장음표시 사용
11쪽
II. Qua ratione mirumque Poema considerari debeat ' ut recte cognoscisis
8 'Observationes in Poemata unanimi consensu probata : neCrepertus est longo illo iaculorum decursu, qui meritissimas palmas in dubium vocare ausus fuerit, quin simul sese idem ludibrio prostitu erit& tam stolida vanaque arrogantia palam secerit omnibus, quam soret pusilli infirmique judicii, Inter eruditos superiorvum aetatum . quorum industria aliquid de Homero Virgilioque statu it &comparationem utriusque parallelam iacit, eminent MacrobiuS, Julius Scaliger, & Fulvius Ursinus. Verum cum , ut Grammatici stilent , exteriora tantum & supersi clem ut ita dicam) utriusque oporis libaverint, neque penetraverint ad fundum usque. parum recte j dicaverunt. Idem vitium omniabus paene doctis errandi causam dedit . & praeoccupata ab Homero mente . praestrinxit quasi fulgure omnium oculos, qui ad eruditionis
12쪽
gloriam aspirarunt. Scimus enim eos , qui Dod torum nomine censeri affectant , credere non minimum ad honorem famamque momentum
adserre . si se ab Homeri partibus stare profiteantur , ipsumque anteponant Maroni : atque adeo iis nescio quae majoris scientise species videtur , amplecti & sequi perse- . ctam aliquam virtutem , I ae ut probe cognoscatur, & micrem requirit acrimoniam ingenii. & prο- fundiorem industriam. Prosecto . uti opus est diffusorc eruditione ad recte formandum de Homero judicium , quam de Virgilio : longe se abesse putant a vulgo . si huici illum praeserant; eaque ratione &via haud obscure prae eaeteris eminere suam judicandi facultatem , qua maxime laetatur varia illorum hominum ambitiuncula, qui docti Rstientes haberi volunt.
Rejiciendum est hoc praejudicium, A s etiam
13쪽
ao Obs mationes in Foemata etiam eruditissimo cuique. Saepe enim aptiores sumus ad judicandum , cum nos non esse aptos
credimus : est quoque interdum auctoritas , austoritatem non affectare ; quia occupatus a praejudicio animus nunquam non am ttit l, bertatem illam ingcnuam 3c nulli addictam , qua necesse habemus, ut reste & sine assectu judicemuς Has ego partes sequerer procul habita praeoccupatione , si vellem judicare de iis, quae examino: prO- testor autem nihil me, nisi Observationes daturum & cogitationes super Poematibus duorum nostrorum Auctorum et potestatem porro Omnem de hisce ipsis decidendi illis
relicturum , qui sunt me sagaciores. Ut ergo initium faciamus hujus quaestionis , non gravabor concedere Homerum longe vastioris ambi-iuS eampum aperire, quam Virgilium ; multo esse distusiorem in
14쪽
characteribus ; pingere multo ele gantius cogitationes suas; imagines quoque habere persectiores , Observationes magis morales magisque sententiosas , inventiones
opulentiores , animum rerum Ο-mnium capaciorem ; artes omnes innumerato habere ; esse Poetam , Oratorem , Mathematicum , Philosophum . Astronomum , opificem, quandocunque libuerit; plus varietatis habere in disponenda Fa-hula, plus animostatis illius, quae
poetam supra se rapit; elocutionem nervosorem ; naturam feliciorem, factumque adeo Poetam ipso corporis atque animi temperamento ;versus illius ostentare plus magnificentiae pompaeque, suavius implere aures mensura sua & numero , si quis exacte calleat artificium di de his autem omnibus postquam convenerit . nihil egerimuS aliud. quam
quod solent Grammatici : plura A 6 enim
15쪽
enim examinanda veniunt. & quidem magis essentialia. Itaque ut recte atque ordine disputationem suscipiamus, proficiscendum est a definitione Poematis Epici, videndumque quam habeat materiam , quam formam , quem finem, quasque alias parteS. ΕPOMPRς - poeta, ait Aristoteles , est imitatis
'r' i actionis illustris i & hoc quidem
commune habet cum Dagoediar disserunt tamen in eo, quod Tragoedia imitatur per repraesentationem Epopoeia vero per narrationem.
Materia igitur Epopoeiae est Actio Heroica ; forma , Fabula ; finis instructio Principum & Magnatum. Ad haec sive principia sive regu las examinemus Homeri Virgiliique Poemata: neque ultra ilIustria haec, Cpera consideremus per partes: neCconferamus inter se duorum maxi- . morum Poetarum descriptiones comparationes, & epitheta. Exteriora
16쪽
riora haec sunt; & superficiem tangunt tantum : nobis videndum erit, quid habeant essentiale & in proposito & in executione. Id autem ut commode essiciamus, sequamur ordinem partium Poematis Epici. quem ponit Aristoteles capite de Poetica septimo : eae sunt Fabula, Mores , Sententiae, & Elocutio, ita Homerum & Virgilium committamus . &hoc ipse quidem ordine. Incipiamus a Fabula , PQQmatis Compa Epici parte prima , eamque puram ratio Fa- ac simplicem sine ullis Epis iis & bularum in Iliade & in AEneide considere-
Iliadis Fabula est: unum e Ducibus exercitus Graeci succensuisse R gi, castra reliquisse, neque amicis neque ossicio munerique suo auscultantem et deseruisse communem Patriae causam , ut morem gereret irae .
S iurori suo; totum se dolori luctuique dedisse in ista sua solitudine.
17쪽
Hostis interim praeclare rem gessisse.
hac occasione usos ; caeso autem amicorum primo, arma iterum cet.
pisse vindiciae gratiae ; atque uaestraenem animi motum fecisse. quod Ratio minime potuisset; s
peratum caesumque tandem ab eo
primarium hostium Ducem: habiimus Iliados Fabulam , nunc Fabulam AEneidos videamus, recise omni Episediorum choragio. Princeps quidam , ob adversam belli sortunam patriaeque totius rutinam , fugere coactus, quaerit ubique exterum regnum , in quo se ac suos stabilire possit: Deos Pen tes & Parentem fugae comites assis-mit. Moti hac pietate Dii in partem veniunt discriminis , puIcerrimamque orbis universi oram propriam ei faciunt : ipse autem sumdator sit florentissimi, quod unquam fuit, Imperii. Committamus nunc inter se duas
18쪽
: Homeriae Virgilii. istas Fabulas; & ex a 'ionum magnitudine ipsorum magnitudinem Heroum dimetiamur. Achillis actio& triae &suis perniciosa est ut ipse profitetur Homerus: AEneae vero utilis &gloriosa: alterum movit immoderata animi affectio , alterum VirtuS. Achilles causam praebet occidendi Patrocli amicorum o timi; AEneas' Diis & patri & suis omnibus salutem asserit ac libertatem. Post rioris actio est Heroica , id est . ut definit in Moralibus Aristoteles , supra hominem et prioriS ne ratio -ά, natis quidem, habetque nescio qu*m ωπον ferociae characterem , quam idem ille Aristoteles virtuti Heroleae ex diametro opponit: ut enim illa supra , sic ista infra hominem est.
Persectiorem habet finem AEneae actio , quam Achillis : illa Fnim
cum morte Turni rem totam conficit, haec minime. Obsidio Trojae
annum etiamnum integrum post Hecto-
19쪽
Hectoris caedem continuatur: atque
inde Quintus Calaber & AEgyptius
Dyphiodorus , quorum uterque Homeri pressit vestigia . viderunt impersectam esse Iliada, quia mors Hectoris non est operis terminus; gradus est tantum ad terminum. Quaquaversus itaque consideremus
AEneida. felicius illam finiri, quam Iliada , & persectius semper videbi
Si vero expendamus, quanti fuerit judicii , inventionis , ingenii. argumentum eligere, quod Romanos Deorum sanguine oriundos fi ciat , prRcipueque Augustum rerum tum potientem , eique tam artificiose aduletur promisso aeterno Imperio Quam non pulcritudinem . quam non majestatem , atque execellentiam admirabimur in isto inimitabili delectu Maronis y quid autem istis simile Homerus dare potest 8 ut enim nemo unquam
20쪽
scriptor tantum honoris patriae suae contulit, quantum Romanis Virgilius . quibus divinam dedit originem . posteritatemque aeternam lege Fatorum ; ita non injuria Homerus dici posset dedecorasse suos cives, postquam Heroem sibi finxit cujus ob furorem tantum Heroum perire necesse fuit . quos ille veluti victimas dolori suo atque irae immolari immotus patiebatur. Haec est causa, cur Plato tam acriter reprehendat iram Achillis . tam exitia-hilem Graecis ac perniciosam : quod N post Platonem observavit Torquatus Tasius. Potest nihilominus excusari Homerus , quod hunc animi morbum argumentum fecerit sui Poematis. eo quod iracundia veterum Heroum, ante praedicatam orbi mansuetudinem clementiamque Christianam, non fuerit imbecillitas neque vitium, ut videtur innuere Τorquatus Ussus
