Caii Caelii Sedulii, Belisarii, Liberii, Honorii, Aviti, Prosperi, Aratoris, Lactantii et Dracontii opera

발행: 1817년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

EPIGRAMMΛΤΛ. 99 in quo mens imbuta fide simul omnia discit,

Perque operum speciem suscipit artificem Fingentem rebus rinas , loca , tempora , molus Mensuris nostris, ponderibusque suis; Scrutari nec cura procax Obstrusa laboret , Cui cuncta in Christo nosce , et habere dcttur.

Ut morbo oppressis praestanda est cura medendi, Donec in aegroto corpore vita manet; Sic pravis muli et viliorum mole gravati , Sanctarum pietas est adhibenda precum Ut dum possibile est mutari corda malorum Horrescat noctis devia lucis amor Conversisque novam mentem det gratia Christi,

Qua sunt homines justificante boni.

XCIII.

Dum non perturbant animum discrimina mundi Dumque diem pacis praemia nussa Premunt Exercere dem divinis convenit armis, Consilioque omnes anticipare minaS. Tranquillam, et curis vacuam sapientia mentem Imbuet et placidi pectoris hospes erit; Nam quod non uerit conceptum corde quieto, Acquiri in saevo turbine non poterit.

XCIV.

Omne bonum mundo concretum, et tempore Partum, Quacunque amitti conditione potest; Et quamvis damnis vigilanter cura resistit, Saepe tamen propriis dispoliatur homo Λ bona quae vere bona sunt, nec fine tenentur,

312쪽

Nec vim ferre potest Christo subnixa voluntas

In quo persistens Omnia vincit amor.

XCV.

Inter mundante mala conflictantia vitae

Saepe quidem Domini corripitur populus. Qui tempestatum varia sub clade laborant, Noscant se justi ferre flagella Dei,

Atque ipsum tot gemitu, Planctuque Precentur Ut qua scit miseris auxilietur ope: Non et enim proprio arbitrio curabitur aeger, Nec vero leges ipse dabit medico. Morbida rimetur penetralia dextra salutis, Et depressa gravi viscera peste lavet. Absque dolore quidem nequeunt mala sueta repelli, Sed quod laeserunt dulcia, amara movent. Poeniteat morum, et vitiis virtute fugatis,

Regnum peccati respuat aula Dei. Ad veniam tendunt justi pia verbera regis; Ira brevis rectis gaudia Ionga dabit. Nunquam bella bonis, nunquam discrimina desunt,

Et cum quo certet, mens pia semper habet; Quae carnem oblectant sancto sunt noxia cordi, Contra animi legem proelia corpus habet: Pulsant exterius diversis molibus hostes, Intus civile est, et sociale malum.

Ut possit mundi illecebris , vitiisque resisti; Vis est corpore mortificanda hominis: Sed quae mens recto famulam sub jure tenebit, Edomitae ut regnet carnis in ossiciis,

313쪽

XCVI.

Per verbia in Omnipotens Deus omnia condidit unus A quo natura est nulla creata inali, Et quod non secit dives sapientia verbi, Non habet in rerum conditione locum. Nulla igitur vitiis substantia, nullaque vita est, Quae vegetet corpus, materiamque Suam Sed cum liberias discedit ab ordine recto Nec servant proprium , quae bona sunt, modulum, In culpa , et vilio est vagus in contraria motus Filque malum veram deseruisSe viam In quam si tot properet quis corde reverti, Nullus neglecti limitis error erit Totaque debenti peccati poena peribit, Condita in integrum restituente Deo.

Cum Deus essectum precibus non praestat iniquis, Multum concedit, quae nocitura negat Errantes volo non vult delinquere ac lo Iratus sineret, quod prohibet placidus; Disca selici supplex gaudere repulSa, Incipiatque animo pellere, quod voluit:

Parcentemque Deum DOScat sibi, cum ruiturus Non exaudiri, ne rueret, meruit.

XCVIII.

Judicium humanum , quod falli saepe necesse St, Non semper recipit regula justitiae :At Domini in cunctis aequa est, veraxque Potestas, 26.

314쪽

3oa PAE O S P E R IAspectum cujus nulla remota talent. Talis laudetur judex, timeatur, ametur, Qui vere justus permanet, atque bonuS,

Adversos revocans , conversis cuncta re miliens,

Atque malis veniam dando, bonos faciens. Non ergo audacter mens veri nescia culpet, Quod placuit summi judicis arbitrio Sed subdat sese justo ignorantia regi, Qui nunquam, quae sunt non bona , velle potest.

Nemo suae mentis motus non peStimat aequos, Quodque volunt homines , se bene velle putant. Unde animus celeri pace est revocandus ab ira, die robur saevis tempora dent odiis os sensas sibimet parcentia corda remittant: Nam nemo est, qui non indigeat venia, Quam nostri memores mundi inter vana vicissim omnibus in causis et damus, et petimus.

Culto justitiae, divinae pacis amator Quem vocat ad summum vita beata bonum Scandere constanter dextros enitere calles, Despiciens levae noxia plana viae. Tolius est duros mundi tolerare labores Infestique hostis praelia Saeva pati.

Quam victum officiis animum submittere blandis, Captaque servili subdere colla jugo. Tempore in occiduo non longi est usus honoris, Et celeri lapsu gaudia salsa fluunt. Finem igitur proprii sapiens speculabitur aevi,

315쪽

Et via , qua currit, quo erat, aspiciet; Nain mundo innexis pars est cuna principe mundi At servis Christi gloria Christus erit. CΙ. Corporeos inter sensus , moribundaque membra Multa animus patitur carnis ab hospitio Quae vi id de qua vivit contrari quaeren , Vult legem mentis solvere lege sua: Sed prudens praesul famulam frenare rebellem M.terni regis discat ab imperio Et verum accipiens supero de lumine lumen Noctem peccati cordis ab aede suget: Nam quia cuncta Deus bona condidit, ipsaque nostri Exsilii regio est pulchra decore suo. Auditus, visus, contactus, guStUS, Odorque Preteberi gauden undique, quod placeat Fitque nocens homini pro sentis temporis usus Si captum blandis inferiora ligant. Mens igitur sapiens superas enitere ad arces, Et summis fieri suesce beata bonis. Delicias jam nunc promissi concipe regni. Virtute, atque si de , quod cupis, esse tene Neve ad spem dubiam frustra te currere credaS, Naturae in Christo prospice liba tuae, quo suspectum si te non ambigis SSe, Totus homo in capitis corpore semper eri :Tantum ut jussa velis nutu observare docentis, Qui, quod ait verbo , praevenit auxilio. CIl.n deitate gradus mensura , et tempora non Sunt,

316쪽

Et, quod idem est, majus non habet, atque minus. Corporeae longe moles, formaeque recedant, Virtus summa caret finibus, et spatiis. Quod pater, hoc simul est verbum patris, hoc utriusque Spiritus, hic Deus est unus, et una siles; Per quam verorum spes non incerta bonorum Sublimem ignoto scandit amore iam , Et praegustata superi dulcedine roris Doctrinis pasci gaudet apostolicis.

Indignas quisquis non vis incurrere CauSa , Innecti vanis, occiduisque cave Mortalis vitae brevitas non mulla recurrit, Paucorum exigui temporis Sus eget.

Esse volens, gaudere optans, scire abdita quaerens, Ut te non teneant ultima , Summa Pete, Delectare Deo rege , in coelestibus Sio, Et quae spe sequeris, credita , amore tene;

ulla in te maneant hominis vestigia primi Nec sormam veteris gestet imago novi;

Exsulta agnoscens, te verbi in carne renatum,

Cujus si pars es, pars tua Christus erit Qui, ne damnandi legeres mala gaudia mundi, Promissum ad regnum se tibi secit iter. Cum pater in verbo sit semper, et in patre verbum Sitque unus verbi spiritu , atque Patris Sic de personis tribus est tibi non dubitandum Unum , ut docta fides , confiteare Deum Corde patris genitum creat , et regit omnia verbum Nec lamen est aliquid , qu0d sine patre gerat

317쪽

Unus enim amboruna molus , ratio una volendi Par virtus , idem spiritu , unu anior.

Sic magnus Deus est , de se valet, et manet in se Cui summum , et proprium est , semper id esse quod est; Splendet enim verum vero de lumine lumen , Ut genitum agnoscens noverit ingenitum L na trium deitas , una est essentia , ab uno Idem est et verbi spiritus atque patris Nullum opus abjunctum, nulla est non aequa potestas, In cunctis unum sunt tria principium. CV. nam pia mens in laude Dei superata labores Gaude, quod tantum te bene vincit Opus reque aliquid superi cognosce hausisse vigoris, Si ibi non satis est, quod cupis, atque Sapi S: Judere bonum Sine sine , bono et persiste reperto Quaerere, non habeant talia vota modum : am qui se nullo jam munere credit egere Crescere non cupiens, perdit adepta tepens.

,ge jam precor mearum come irre mola rerum,rrepidam , brevemque vitam Domino Deo dicemus. eleri vides olatu dies rapidos meare i agilisque membra minui , mundi perire, labi; ugitium , quod tenemus , neque fluxa habent re

au Pidas vagasque mentes spe trahunt inani Jbi nunc limago rerum atque ubi sunt opes polentum'

318쪽

Quibus occupare captas animas sui voluntas.

Qui centum quondam terram vertebat aratris Iristuat, ut geminos possit habere boves Vectus magnificas carpentis Saepe per urbes, Rus vacuum sessis aeger adi pedibus Ille decem celsis sulcans maria alta carini , Nunc lembum exiguum scandit, et ipse regit. Non idem talus est agris, non urbibus ullis Omniaque in finem praecipitata ruunt Ferro, peste fame, vinclis algore, Calore, Mille modis miseros mors rapit una homineS; Undique bella fremunt, omnis furor haesitat armis, Incumbunt reges regibus innumeris; Impia confuso saevit discordia mundo, Pax abiit terris , ultima quaeque vides: Et si concluso superessent tempora Secto Ut posset longos mundus habere dies,

NOS lamen occasum nostrum Observare deceret, Et finem vitae quemque Videre Sude.

Nam mihi quid prodest, quam longo flumina cursu

Semper in exhaustis prona feruntur aquis, Multaque annosae vicerunt secula silvae, Quodque suis durant florea rura locis: ista manent, nostri sed non mansere parenteS, Exigui vitam temporis hospe ago. Non ergo hic sumus nec quidquam in secula nati. Quae pereunt nobis, et quibus occidimus; Sed vitam aeternam vita mereamur in ista,

Ut subeat requies longa labore brevi:

319쪽

Et lanaen iste labor sit sorte rebellibus asper, Ac rigidas leges essera corda putent: Non tamen hίP gravis est mansueto sarcina dorso, Nec laedit blandum mitia ossa jugum.

CVIII.

Tota mente Deus , tota vi cordis amari Praecipitur, vigeat cura secunda hominis,

Quod sibi quis nolit fieri non inserat ulli,

Vindictam laesus nesciet exigere. Contentus modicis vitet sublimis haberi, Sperni non timeat, spernere non libeat. Parcus , vera loquens, et mente , et corpore caStus. Insontem vitam pacis amator agat, Et proprio pascat loculo , quos norit egentes; Non sua non cupiat , quae sua sunt tribuat:

Quid rogo mandatis durum censetur in istisi Aut quid erit, quod non possit obire fides. Qui credunt sacros verum cecinisse Prophetas, Et qui non dubitant verba manere Dei Quique Redemptorem passum Crucis ultima morte In toto excelsi patris honore vident, Quique ipsum multa cum majestate tremendum Exspectant pingui lampade pervigiles Iliis sordent terrena , palent coeleStia , ne Se Captivos servos temporis hujus agunt: Non illos fallax cepit sapientia mundi, Nec curas steriles inseruere Polis. Imperat et fasces indocti munera vulgi Quasque Orbis scelerum semina secit opes. Calcarunt sancta caelum ambitione potentes

320쪽

Sestatuens in se , qui gerere Optat eum. Ille Deus rerum coeli, terraeque Creator Me propter sacra virgine natus homo est; Flagris dorsa, alapis maxillas, ora salivis Praebuit, et sigi se Cruce non renuit. Non, ut tanta Deo quidquid patientia serret, Cuius nec crescunt, nec minuuntur PeS, Sed quod erat victum in me ut superaret in illo, Factus sum Christi corporis, ille mei: Me gessit moriens, me victa morie resurgens, Et secum ad patrem me super astra tulit. Quidnam igitur vivens Prosper tolerare recuSem, Aut quid erit, quod me separet a Domino: Ignem adhibe, rimare manu mea viscera tortor, Essugient poenas membra soluta tuas ;Carcere si caeco claudar, nectarque Catenis, Liber in excessu mentis adibo Deum; Si mucrone paret cervicem abscindere lictor, Impavidum me inveniet, mors cita poena brevis :Non metuo exsilium, mundus domus omnibus una est,

Sperno saniem, Domini sit mihi sermo cibus. Nec tamen ista mihi de me fiducia surgit; Tu das Christe loqui, tuque pati tribuis; In nobis nihil audemus, sed fidimus in te, Quos pugnare jubes, et superare facis. Spes igitur mea sola Deus, quem credere vita est,

SEARCH

MENU NAVIGATION