ex variis Nero υeterum Inscriptionum fragmentis, quae Udimus, nihil fere exstilpi potest, s forte nomen aliquod exeipias. , uti es 1sud Brachium quoque marmoreum statuae virilis Q Dur Herit , es apud humanissaeorum Ferrantitim , cir pedem alii viderunt eodem ioco repertum. RVFFVS. E
48쪽
Μ auri Sarti 1. svidetur. Cum enim ibi C. Camurium nescio quem
habeamus, ex cujus nimirum olficina ea figlina prodierit , non video cur hic legere non liceat C. Camuri. C. Liberti. r ut Auctus iste vel superioris Camurii, vel alterius ex ea gente Libertus fuerit, eidem ossicinae praesectus. Gens autem Camuria
cum aliis locis per Rallam , tum apud Attidiates a Cuprensibus Μontanis non multum dissitos notissima erat, ut ex insigni inscriptione C. Camurio posita apud Μuratorium, sa) & ex alterius inscriptionis fragmento apud Attidiares reperto, quod in schedis Hieronymi Comitis Uecchii Fabrianensis ejusmodi est: . CAΜVRIO. L
IUNIORI. Habemus & Camurium XV. Leg. militem apud Tacitum s b) , quem crebrior fama tradidit imprei gladio Galbae Imperatoris jugulum hausit se. Sed quid attinet hic degente Camuria disserereὶ His ipsis diebus , quibus haec scribimus , vetus sigillum , in ruderihus Cuprae Μontanae repertum, perlatum est ad nos , eui id est inscriptum z.
Sed & leunculus ex aere elegantissimus ibidem his diebus repertus est,& lapideum leonem grandiorem Eodem item loco effossum videre licet in fastigio templi Divi Leonardi intra oppidum Μassati v m . Ex quo a) Pag. DCLXXXVI. CUL bὶ Hs. l. I.
49쪽
quo haud scio an quidquam suspicari liceat de cultu Matris Deum apud Cupienses Μontanos. Sed & laterculuin quoque fictilem , arte plastica elegantissime formatum , vidimus apud Antonium Μartiret- Iium Archipresbyterum Μalsatiensem, cujus hic ectypon damus. Esissus est haud ita pridem prope eum Iocum, unde nostra inscri pilo Cuprensum Μontan Tum index eruta est , passibus aliquot supra domum rusticanam, de qua ante diximus. Atque hinc etiam magis, ni fallor, apparet, fuisse eum locum nostri huiusce oppidi celebriorem, illustrioremque, ubi Misdificia splendide constructa, & his etiam plasticis operibus ornata eisent ,& publicum illud monume tum Antonino principi poni commode potuisset. x XV.
E Si praeterea vetus quoddam aedificium pari sere
spatio Μassatium inter & Cuprae Μontanae locum, secus viam, ua aestium itur, quod instar su
terraneae cryptae Olim erat, nunc magna ex parte
supra solum eminet , decrescente scilicet in dies modico eo tumulo, sub quo aedificium istud erat et L sum,& humo, qua tegebatur, ut fit in ejusmodi l eis , sensim dilabente. Longum est palmos Rom. 8s. II. latum 47. 8. altum vero introrsum ad palmos I 8. Totum opus ex calce & fragidinibus diversae materiae , arenaque simul coagmenta is solidissimum est, ac fornicibus ex eodem opere firmissimis contectum. Inserius duas in partes dividitur secundum longitudinem , patetque aditus ex una in alteram per arcus sex informes, satis humiles, vix palmos fi
50쪽
i ' Μaur ἰ Sartii. 4ρ altos. Exterius rude Sc impolitum est, utpote quod ἰut dictum est, totum sub terra latebat. Interius tectorio opere decenter ornatum erat, ejusque non exiguae reliquiae integerrimae adhuc visuntur. Super id moles olim extabat non minima ex secto lapide quadrato , ut ex multis indiciis, meo iudicio certissimis, constat . Sed ante hanc memoriam ea m
les disiecta est, nec cujusmodi fuerit, coniectari licet. Ejus reliquias, lapidis secti masnam vim, in variis aedificiis operibus vel privatis , vel publicis, ab
sumptas fuisse probatissimorum hominum testimonio accepi. Est is locus veteri infamia notissimus: Ba lotium vulgo dicunt , ac multorum opinio est ab haereticis , quos Fraticellos sa) dicebant, extructum fui ira, ut ibi suos coetus scelestissimos clam haberepogent, unde & Bariotium nomen Iraxerit, eX quo- am scilicet nefario ritu , quo ejus sectae homines in suis nefariis sacris utebantur: quem ritum descri' bit pluribus Fl. Blondus auctor Synchronus ,
Franciscus Pamphilus se & alii plures. Et sane
cum ea pestis medio saeculo XV. late per Picenum cum edictis gravissimis, tum vi & armis compressa, & male multata fuisset eius reliquias ad haee. Ioca, atque in hunc Piceni extremum limitem conis fluxisse manifestum est , nec a vero abhorret latibulum hoc maxime delegisse homines spurcissimos, ut suarum obscoenitatum sacrarium esset. In quo