장음표시 사용
261쪽
ad vaporum eductionem, & propterea plures educat ex aqua magis densa, quam calor magis intensus ex aquis minus densis, tum quod non raro contingat ut in Zona torrida, vaporum formatio,&eductio, decidente pluuia,impediatur.Sed supponamus tam ingentem Vaporum copia ex illa mundi parte sursum attolli, Ut opus sit aliqua reparatione ad replendam diminutionem maris. Nunquid huic aquarum diminutioni aliunde subueniri potest 3 verbi gratia, facta compressione aliarum aquar u quae viciniores sunt; ita ut compressio tandiu perseueret,quandiu necessaria iudicabitur, ad eam quae facta fuerit, diminutionem reparandam. Etsi autem hara sint verissima, nihilominus ad clariorem dubij decisionem Dicendum secundo, praeter motus superius expositos, hunc quoque aquis oceani Conuenire,quo ad omnia loca decliuia labu-tur. Haec assertio sequitur ex praecedenti in qua id principium aquis insitum esse dixi, mus, Ut sua grauitate necessario deorsum ferantur, quando contingit ut aliquo aere sibi vicino elatiores sint. Verum non tantum id manifestum est ex principio grauibus insito,sed etiam ex ordine a natura Constituto. Nam si aquae maris ad omnia loca decliuia non dilaberentur , quo pacto per tam varios
262쪽
1 s 1 quaestiones de accessu oe recessu maris. , terrae meatus, ad sontium origines decurrere possent, & per loca subterranea respergi,abGque ulla maris diminutione. Praeterea,a qua fluuiorum per alueorum ostia ita oceanum ingrediuntur, ut in oppositas partes defluat. Sed ex omnibus uniuersi partibus innumeri fluuij decurrunt. Igitur, aquae fluuiales cuna marinis permixtae , non tantum arquatorem versus,sed prsterea ad alias quassibetvniuersi partes delabuntur ex causa grauitatis. Et licet nonnulli existimet ex magnis fluuiis paucos admodum esse qui ab occasu in ortum de currant, nihilominus ex Geographia facile confutantur, & ex his paucis. Primum est, quod duo vel tres, qui omnium maximisiunt, hunc cursum teneant,videlicet fluvius Amazonum uniuersam Brasilia irrigans & suuius S. Laurenti j, decurrens per uniuersam Nouae Franciae Iongitudinem,quibus non maleNilum numeraueris. Secundum est in multis Europae Proui nctis,ingentes quoque fluuios hunc cursum tenere, puta Bori sthenem, Danubium, Euridanum. Ex his demum inferimus, praeter motus antea expositos, nullum
alium admittedum esse, quo aquae Oceani ad medium mundi decurrant potius, quam ad alia loca decliuia. Et male eos loqui, qui ob
accidetalem causam quae nonnunquam in ea parte reperitur, hunc motum adstruunt. FINIS. .
