Ic. Caroli Redi ... Institutiones iuris civilis in quibus latior Romanae iurisprudentiae explicatio, cum patrii iuris tractatione sociatur, usus forensis indicatur, et frequentiore expicantur clausulae

발행: 1803년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

321쪽

g. r6. Quibus haeo dilatoriae exceptiones et .

et adversus quos competant, una Praeceptiona definiri non potest . Exceptio pacti conventivem ratis, uti causae non personae cohaeret, ita non solum paciscenti reo competit, sed etiam Succossoribus, et fideiussoribus, omnibusque principalis obligationis accessionibus intra sua tem-POra . Rursus, quemadmodum competit adversus creditorem, qui pactus est, ita et adver-εus Omuem aius successorem intra constitutum tempus. ea uti licebit , Ieg. 9. et 25. ..s de Probat. Ieg. r. .f. de excepi. Noratoria praescriptio, ut et caetera beneficia Principis personalia, personam debitoris non egreditur, lQ. I. F. de const. princip. ideoque nec heredibus datur , neo fideiussoribus ex communi Doctorum sententia, Henoch. de arbitrar. cas. Ro3. n. 26. Datur tamen non solum adversus creditorem , sed etiam adversus omnes , qui vicem eius Su stident. Quae ex perversa actionis insti utione nascuntur. aliis competere non possunt, quam adversus quos perperiun agitur, neo leontra alios, quam qui perperam agunt. De nique alibi exploratum est, quibus, et ad Versas quos competant , quae solidi petitionα obiiciuntur. f. I . Usus exercendae exceptionis dilatoriae jure civili hic fuit, ut cujuscunque generis ea esset, si paucas dempseris, rnter eXO dia litis, boo est, simul ac lis caepta esset, sI by Corale

322쪽

ante litem 'contestatam opponi, disceptari ac decidi debuerit, ut si de ea controversia esset , statim a reo esset probanda, leg. pen.

et ult. cod. de excepi.

g. I 8. Qua de re omnes consentiunt Doctores

quo ad dilatorias judicii, quibus iudicio ' accepto renunciatum videtur; dissentiunt quo ad dilatorias rei, et causae per lay I9. cod. de probat. sed refelluntur ipsis legis verbis, v. iponi oportet. Plane si quae post litem conte statam demum nata sit, veluti si quae novae Causae postea emerserint, ob quas iudicem tamquam iuspectum recusare liceat, non est ambigendum , quin hujusmodi exceptio post caeptum iudicium objici possit. Idem iuris' esse interpretes nostri volunt, si reus exceptionem sibi competere in Octo errans ignoraverit, COVad. Pratio. qua3t. 26. n. 2. Illud certum est, eX-ceptiones dilatorias, quae adversus inhumanam solidi potitionem comparatae sunt, non solum Post litem Contestatam anto sententiam objici Posse, sed etiam post rem ii dicatam tu ipsa Executione, lem Nesennius' si . vlt. d. de Se ju- die. quia non impugnat sententiam, sed moderator vires judicati . L . 1

323쪽

TITULUS. XIV.

f. I. Haec quidem . iam exposita. vis eis ceptionis sive ad pertinendam , sive ad dist vendam actionem oppositae. Ceterum habet haec regula etiam' suam exceptionem, cuius hic tempestiva mentio introducitur. Ea haec est, nisi e neptio, qua: prima fronto insta videtur, alia actoris desensioao elidatur ; quae: defensio a nostris replicatio dicitur . . propterea quod per eam replicatur et resolvitur ius exceptionis,

f. a. Quod si replicatio et ipsa iniqua

sit , contra eam datur reo duplicatio , et rursus contra. duplicationem actoin triplicatio; et sic deinceps nominae multiplicantur, quoties vel actor, vel reus obiicit, β. I. u. et 3. inbi. eod. allegation Eunque ultro citroque exponendar ianmodus est infinitus. g. a. Ast ne litium cursus sit infinitus , iudicis ossiuium est. arbitrici suo exceptionibus, et replicationibris modum .imponere, Praeci Pu quando calumniosae videntur, authent. jubemus cod. 'de judic. His autem omnibus illud commune est, quod qui dicit in iudicio probare debetis ac praeci ptii probationum fontes sunt

instrumenta, et leotes . .

324쪽

32If. 4. Non omnia Vero instrumenta fidem in iudiciis murentur, Fed ea duntaxat . quae scripta sunt, aut prosecta ab eo, contra quem proseruntur. Et si quidem is fateatur ά sε,

εuove consensu Scripta esse, rea expedita est;

in negabit; hic demum quaerendum, quae sit

vis instrumenti ad negantem conVIncendum Ιaterest, utrum instrumentum, quod prosertur. authenticum sit , an ex autbeutico transcriptum; et si authenticum, utrum Publicum, an privatum.

g. s Imprimis quodcumq*e instrumentum

profertur, id nisi authenticum sit, adversarium non tenet. Ex indice, aut exemplo nemo, nua fisco quidem recte convenitur, Il. 2 Τ. de probat . Res dubitationem non habet, si exemplum nequo a debitore descriptum sit, neque eius mandatu ab alio; nam res inter alios acta alteri nocere non debet. Si vero ipse . debitor descripserit, aut alius ejus volontate, magis est, ut: id pro authentico habeatur. Donet. ad auth. si qui. cod. de edind. Sed haec ad exempla privata pertinent; nam publici exempli fides ex-dem , .quae instrumenti . authentici, Ieg. 2. Cod.

de testam.

. F. 6. Authenticorum , quae a tabulariis conficiuntur , fides major, et auctoritas, quam instrumenti mere privati. Si tamen in dubiam vocetur fid dis publici instrumenti, requirendi sunt tabularius ac testes, si eorum copia sit,

325쪽

eonsulendique, ille an scripserit, hi an into

fuerint. Alentibus omnibus certo constat instrumenti fides idem est, si aut leuibus moris tuis , aut cum eorum Irulla copia esset, tabularius instrumentum a se consectum esse assi maverit . Sed etsi adsint testes et interrogatidicant , se non interfuisse, non tamen contis

tinuo fidem instrumenti suspectam iaciunt. Refert enim, utrum qui hoc dicunt, sint ex numero testium necessario, an extra eum. Si ex

necessariis, hio vacillat fides intramcnti, tametsi vel unus tantum o pluribus hoc dixerit;

argumento est, quod uno testo testamentario sigillum suum non agnoscente tabulae testamenti suspectae fiant, leg. I. g. uIι. st quemad. te stam aper. Si vero , non necessarii; sint, qui negent se interfuisse, quotcumque ii erunt, tamen .fides instrumento constabit , si necessarii scant se interfuisse , lay. 9. cod. de testib. Tabellario autem et ipso diem functo , regulariter instrumentum ab eo cons ctum , ejusque Prothocollo insertum plenam salit fidem.

f. Iastrumentum privatum qui prostri, docere debet id ad reo negante, aut manda datu eius scriptum esho, idque aut testibus, aut comparatione literarum prolatis aliis, quas constet ab eo scriptas esse , de quo plenius alibi dictnm meminimus. f. 8. Proximum est , ut nos constra-

326쪽

mus ad alteram probationis speciem, quam te stibus fieri, supra diximus . Sunt autem testes personae, quae interrogatae dicant, aliquid factum esse, aut non esse. Ad eos quod attinet

haec duo paucis expedienda sunt: unum de fido testimonii: alterum de testium in iudiciis usu. 9. Ut testes fidem faciant, requiritur Ι. quod idonei sint, quales Omnes intelliguntur, qui testimonium dicere non prohibentur,leg. I. g. I. Τ. de testib. Eorum autem , qui,

prohibentur duae sunt classes. Prima est eorum quibus testimonii dictio ob solam condictionem personae simplicitor est interdicta; secunda continet eos , qui cum per se idonei sint, removentur ob solaci personam eorum, Pro quibus,

aut tu quos dicunt. Conditione personae ius dicendi testimonii denegatum est impuberibus , ob aetatis et iudicii infirmitatem. Ieg. cod. mente captis et furiosis, ob animi vitium, leg. s. J. de rem jur. Omnibus iis, qu0s infamia. et vitae turpitudo indi sacit, quibus fides

habeatur, nudet. 9o. cap. I. Sed etiam insermia notati aliquando admittuntur, si id conditio rei exigat, neo veritas aliter inveniri pos-εit, leg. r. leg. 2I. 3. 2. P. de testib. Sucunda classis eos habet, quos vel snspicio remo. Vet, vel Pietas, et reverentia. Suspectum testimonium reddunt haec quatuor; commodum

testi propositum ; incommodi motus; amicitia; et inimicitiae. Ob commodum duo testium genera

327쪽

improbata, corrupti , et unusquisque in re sua i). ob metum incommodi removentur ominnes, quibus imIaerari potest, ut testimonium , dicant . EOrum quoque duo genera, subditi alicuius potentis, aut nobilis, item domestici et . Amicitia quoque testimonium suspectum sacit; scd intima, et quae efficiat, ut Prope unus sit alter, qualis est inter parentes omnes, et liberos, etiam eos, qui non sunt in ipote- 'stato ', unde et hi nominatim invicem testes esse prohibentur, leg. 9. F. eod. Habent e con verso et inimicitiae iustam causam suspicionis, d. leg. a. in pr. sed ut non quaevis amicitia amici testimonium pro amico suspectum facit, ita nec quaelibet inimicitiae inimici contra inimicum; sed illae solum , quae vel vitam, Vel libertatem, vel existimationem petunt, quas uno nomine capitales appellare solemus, leg Ioa. J. de verb. signife. Douel. ad auth. si testis cod. de testi. n. Io. et seqq. Sunt, ut diximus, et qui ob solam pietatem, aut ro rentiam, quam debent iis, in quos producuntur, testimonium dicere vetantur; ut libori in parentes, et vicissim parantes in liberos; in tantum, ut nec volentes invicem adversus suta testimonium admittantur, leg. 6. cod eis. ne pietas, amorque naturalis testimonio vi

g. Io. Requiritur Π. ut res, de qua que ritur, testibus cognita sit. Nec ad lentinooti

328쪽

3 as

sidem sussicit , . si quis dicat se scire, nisi causam scientiae, eamque a naturali aliquo sensu petitam, assierat, leg. 3 et 18. cod. eod. causa enim, et ratio depositionis sola est, quae duectum testas vel co a firmat, vel infirmat ; et constat priucipium omnis cognitionis esse a Sensu .

Necesse autem est, ut sensus sit conveniens

rei , de qua agitur; nam si res proposita solis oculis , verbi causa , di indicari potest, non est

idoneum to8timonium, si testis dicat. εu au divisse. Ite In oportet, ut ratio scientiae a Seu

su Proprio, non alieno petatur. Quapropter nisi testis ipse praesens rem viderit, audiverit. aliove sensu corporis perceperit, testimonium eius nullum pondus hahel, d. legi I 8. Planesi res talis sit, quae non aliam, quam nudi auditus probationem recipit, qualis esset fama, aut in qua probanda propter brevitatem uitae non semper sensus proprii testimonium haberi Polebi, ut cum quaeritur de memoria vetusti Operis, tunc etiam testes spectatae fidei admittuntur, qui affirment, so id, quod quaeritur, ex aliis audivisse, Ieg. 2. F. de aq. pluV. arta leg. si arbiter Τ. de probat. g. II. III. Ne testes varient, vacillent,

aut ibi ipsi contraria dicant . Nam, alioquin

Certum argumentum extaret ignorantiae , aut mendacii, quorum utrumque suspectum testimonium redderet, atque infirmum , novet. ε9. CV. a. leg. 2, j. Py. nullum eod. eod. nisi sorte ju-

329쪽

sto errore lapsus, in quem facile quis indidit

propter temporis diuturnitatem, in continenti errorem suum correxerit; tuno enim posterius eius dictum valebit, arg. IV. a I. Τ de man. test. Si vero ex intervallo correxerit, magis est, ut prius dictum valere debeat; quia magna suspicio est, ne ab adversario corruptus testimonium mutare voluerit.

f. Iu . Denique testimonii fides posita

est in numero testium , et depositione univer-

g. I a. Do numero ita ius est: nunquam Unius testimonio, quantacumque auctoritate ille unus praeditus sit, tantum tribuendum esse , ut

judex ei credere, et plane assentiri debeat, Icg. 9. cod. de testib. sed ad iustam fidem testimonio conciliandam plerumque quidem duos, nonnum quam etiam plures requiri. g. 34. Quod si instus testium numarus producatur, sed qui inter se dissentiant, refert utrum unus multis contradicat, an plures pluribus . Si unus multis, id reliquorum testimo'nio non derogat fidem, nisi sit ex numero eorum , qui in negotio aliquo necessario requiritur , Ieg. in M. q. quemad. testam. aper. Si singuli repugnent singulis, non creditur , quia in testimonio suo sunt singulares. Sin vero 'plures a piri ribus dissentiant. tentanda primum est Pstr COM 'modam interpretationem concordia; si ad concordiam commode perveniri non pote 4t , ua

330쪽

as z. eomparationem Perzonarum recurrendum est, in qua plus honestas, atque auctoritas valerobet, quam numerus, Ieg. 3. Ieg. ob carmeα Τ. eod. Quod si omnes sint ejusdem honestatis et existimationis , eX argumentis, et testimo. niis , quae rei aptiora , et Vero proximiora esge compererit, animi sui motum iudex confirma. hit, leg. 3. et d. lag. ob carmen. in Gn. Quod si ne hoc quidem appareat, maiori tostium numero crede iidvni; d. Ieg. 3. g.

tem eorum numero linmanit S est, ut pro reo

judicetur . arg. leg. favorabiliores V. de reg. jur. Quod autem de diversa , aut . contraria plurium testium depositione diximus. in eo . honestior,hus potius fidem esse habendam, quamvis Pan cioribus, id non tantum locum habet, ubi qui ab una parte sunt, Rdversae partis testibns contradicunt; sed etiam cum ab eadem parte producti inter se dissentiunt. . g. I s. Habemus ea , quae ad fidem testimonio adstruendam in testibus, tum singulis, tum universis requiruntur. Do eorum in iudiciis usu superest ut dein Ceps CognosCamus. .

g. I 6. Usus hio praecipue positus est intestium productione, eosque recipiendi, et interrogandi serma . De productione tres sunt quaestiones ; quot produc ere liceat ; quoties ;quod tempus Producindorum. g. Primum evocandi licentia constitutionibus ad sussicientem testium numerum

SEARCH

MENU NAVIGATION