장음표시 사용
41쪽
Observationes in F,aemata minimo felicior est quam Homerus in disponendo ordine rerum dimentuum singularium, qui spectare debeant ad universalem poematis sui dispositionem. Hic autem ordo atque haec apta materiarum dispositio constituunt admirabilem illam symmetriam ct proportionem, in qua sola consistit perlectio & pulcritudo magnorum verum . quae neque perfecta sunt, neque pulcra, nisi quatenus partes commode inter se cohaerent & conveniunt. Unde advertit Benius,
Poema non debere judicari persectum propter hujus aut istius membri pulcritudinem , sed omnium
Justa ista partium proportio 'convenientia, quam inter se habere debent. multo illustrius sine controversia in AEneide eminet, quam in
Iliade. Omnia hic suo ordine sunt posita suoque loco ; neque un quam
42쪽
- Homeri siue Virgilii. iquam mortalium ullus hanc Θ r,xum & eventuum collocationem melius & exactius servavit Virgilio. vlane ex praescripto Horatii, quod pra omnia commendat poetae,
Ut ala nune dicat Jam nuncd bentia diei Fleraque di erat:
Statuit vero Horatius omnem pulcritudinem operis omnemque perse ctionem in . eo ordine consistere quia inde omnis est gratia. Ne nimius hic sim in observandis notandisque singulis , comparabo tantum inter se ludos, quos facit Achilles in morte Patrocli, vigesimo ertio Iliados libro cum iis quos AEneas instituit in apotheosi patris Anchisae quinto libro AEneidos. Ludi ex illatum actionum sunt numero quae fieri potant in vita Herois, & locum habere in materia
43쪽
Poematis Heroici : habent enim occasionem ostentandae magnificentiae , quae est una ex attributis Heroicis. Virgilius suos quinto secit libro; primo quidem, ut lectoris sui imaginationem oblectet distrahatque a funesto illo mortis Didonis , quam in quarto repraesentaverat , ipectaculo , in quo erat crudele quiddam ; deinde ut ipse quiescat nonnihil, ubi quiescere facit Heroem suum. I ales porro deliciae , ut placeant, in loco suo
esse debent; Ne spissae risum tollant impine
Male ludosdedisset secundo tertiove libro , quievisset enim nimis cito rquod contra Homerus nimis tarde lacit tertio & vigesimo. Serum hoc est; nimis sumus lassi : nihil nos remorari debet, postquam perVentum
44쪽
tum est tam prope ad calcem. Ne- que enim sapienter faceret aliquis , - qui redux ab Indis, dum post absum. . tos in itinere duos annos Romam contendit , mensem integrum Venetiis desideret, ut luderet aleam. Et prosecto poterat magis esse serius Homerus in fine operis sui : nam non viretur incredibile desesum jam aliquantulum fuisse ; neque , cum abesset a meta tam prope, debebat tam longe recedere. Multo plurima sunt in illa ludorum pompa plave incredibilia. Actores ipsi lon-na se a verbositate exhauriunt patientiam lectoris.
Altera pars dispositionis, justum
nempe temperamentum inter Admirabile & Veris mile. essentialis quoque est poemati Epico, in quo inesse debet admirabile, ut Magnates , quorum gratiafactum est , moveat & incendat ad res magnas: requiritur autem ut & pariter sit ve-
45쪽
risimile , ne aemulationem illorum - desperatione consequendi extinguat. Ipsa certe veritas, cui soli servire debet Historicus, quae interdum nimis est valida, quam ut quenqu1m incitet ad imitation m sui, non semper tam idonea estinateria poemati Epico ac vetisimilitudo; quae majorem habet convenientiam cun iis rebus, quas homines perficere solent. Verbi gratia, actio Samsenis, tot Phi. listaeos una asini maxilla occidentis lHeroica est; tamen non potest esse . argumentum poematis Heroici. Nam etsi vera est, non est verisimi. lis; atque ideo nimis mirabilis,quam
ut ad imitandum proponi queat. Hic igitur excessus declinari debet per justum verisimilitudinis tempe. ramentum , sine qua omnia fiunt sabulosa & incredibilia , neque mΟ-vent quenquam : nemo enim movetur nisi ab illis robus, quas credit fieri posse.
46쪽
Videamus utrum Homerus hoci Praeceptum felicius fuerit secutus, quam istud prius. Tam parcus est in veritasti, in admirabili tam prodigus . nimio quodam desiderio excitandae ubique admirationis, ut nihil reliquum faciat, vel Rationi, vel Assectui, vel ipserinique Naturae: omnia per machinam fiunt. Si Pri mus amisit filium Hectorem , ne-i cesse est mittatur a Iove nuncia Iris,l quae moneat sene uti curam gerui occisi corporis , idque redimat ab Achille. Pater ille tam amans hujus gnati, tam superstitiosus in observandis su nerum caerimoniiS, nonne per se mentem advertare potest, ne avibus & fetis laniandum relinquat depositum tam carum 'machina requiritur, ut dentiat se esse
Si Glemachus in Odyssea quaerit
lyssem per omnem Graeciam . pedem movere nonpotesti 'auxi-
47쪽
Obseervationes in Foematalio Minervae. Ab illa ducitur ubi. que , ab illa ad omnia impellitur; ipse per se nihil facit. nihil cogitat Grandem infantem dicas. qui sub
nutricis cura gressum ponere distit Cum honoris cupido , cum officii caritas & ipsa natura movere deberent juvenis animum timentem Patri, annoS paene octodecim absenti. quid opus erat ad externum auxi lium recurrere , & ad machinam flHaec ipsa quoque machina nihil habet quod sit veri si mile ; quia M. nerva Τelemachum quaesitam ducit
per Graeciam universam, eo tantum
loco excepto ubi degebat Ulysses, quem illa non debebat ignorare, cum esset Dea, cui nihil ignotum. Tamen sic solet Homerus , qui ubique alta captans , ut semper sit admirabilis , omnia modis facit inusitatis & plus quam naturalibus. Crederes Deos apud illum histrio -m ςxercere , S permutato sta-
48쪽
u quamvis personam induere. . Mercurius aurigae operam locat Priamo , tum ut eum s stat Achillicdemturum filii sui cadaver , tum
it tutum praestet a Graecorum eX ursionibus antequam intraret ca-1rorum vallum : Iupiter ejusdem Hercurii ministerio utitur in sopientis Graecis: ut autem Achilles tan- Iatur dolore paterno , necesse est Thetidem matrem praemitti , quae
I is jussit molliat ferocem gnati
inimum. Ut verbo dicam, omnia Ier ambage, geruntur, Deorumque ministeriai quos neque ordo suuS neque tranquillitas ab immani hacer v itu te defendit.
Omnia alia apud Virgilium , qui religiosissime observat, id quod postili Una Horatius praecepit in Epistola ad PisoneS: Ne Deus intersit, His dignus vin-
49쪽
ta ratione poeta. judiciosissipavi Mercurii. inrςryontu. 2Zneam ex . terribili inquietudine animique aestu. quo jactabatur, eximit libro quarto. Data. Didoni fides Canthagine tenet suspensum, sataflii proniissumque a Diis sine sine imperium urgent, ut classem solvat: huc atque illuc un- pollitur ; instat & premit hinc Diδo nis amor . illinc religio Deorum opus est jussu ciuesti divinaque potentia, ut emergat ex tam vasto curarum gurgite. Ipsa necessitas monen. tem hic inducit Deu m, qui rumpat omnes nodos : quod si per Mercurium.
Rusdem attificii est, quod libro primo narratur. Non pastor aliquis aut venator erranti AEneae viam monstrat. id quod erat naturale ;apparet ipsa filio Venus , quem docet in qua si regione, quam 2rtem habuerint socii, quos periisse crede
bat, & qua deinde via sit in si sten
50쪽
dum. Illo enim rerum artidulo necesse erat a Deo aliquo moestum 2Eneae animum in spem meliorem. erigi, quippe qui vix modo evaserat ex insana tem pestate, qui ante oculos suos aliquot suae classis naves fluetibus viderat hauriri, qui ventorum undarumque turbine distractus ejuciebatur in litus desertum , procul ab omni humano auxilio, & paene adactus ad desperationςm. Noni debebat poeta hic relinquere periclitantem, & extrema Omnia metuentem : erat quoque verisimile Deos non odisse illum cujus pietati tantum debebant, cujus fugae & exilii comites erant : exigebat praeterea decorum , meliorem animum a matre
inspirari gnato , etiam postquam ipsius sata e Jove didicisset. Accedit, quod , quamquam machinae apud Virgilium plus habent rationis & verisimilitudinis , minus
