Observationes in poëmata Homeri et Virgilii. E Gallico Latine redditae

발행: 1684년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

x8 observationes in Gemata in Dialogo de Virtute. Cum vero

idem ille Plato iram non esse virtutem docet, nisi quando arma capit ad defendendam tuendamque rati nem ; conficitur iram Achillis nequaquam fuisse virtutem, quae tami longe excessent terminos rationiS ,

quod & rasius asserit secundo Ο - sculorum volumine. Ε11 itaque materia Poematis Maroniani &selicior : & Latio ipsque auctori gloriosor; electio autem & sapientior electione Homerica & judicio,

sor.

IV. Achillis actio cum si multo ad-Comp ' mirabilior quam dineae, utpote quae duorum illo solo dependeat. sine auxilio Heroum aut societate cujusquam ; illiusque A: db- adeo vel praesentia vel absentia bonaeaeae. malaeque apud Graecos sortunae sit causa; nemo est, qui non huic priores statim adscribit. Id vero non eodem modo se habet, si quis ordine omnia consideret, examinetquc

22쪽

Homeri S Virgilii. I9que aliquanto propius duos istos Heroas. Et primo quidem obser. Vandum venit, veri esse simile Homerum in mente non habuisse, essingere nobis in Heroe suo ideam magni ducis aut principis persecti: sed monstrare tantum voluisse , quam sit exitiabilis inter socios di cordia . atque ita actionem ponere, quae esset & terribilis simul & admirabilis , ut sensit TorquatuSI assus. Longe aliam viam tenuit Xenophon . qui ut Cyrum suum ab omni parte perfectum redderet , non mansit intra limites veritatis: ideam duntaxat dedit Principis persecti, juxta praeceptum Aristotelis in Poe tica. qui poetam imitari vult non

similia vel vitiosa, sed persectissima. Plato quoque libro de Legibus quinto docet, nihil esse imitandum, nisi quod sit optimum. Deinde .ut imago in imitatione justa debet esse

23쪽

2 o observationes in Poemata esse similis archetypo suo : ita hoc archetypum oportet, ut sit non hic aut ille homo vel Princeps ς sed idea Principis vel hominis, quoad ejus seri potest. persectissimi, atque ad hunc modum descripsit Plato persectam justi hominis ideam . Xenophon Principis , oratoris Cicero ; unicuique attribuentes id, quod esset optimum m idea, quam formabant Patet hinc non esse secutum has regulas Homerum in sormando Heroe suo , utpote cui non exigua det

vitia, & a quo nihil humani si alienum : cum deberet cogitationi nostrae sisti tanquam cumuluS omnium virtutum. Poema enim Heroicum quod recte praecipit Paulus Benius, oportet, ut exprimat ideam persectissimi Ducis di aut formet Heroa, in quo sit omnis virtus militaris & civilis. Atque hoc quidem prae Homero

Diuit ire

24쪽

Homeri N Virgissi. 22 praecipuum habuit Virgilius. Cum

enim ille in condendo Heroe suo aliam ideam non haberet, quam Vim tutes Herculis aut Thesei. aut cujusvis alius priorum temporum , quos sane non se 1 pexit orbis. nisi propter corporis robur & audaciam enon est quod miremur ea tempestate Heroem dedisse nobis, cujus mores adeo non sint boni. Neque in Historia rerum gestarum , neque in libris ulla extabat idea virtutis

moralis: Et ut homines tum temporis graviores non habebant hostes quam monstra bestiasque seroces; opus erat viribus duntaxat 3 robore corporis ad acquirendam Heroici nominis gloriam. Nesciebant illi affectus animi i im moderatos his hostibus multo periculosiores esse S terribiliores; neque cognita satis erat Moderatio nec Iustitia. Virgilius itaque , praeterquam

quod ex duobus Heroibus Homeri. sorti

25쪽

xx observationes in Poemata

sorti Achille & prudente Ulysie,

unum suum format AEneam, addidit quoque animositatem Ajacis , Nestoris sapientiam . infatigabilcm patientiam Diomedis, aliasque virtutes , quibus Homerus characteres suos distinguit in utroque poemate. ' His autem cum jungeret quicquidi excellens fuerat in omnibus magnis viris, in Themistocle, Epaminonda, Alexandro , Annibale , Iugurtha,& mille aliis exterorum in Horatio, Camillo, Scipione, Sertorio, Pompejo. Caesare, & majore suorum numero ; quid mirum, si Heroem concepit animo infinitis partibus persectiorem , quam secerat Homerus 8 Eadem ratione celobrem istare' Helenae imaginem , saeculi sui miraculum ac stuporem , felicius atque exactius persecit Zeuxis, quam Venerem suam Apelles. Zeuxis enim formandae ideae suae collegerat , quidquid puellarum esset: pulcrum

26쪽

Homeri S Virgilii λ3

pulcrum ea aetate atque persectum. ut exprimeret; cum Apelles sola sua niteretur imaginatione , quam ita angustam experiebatur . ut coactus fuerit manum tollere de imperfecto opere, cum crederet non posse se tam bene finire atque inceperat.

Inaequalitas ista argumenti ta de qua sermo est nobis, multo apparebit evidentius , si conferamus Achillem, qualem Horatius posuit, cum Maroniano AEnea. Animosus ast Achilles ac sortis: sed & idem - Iracundus, inexorabilis ,

Pura negat bi nata , nihil non

arrogat armia Praeter has virtutes parum sane Heroicas , crudeliter se gerit contra corpus occisi Hectoris , in quo alacri laetoqu' animo suam exercet .vindictam; inaudito que avaritiae

27쪽

. 24 Observationes in Poemata' exemplo vendit amistissimo patri filii sui cadaver. ut nihil jam dicam de hominis levitate, cui ignosci non potest , deserentis grande illud ac

magnanimo Graeciae totius consensu susceptum bellum . idque ob ere tam ancillam , cujus desiderio in acrimas solvitur & lamenta , non sine apertissima pusillanimitatis confessione. Heroshic denique Homeri tam celebris , tam decantatus 'omnibus saeculis . quasi quaedam epitome est omnis impersedilonis &vitii. Virgilius e contrario omneS Undique virtutes in unum cogit, quibus Ornet 2Eneam. Religionem illidat erga deos , pietatem erga patriam , amorem atque amicitiam' erga suos . aequitatem & justitiam ergu OmneS : audacem facit in subeundis periculis . laborum patien- tem. ammosum sortemque in armis. in rebu: νίcndis prudentem. Bonu S

28쪽

HomeriuVirgilii. 2 sest ubique , pacificus , liberalis , disertus , pulcer , popularis , decora majestate conspicuus; &, ne quid desit, quod ad gloriae cumulum in Viro magno possit requiri, selix est. Opponi non incommode possunt Horatiano de Achille elogio duo illi versus quibus Ilioneus Didonem alloquitur in primo AEneidos libro :Rex erat e Eneas nobis, quoIusior alter, 'iNec pietate fuit, aec bello major

S armis. Hae sunt tres illa: virtutes capitales equibus coritat verus Ricae charaeter , Religio , Ju stitia , & Fottitudo : laudabatur ab iisdem Augustus , cujus imaginem in Heroe . quem Augusto dicaverat , artificiose exprimit Maro . ut recte ob

29쪽

16 Observationes in Foemata Inph isa blandiendi genus longe est subtili tione simum. usu autem venit Virgilio id AEnrido quod tam ingeniose T r ano impeiam' ratori dixit postea Plinius ; Angenti formantique Principem, voto coacipere succurrit smilem huic quem videmus. Ovidius quoque inter primas Augusti dotes Pietatem censet,

Fasto=. Sub quo delubris sentitur nulta lib. a. senectus; Nec satis es homines, obligat iis D S. Virgilius itaque ex virtutibus Augusti , aliisque longo ordine, quaSapud diversos observaveMt HeroaS. formavit suum: est enim vera Virtus Heroica nihil aliud, quam collectio in unum omnium virtutum , ut in Ethicis docet Aristoteles. Et profecto si voluerint Pythagoraei eum , qui mereretur aliis ut Rex. ' prae-

30쪽

o. Homerci Virgilii

praeesse , Maiorum earem Vitiis, ted omni ex parte esset peffectum, adeoque omnes. habere virtutes: quanto ma re iratione convenit Hemem, aiucum4 exemplum com nendi sint Reges tuae: dotari

i Conveniet nihilominus interi se U EC sitius observati ionibus ι ' etiamsi priores :bellico- non damus 2xneae. Character enim si*r ille Magnam initatis, S strenuitatis, quem Schilli assignah Homerus, . quique inter omnes alios maxime est Heroicus, multo ibi splendidius eminet atque i illustrius , quam in Maronianoanea, multoque signatius 2Eaciden distinguit a sociis tuis, quamvis &s ii omnes sint magnanimi di strenui. NiluI enim omnino fieri vides sine illo; ille solus &prosperae sortunae auctor est , &adversae in exercitu Graeco.

Non diffiteor fortitudinem Achillis plus habere splendoris clariusque

B x oculos

sDiuili od by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION