Dissertatio juridica De fructibus in Trebellianicam imputandis, quam rectore magnificentissimo ... Dn. Friderico Augusto praeside Jo. Balthas. VVernhero, ... in Academia Vitebergensi D. 12. Dec. 1716. in auditorio juridico publice ventilandam propone

발행: 1716년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Canon. L. IV. c. p. ex instituto videatur respondere voluisse; primarium tamen, quod miror, argumentum FACHINAEI ex Nov. s. petitum, quo Propemodum solo is se jactavit, vix attigit, & tantum non penitus praetermisit, ut hinc non inutilis opera videatur, quae in I illo plenius discutiendo ponitur. Verba Novellae, in quibus ille cauta suae praesidium constituit, haec sunt:

Auamobrem praesentem ponimus legem, omnia quidem alia prioris a nobis posita cons=ι tutionis rata manere volentes: Hoc

vero innovantes solummodo; ut, si quis de cetero resilutionem feceris sarum rerum: primum quidem servet filio legitimam partem, non quartam seboc enim emendavimus, inopiam ora plurimam reprehendentes sed tertiam modis omnibus, aut mediam, secundum filiorum numerum, deinde ex reliqua subsantia pane, si non susceris legitima pars ad dotis aut ante nuptialis donationis oblationem: hone se secundum personarum quatitatem merita excipere etiam hoc ad re=I-

Iionem. NerVus interpretationis, quam FACHINA US intendit, huc redit: Quod de bonis fideicommissario restituendis una quarta ex Scio Trebelliano deduci quidem possit; sed ad haec bona restitutioni obnoxia ne gat pertinere legitimam, quippe quae detrahenda sit,

antequam bonorum restituendorum computus ineatur, perinde ut in L G. Is de Leg. F etc. a. dicitur, ea, qua uxori donata sunt, extra causam bonorum defuncti computari debere, propterea Deicommiso non contineri; quia ea halitura esset, etiam asio herede existente. Quocirca si massa bonorum duodecim uncias contineat, primo quatuor Uncias, velut trientem, loco legitimae a fideicommisso exceptae retineri, deinde a bonis restituendis, h. e. residuis octo unciis, quartam Partem, h. e. duas uncias ex Tre

22쪽

DE FRUCTIBVT IN TREBELL. IMPUTANDIS. et Trebelliani SCti auctoritate deduci. Ut hine ex mente Fachinaei legitima in hereditate patris, quae restituenda est, plane non inveniatur, tanquam a restitutione immunis atque excepta. Provocat simul ad proham dum id, quod intendit, ad s. I. U'δ. R. de Fideici hered Unde liquido appareat, ex ea tantum hereditate, vel hereditatis parte, quae restituenda est, Trebellianicam deduci. Quocirca Fachinaeus ita infert: Omnis heres,

ut gravatus est, Vel totum, vel partem hereditatis re- α 'Tituere, potest quartam partem deducere sed filiuszri est heres rogatus restituere partem illam hereditatis, Iae xcepta legitima, superest, nempe octo uncias, taetrahere potest quartam partem. '

Enimvero, si dicendum sit, quod sentio, & res ipsa Uirari ostendit, FACHINAEUS vocabulo resisurae aperte ludit, eoque fallitur, & fallit alios. Nam bona restituenda duplici sensu intelligi queunt 3 vel enim accipiuntur pro tota honorum massa, quam reliquit testator, & quam integram alteri restitui jussit; & sic legitima aeque, ac Trebellianica, sub illa continentur; vel ea tantum bona indicant, quae, detractis illis, quae legis potestate deduci queunt, supersunt, & in heredem fideicommissarium actu transferri debent, &sic quartam sive Trebellii, sive legitimam haudquaquam, comprehendunt. Quod ni itae et,non intelligo,cur,quod FACHINAEUS facit,discrimen interjus Novellarum & Vetus constitui nec potius dici debeat, utroque, & Veteri, & novo, jure utriusGue

quartae deducendae facultatem concedi. Namque legitimam a restitutione exemtam esse, non demum N

vellis Constitutionibus cautum est; sed quod illa Jure

23쪽

24 DISSERTATIO IURIDICA Civili in Trebellianicam haud imputetur, vel potius eandem absorbeat, illud ostendendum, atque ex Legibus evincendum fuerat.

g. XXV.

RVpomis. Manifestum vero est, in cit. Nov. v. nihil, quod . - hanc sententiam juvet, constitutum esse. Excipitur obuirim κὰ quidem a restitutione legitima, sed, ut puto, eodem jure genuisu & sensu, de quarta Trebellii etiam, quod a restitutionexis.,- inmunis sit, h. e. quod retineri possit, neque in fideicommissarium transferri debeat, dici potest. Praeterea liquet, in s. .'δ. J. de Fidele. hereae hereditatem 1estituendam in priori illo significatu accipi, in quo unive sum massam, inclusa quarta, sive legitima, sive Trebel-α.2δεω si. nica, comprehendit. Diversus respectus, quod filius .., uri' legitimam jura proprio habeat, Trebellianicam vero tanquam heres ad restituendum obstrictus, pondus forte habere potest in nova lege sancienda, quae utramque detractionem permittat, qualis est teXtus ex Jure Canonico adductus; sed in Lege jam lata interpretanda non aliter attendi debet, quam quatenus verba legis,

vel saltem mens atque sententia Uus, permittunt. Frustra citatur L. r . Τ ad L. Fasciae ubi dicitur, Fastidiam quidem Iure hereditario, dotem autem jure propriam sitiam

habituram, quia dos in hereritate para is non inveniatur.

Alia enim est dotis, alia legitimae ratio. Haec aestimanda est ex quantitate hereditatis, quae mortis tempore fuit, adeoque ejus pars est, non vero illa. Car-terum quod Jure Civili indistincte, sive pure, sive in diem, aut sub conditione, fideicommissum relictum sit, utraque quarta deduci haud possit, pluribus ex instituto ostendit HARPRECHT Diss de Dre deducendi duas quartaε. I XXVI.

24쪽

. XXVI. Negat praeterea citic. FACHINAEU quod legitima ἔκει-- mTrebellianicam imputari debeat; hoe argumento usus, 're Cisio quod in quartam Trebellii ea tantum imputentur, quae aer n. heres ex testamento capiat, non etiam illa, quae jure suo uuam, δε- extra testamentum habeat. Cui argumento si aliquodndus inesset, nullat ratio fuerat, aus Novellarum a teri distinguendi, quo legitimam liberis relinque dam esse, haud dubie cautum miti Vid. LD. C. de inus resam. Sed falsum est, imputationem, quae fit in Trebellianicam, ad ea restringi debere, quae ex testamento uenium; neque illa complecti, quae ex Legis dispositione debentur. Cum hic Omnia in computum veniant, quae ad fiduciarum heredem, quocunque titulo, pere

Non desunt, qui sibi persuadeant, Pontificem in Seuenia . definienda causa, quam ediibet c. ιε. X. de Tesam. fundamenti loco posuisse usum & interpretationem forensem λαε Iuris Civilis. Hi concedunt, secundum principia juris mi να--Justinianei, unius tantum quartae detractionem peret: .. mitti; sed usu fori jam ante Accursit tempora, ct curas xi primum Jus Justinianeum florem suum in Italia recipe. ret, invaluisse hoc jus, ut liberi fideicommisso gravati, duplici detractatione gauderent. Usum illum vim le- gis scriptae habuisse, quem proinde Papa rectissime secutus fuerit. Est haec sententia SCHILTERI in Exere. audiri. re

Panae M. f. 2ν. ubi addit, etiam nostra tempora, post sinianum, nostrumque serum, gaudere non minus p testate, quam prudentia, leges interpretandi, & obsee pantiam certam, etiam ampliando Ius Civile ex ratione,

25쪽

26 DISSERTATIO JURIDICA moribus & statui nostro convenienti, introducendi. Hoc

enim esse, quod vocamus, communem opinionem, confverudinem inrarpretativam, quae a verbis textuque juris

scripti quandoque discedat, non errore, sed ratione. s. XRVIII. . Mamma. Hic ego lubens SCHILTERO concedo, jam ante ' Lotharii Il. tempora usum aliquem Juris Iustinianei in Italia fuisse; quod rerum Germanicarum peritissimus HERMANNUS CONRlNGIUS in Og de Orig. Jur.

Germ. c. ao. eX instituto Ostendit. Neque etiam nego, posse

'interpretationem usualem legis, si uniformis 1it, vim consuetudinis induere, & juri scripto. derogare. Vid. LIa. b. t. in M. F. de Lia L I. pr. C. de jur. dom. impetri Sed talis consuetudo, sicuti facti est, & non praesumitur, ita liquido probari debet; alias legis dispositioni potius inhaerendum, quam ad observara m proVocandum est. Atqui constantem hujusmodi interpretati nem Juri Civili contrariam, quae utriusque quartae detractionem permiserit, olim ante decisionem, quae in c. ιε. X. de Testam. habetur, in usu fuisse, nondum evinci potuit. Neque enim quorundam Doctorum opinio statim usum. larensem conficit, qui contra legem vim aliquam & mmmentum habere possit. Nam MARTINUS quidem, utramque detractionem, locum habere voluit, sed aemu- , Ius ejus JOANNES negavit; alii rursus mediam ingressi viam distinctione litem illam componi posse, existimarunt. P R. HEIGIUS ctuast.Jur.3a. n. a. Quas fluctuam res Doctorum opiniones usum fori etiam incertum reddidisse, dubitandum haud est. f. XXIX. cui L. Putamus igitur, contra Jus Civile.ejusque intespre-

Testisti 'tationem usualem, a Pontifice utriusque quartae detractionem

26쪽

DE ERVCNBUS IN TREBELL IMPUTANDIS. πctionem indultam fuisse; eoque Jus Canonicum circa dium μhoc Juris argumentum a Civili recedere, idemque cor- 'sumi. rigere, & hinc secundum rectae interpretationis regulas, quoad ea, quae tradit, quantum fieri potest, strictissime intelligendum esse. Unde primo consequitur, in eo casu, cri Deus

ubi fideicommissum non sub conditione, vel in diem, se et

Iure relictum est, standum esse Civili, non Canonico mi μαure. Quia nempe, quoad hoc fideicommissi genus,Jus Canonicum nihil, ut supra XXL monui, novi consti- tuit, nequeJuris Civilis dispositionem,quae unius tantum quartae deducendae potestatem dat, immutavit. FA IN EUS, ut suae hypothesi inserviat, hanc quoque semientiam impugnat, quia, cum eX diversis causis procedant ambae detractiones, absurdum non sit, ut eodem tempore locum habeant. Fateor,quod malim, hanc ra- meis,

tionem abillis, qui nobiscum sentiunt, omitti; quam im- μὴν - hecillem atque elumbem esse, dissileri non possium. Quae enim absurditas, si quis, lege permittente, eodem tem - mxe duplex lucrum capiat ' Nam principium de duabus lucrativis causis, quod in eadem persona concurrere haud possint, aliter applicari nequit,quam si lex expressa intercedat. Quocirca satiS est, si respondeamus, unam Gisiariis solum Jure Civili quartam a bonis fideicommisso obno--us

xiis deduci, idemque a Jure Pontificio nullibi mutatum esse. Reliqua, in quibus opinionis suae robur m MVNAEUS constituit, sponte eorruunt,destructo, in quibus illa innituntur, fundamento, quod neque legitima in Trebellianicam,neque haec in illam dureCivili Novo imis

putari debeat. Eandem sententiam amplexus est STRY-ΚlUS D.de cetis ab intes. DUCI. ω. u. ubi pro illa hunc in modum pugnat. Gare, inquit, deterioris deberet esse con- timi limeri pure gravams, quam qui sub conditione, veI in. D a diem

ν . . . . . . '

27쪽

28 DISSERTATIO JURIDICA

diem, cum iste nulgum alium ex hereditat ructum sientiat,quam quem ex deducitone Jerare potest,his vero,qusub conditionegravatur, 3nterea medii temporis fructus lucretur P Cui decem ubconditione I gata sunt, ei minus decem legata ridensur, cum isterim lucrum medii semporis minorem faciat quanιitaιem decem rehctorum, idque etiam in legato in diem obtinet. Cur igitur hic conditionatiter relicti plane alia condi is P Etside ractiones diversis temporibus concurrere possunt, cur non pot/esdem y Non dissiteor, rationes has pondus habere posse, si de nova lege serenda agatur. Sed cum aliud jure constitutum escte, hactenus demonstratum sit, parum, Vel nihil potius, iisdem tribuendum esse, liquet.. f. XXX. mea f-- De fructibus vero Pontiis in c. cap. ita disponit, uti eorum tantum, qui post litem conte statam percepti sunt,

, mentionem injiciat, reliquos autem, qui ante litis coni

-, Iur stationem, aut diei adventum, percepti sunt, sicco, quod aJunt, pede praetereat. Hic primo inane est dubium a

di oai. FRANCISCO HOTOMANNO objectum, ut ipse post-

μ ea agnovit, quod fructus ab herede fiduciario quocun todi, nisi que tempore percepti, ei in suam Pegasianam imputem tur; atque adeo multo magis ab ejus successore percepti,diante,& post litem contestatam,imputari debeant. Cum enim Jus Canonicum, in casu,quem definit de liberis primi gradus loquatur, hi vero fructus in Trebellianicam, ut vidimus, imputare haud teneantur, consequitur, ni hil hic novi, dc quod a principiis Iuris Iustinianei rec dat, a Pontifice constitutum esse.

D. sueega Sed major dissicultas oritur circa eos fructus, qui azi.A successore, antequam lis contestata esset, percepti lunt.

potor. Cum enim hic extranei loco sit, neque iisdem juribus &pri

28쪽

privilegiis gaudere possit,quae liberis primi gradus indulta sunt, merito videtur ratio desiderari, cur ille fructus usque ad litis contestationem suos faciat, neque eosdem in Trebellianicam im putare debeat. At enim vero Ob- Sed tollisur servandum est, quod fiduciarius heres, utut extraneus

sit, nonnisi illos fructus in Trebellianicam imputare teneatur,quos judicio defuncti percepit ; intermedio nempe tempore, quo conditio pendet, Vel dies nondum extitit. Ceterum, si fideicommissarius negligentiam in petendo fideicommisso admittar,fructus,qui interim ex h nis fideicommisso subjectis proveniunt, ab imputatione immunes sunt, & seorsim proprio jure fiduciario heredicedunt. Quod vero in prassenti casu ipse fideicommisse sarius in mora fuerit, ostendunt verba laudati eap. ubi mortua Adsecta, maritus ejus, Petrucius, aliquamdiu illius bona in pace, non monitus aut interpellatus a fidei- .eommissario, possedisse dicitur. Quocirca hic damnum, quod fructuum intuitu sensit, negligentiae suae adscribere debebat, neque eorum imputationem in Trebellianicam recte postulabat. Quo pertinent verba superius a nobis adducta ex L. Mulier. s. si heres F. ad Sci. Trebest.

Frucius, qui percepti sunt negligentia petentis, non judicio δε- functi,percepti videmur.

. s. XXXII. . Illud etiam contra dispositionem Pontificis defru- αν δειctibus restituendis urgeri solet,quod principiis Juris non satis conveniat, dum fiduciarium heredem post litis comtestationem pro malae fidei possessore venditet, qui tamen justam contradicendi causam habeat; quod sessor non absolute & simpliciter restitutionem neget, sed ita, si totum restitui petatur, cum non tota hereditas

debeatusi sed retineri queat portio, cujus detractionem .

29쪽

DISSERTATIO IVRIDICA

Leges ipsae concedunt. Haec ratio utique aliquid momenti habere posset, si possessor in casu proposito paratus fuisset ad hereditatem, deducta quarta, sine mora restituendam. Quia vero nihil omnino actori deberi contendit; neque initio statim, beneficio Legis Falcidiae se tantum usurum ess declaravit,non intelligitur, justam conquerendi causam habere, quod Ductus etiam, a lite

contestata perceptos, restituere teneatur.' g. XXXIII. 'Quid obtinere debeat in casu, ubi non filii, sed li-

beri ulterioris gradus, v. g. nepotes fideicommisso Onerati sunt, an S illi fructus ante litis contestationem pediceptos, citra imputationem, retineant y de eo nihil Jure Canonico cautum legitur, adeoque ex illis, quae supra a nobis posita, firmataque sunt, principiis, rurius hoc linco ad Ius Civile recurrendum, indeque decisionem prinpositae quaestionis petendam esse. existimo. Luculenter Vero, ut puto, Ostendi, LENONi S constitutionem in L C ad SCI. Trebest. ad liberos primi gradus restringemdam esse, quod cum Jure Canonico mutatum haud reperiatur, sed e. ιδ. X. de Testam disertis verbis de filia tan . tum loquatur, consequens est, nepotes ab hoc beneficio lucrandi fiuctus utroque jure excludi. Multoque minus Asicendentes commoda, quae ex fiuctuum perceptione illis obveniunt, praecipua habebunt; sed illa ini quartam imputabunt. Quod & STRYΚ. de Sue-ce ab Intest. Di . r. c. r. M. latetur, qui tamen a seipso dissentire videtur, dum in verbis proxime praecedentihus decisionem capitulorum Juris Canonici ad parentes etiam, ob identitatem rationis pertinere monuit. Quodsi enim ex capitulis illis jus duplicis quartae deducendae hahent, nullo modo iis beneficium lucrandi tactus dendi

30쪽

DE FRUCTIBUS IN TREBELL. IMPUTANDIS. 3Tgari potest, nisi forte dicere velimus, unam tantum capituli partem auctoritatem Juris Canonici habere, alteram

vero ea destitui. i

. g. XXXIV. .

Sed & illud ex regulis rectae interpretationis conse- Ex menta qui puto, quod ex mente Imperatoris in cit. I. A mactust V in Trebellianicam a filio etiam eo casu imputari debeant, 'l' is, quando praeter hanc alio, puta legitimae nomine, quar monii' tam salvam habet. Nam privilegium ab Imperatore libe ia ι ab Me. ris primi gradus indultum eo tantum tendit, ut quoquo modo pars quarta illis in ipsa bonorum substantia integra maneat,quam si aliunde consequantur,adeoque ratio, privilegii cesset,hoc ipsum vim omnem perdere intelligitur. Cumque filius, tanquam filius, legitimam deducat, non eundem respectum in detrahenda etiam Trebellia- .nica allegare potest, sed tunc perinde, ut alius extraneus, spectari debet, nec majori, quam quisque alius, jure gau- 'det. Eandemque cit. Legis sententiam esse, facile intelliget, qui verba illius attente considerat. Vult enim Im- perator dodrantem restitui, & hoc, non alio, casu filiistingulare illud beneficium dedit, ut fructus seorsim retinere possent, neque in quartam imputare tenerentur. Idcirco non aliter eidem locus est, quam si ad fideicommissarium dodrans hereditatis perveniat; Sin vero minus, forte per statutum, vel consuetudinem specialem, quae plus quarta detrahere filio permittit, consequatur, fructus imputari debere, rationis est. Quodeo pertinet, Uuι δε- ut intelligamus, hujusmodi legem, vel consuetudinem. π 'quae duplicem detractionem filio concedit, ita accipien- 'ciam esse, ut, nisi aliud speciatim S liquido caverit, fructus imputari debeant. Neque vero nos movet argu- Solvitur

mentum, quo FACHINAEUS L. f. Controv.f. nititur, a

motum.

SEARCH

MENU NAVIGATION