In sanctum Iesu Christi Euangelium secundum Matthaeum commentarius. Authore D. Ioanne Hesselio Louaniensi, ...

발행: 1572년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

IN MATTHAEI

exercuerat & nunc incipiebant plurimi eius mai statem agnoscere,ideo oicit nunc sibi data omnem potestate quoad executione videlicet,& agnitione. Plenissima vero executio & agnitio erit Domini in die iudicij extremi. A untes ergo. Quanquam haec coniunctio ergo in quibusdam non reperiatur exemplaribus,semper tamen eam sensus requirit,qui est iste: Quia ego sum Dominus omnium, dc iam

per passionem meam potestatis meae promeritus sum executione in uniuersam creatura, ideo nunc volo dilatare misericordiam meam in homines Daturae meae colorines, vosq; meos legatos,Vt neminem ab hac gratia excludatis,sed omnibus eam . communicetis constituo. Igitur docete omnes gentes

Μή ψ λο Ante dictum erat,in viam gentium ne abieritis,&in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis, nunc post restiriectionem ad oes omnino gentes 'um-- tumuis barbaras, ac seras extenditur gratia saluatoris. Confundantur ludaei qui noluerunt gentibus annunciari euangelium , qui etiamnum hodie dicunt ad suam ipsorum tantum salutem Christum situm esse venturum. Confiundantur Donatist ,in sola Aphrica concludentes Christi Ecclesiam. Co-sundantur& hodierni haeretici in sola Germania, Verum Euangelium, veramq; Christi doctrinam tradi putantes. Docete, scit icet per vos aut per disecipulos vestros. Quid autem docturi essent ipsas eis i. gςntes,satis explicuit Lucas. portet inquit in no-' mine eius praedicari poenitentiam,dcremissionem peccatorum.Hoc vocat Marcus euangelium litis simum. Est enim litissimum nuntium venisse iam saluatorem,per quem & peccatorum ab lutione, ac remissione accipimus,& noua Vitam ducimus. Aug. li. de fide& oper.in quo eos refutat qui putabat baptizadis latum tradenda esse fidei doctrina, non praecepta bonorum morum , quae putabant traden.

572쪽

tradenda iam baptizatis , docet ex scripturis Mantiquissima Ecclesiae Christi cosuetudine,Vmm-q;,id est,& fidem re doctrinam bonorum morum

tradedam esse hominibus antequam baptizentur. Ium in lib. de catechizandis rudibus. Et Hieron. contra errores Ioannis Hierosolumitant.Quod autem hic dicit Christus baptietandis tradendam esese doctrinam bonorum morum post baptismum, non sic intelligendum est quasi ante baptismum non debeant tradi hominibus praecepta bonae Vitae sicut ante suum baptisma etiam fecit Ioannes Baptista,sed quia homines iam baptizati adhuc egent quotidiana doctrina, exhortatione, admoniatione,correptione, Ut opere perficiant id quod in baptismo professi sunt. Sehis igitur est: Antequabaptizabitis homines,docebitis eos doctrinam fidei & morum, postquam vero baetietastis, vobis non est cessandum,sed perpetuo aὸhuc ipsis docedis .sc corripiendis instan0um. Nomine doctrinae intelligenda sunt hic veritatis praedicatio exhortatio dc correptio &c. Porro ex hoc quod dicitur Docete omnes gentes patet iuris esse diuini quod cathecismus siue doctrina seu institutio praecedat baptismum,non quin verus sit baptismus,si tradatur sine doctrina praeuia,sed quia nihil prodest ba-rtidiatis sine fide si adulti fuerint, fides autem non

abetur nisi ex doctrina. In necessitate tamen sius5-cit tanta verba profiteri quibus omnia continentur praetermisso cathecismo pleniori,& sie accipere baptismum. Sicut iure diuino tenetur quidem baptizandus fidem suam cofiteri per se ipsum,si t men non possitissicit si per alium. Argumentantur hic Anabaptistae: Paruuli non possunt doceri, ergo nec baptizari. Sed consequentia non Valet, quamuis enim Vtrumq; requiratur ad salutem fices & baptismus, Deus tamen ubi adest unum,auo O a terum

573쪽

IN MATTHAEI

terum quod necessitate excluditur supplet, sicut iadiximus quod in necessitate supplet desectum plenae doctrinae , quae tamen extra necessitatem om- - is nino requiritur. Sic Augustin.& Bernardus. Ru

. t . bis. ius antecedens non est Verum , quia paruuli anu-rib Mi G. quissimo ritu ab Apostolis initituto,& bapti2--, tur,& cathecizantur,& abrenunciant Sathanae, ad ii credunt per Ecclesiam, quae ipsis & os dc cor ma- an fine lib. ternum praebet, ct commodat. De quo pulchrδhletar.eeel. Dionysius Areopagita, & Augustinus. Baptizantes

xρp.r- id est, abluentes eos corporaliter, siue tangentes . Item 5.I. aqua, In nomine patris CN.id est, inuocato seper eos

de peta mer. nomine patris & fiiij, dc spiritus sancti. Quid per cap.I9. 1o. hoc intelligatur inuocato &c. satis patet ex Acti- s. bus Apostolorum , ubi Ananias dicit Paulo: EMA G.τι, urge, & baptizare, & ablue peccata tua inuocato nomine iphus, hortans eum ad baptismum. uod Vero inuocatio ista debeat fieri sub praescripta se

ma verborum non habetur necessario ex gnammatico sensu istorum Verborum , quae hic ponit Matthaeus,nec ex Actis Vbi dicit Petrus: Pcenite' etiam agite & baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum & accipietis donum spiritus sancti, naista verba quantum ad grammaticum sensum spectat in sic intelligi possiunt: Baptizate eos in noxas M.to mine patris,&c. id est, ad honorem patris & filuersequent. &c aut vice & authoritate patris Icc. Caeterum si- sb. i. eo gnificari certam verborum sermam habemus ex numn.la traditione Ecclesiae,& veterum Doctorum. CP

ne. prianus enim in epist .ad Iubaian. Basi. in lib. de spi. Aug.contri sanct. Epiphanius in praefatione ante haereses. Di-DOM.c. ra dimus lib. 2. de sipiritu sancto, qui habetur inter o-Cris. si pera Hieronymi, & Augustinus lit a. de baptisino 6 ca 26. ain contra Donatistas, sermana Verborum qua in ba- si I, ptismo utimur dicentes: Ego baptizo te in nomine pa-

574쪽

CAP. VIGESIMUM OCTA. 13 ne patris de filij & spiritus sancti , intelligunt praescribi hoc loco a Christo. Id etiam satis constat ex Iocis citatis non esse baptisimum si non exprimatur tres personae distinctE. Qua de re vide Augustinum,Innocentium primum, & Theophyla. - e .Quq quide personarum trium expressio quam 'vecta nobis fieri specialiter praecipiatur , mani se Hly sium ex eo euadit, quod baptismus sit ianuasa 'q ' ς' cnamentorum, quo fideles primo aggregantur Christo, ae filij Dei fiunt: nec cuiquam conseram ae zo lauttur nisi in has tres personas , a quibus Omne bo' eo Luenum prouenit credenti. Vide Basilium de spiritu seneto, & Augustinum. Nomen ponitur hic pro A Q. b.6.

re nominata. Nomen inquit Hieronymusὶ trini- eom. nora ratis, una diuinitas est. Sic& Augustinus. Sic in e .i. Deuteronomio. Nisi timueris nomen eius glo- Lib.I.contiriosum atque terribile , id est, Dominum Deum Max.is. tuuin. Est ergo sensus huius: Baptizo te in nomine Dum 2.

patris, & fili j,& spiritus iancti Ego te corporaliter

abluo aqua inuocando super te unam diuinitate,

potentiam,sapientiam,bonitatem, patris & fiiij dc spiritus iancti, ut ipsi per suam diuinitatem & pietatem mundent & lavent te a peccatis. Quibus

verbis refutatur haeresis Sabellij dicentis , non esse distinctos patrem, filium, & Spiritum Sanctum , nam hic apertὶ distini guntur . Refutatur etiam hic haeresis Aerij,δc Eunomij docentium fi-

Iium & spiritum Gnctum esse creaturas: quomodo enim filius & spiritus sanctus habent Vnu nomen cum patre,si non sunt unus Deus cum ipsi,' Et cum connumerentur hic ipsi patri tanquam origo regenerationis, remisisionis peccatorum, dctotius ianctitatis nostrae, clare consequitur quod sint unus & verus Deus. Vnde ex isto loco statuit diuinitatem sincti spiritus Basilius lib. de spirisen. caio. Et fusissime M. Sent. lib. i. sent.distin. io.

575쪽

Pored relativam oppositionem quae est inter pse trem & filium aliquousq; quamuis valde modicε intelligimus ex creaturis. Relationem Verd illam quam habet spiritus sanctus ad patrem & filium non ita ex creaturis intelligere possumus,qudd tertia persona non habet nomen ita relatiuum, sicut duae personae priores. Tribuitur elii ei nomen hoc spiritus sanctus propter nominis sipecialis penuria. Id p conuenientissimh Spiritus enim maxime irsam diuinitatem,quae est omnino incorporea nec Ioco,nec tempore circumscripta infinitae magni tudinis,& vimitis significat. Sanctus vero eam ab omni malo puram,riatur

liter bonam, qua omnia suam sanctitatem,& nitatem habent disignat. Quare ex eo quod zm- Quam distincta persona , connumeratur spiritus sanctus patri & filio,satis nobis indicatur distincta eius relatio,quam habet ad patrem,& filium, quae nobis est incomprehensibilis. In baptismo autem specialiter prscipitur ut exprimantur tres personae. Qiuinae quia est ianua sacramentorum , per qua ii,

deles primo aggregantur Christo, & per fidem fiant filij Dei. Cum igitur fides propriἡ circa tres

personas sit quemadmodum ex symbolo lique dc Verum totumq; bonum quod habemus & sper inus a patre filio,& spiritu sancto proueniat merito in primo sacramento fidei h Ioanne Baptista tres personae exprimuntur,& si fieri potest etiam a baptizando in suae fidei consessione. Vide Basilium lib.de spiritu sancto cap. tr. & Augustinum lib. s. do baptismo contra Donatistas cap. rs. ubi dicit symbolum nostrum constare his angelicis verbis.

In nomine patris,& fiiij, & spiritus sancti, quia videlicet tres sunt partes sumboli iuxta tres perm-nas. Iisdem de causis Ecclesia dum Dei laudex decatat tres personas exprimere no cessat ut dum haec

576쪽

CAP. VIGESIMUM OCTA. 18 haec Dequentat, Gloria patri, & filio, i cc. & Te

Deu laudamus &α&in sacrificio,Sanctus,Sactus, Panetus.Et generaliter in omni oration eam hoc pacto concludens, Qui tecum vittat, & regnat in sit ritus sancti Deus &c. Sicuti autem litissus hic modum baptizandi tradidit, ita qua-oraginta illis diebus ante ascensionem dum mutita de regno Dei loqueretur etiam de caeteri: sacra-ffiei'cis locutus est. Unde Ioannes dicit eum Apo- eo xti 1tolis suis dedisse potestatem remittendi, & retinendi peccata: omnibusque priseci sie Petrum. Et Lucas eum aperuisse sensum Apostolis ut intelligerent scripturas. Ita quoque verisimile est eum Ee baptismo infantum de Eucharistia, de non iterando baptismo alijsque similibus ad gubernatio- .nem Ecclesiae pertinentibus multa locutum sitisse, cpiae demum adueniente Spiritu Sancto plenius

intellexerunt Apostoli. Docentes eos servare omnia.

Omnia dicit, quia unius praecepti transgressio salutem auserre potest teste Iacobo Apostolo dicet Q ii offendit in uno factus est omniii reus . Advertendum est Christum Apostolos suos de omnibus instruxisse, Quae requiruntur ad qualescunque status omnium nominum , saltem post missum spiritum sanctum ,& occurrentem hominum necessitatem: Et ideo illud quaecunque mandavi vobis=non lac intelligendum est quasi nihil mandare deberent Apostoli praeter id quod Christus expressεpi' gerat;sec' intelligendum etiam est de his quae

Christus implicite tantum praeceperat, vel ad quae pricipienda ipsis Apostolis dederat authoritatem: sicut Apostolus Paulus praecepta sua quae ipse sta- r cor ra 'tuerat obseruanda iii conuentu Ecclesiae, Domini 'ν dicit esse mandata. Sub mandatis intellige etiam consilia suae non minus vult Dominus proponi, α doceri, quam ipsa praecepta. Et ecce ego uobiscum sum

577쪽

IN MATTHAEI

sum omnibus diebus. Res maxima consideratione digna & omnis consolationis plena. Ego magnam habet emphasim quasi dicat. Ego Deus oc licino, Dominus coeli dc terrae,ego qui pro vobis homo miser fieri,& per crucem mori Volui,ego qui nucago vitam immortalem vobiscum sum scilicet cum vobis undecim, & omiabus discipulis meis,

qui sequentur fidem vestram Loquitur enim om- nibus fidelibus tanquam uni corpori,omnes enim Vnum corpus sunt unitate continuae successionis

sicut ciuitas multis taculis una permanet, etsi homo nullus sit in ea qui fuit cum fundaretur. Sic Cadibit. dicit etiam apud Marcum saluator Apostolis lo- quens Quod vobis dico,omnibus dico: Virilate. Nam ipsi Apostoli non erant permansuri usq; ad consummationem taculi: & de animabus Apostolorum non videtur esse Christus Plicitus,nam etsi statim Apostoli suissent mortui, & multi fide Ies fuissent subsequuti potuissent dicere quod cum

animabus eorum esset suturus usq; ad consummationem taculi, hoc autem non vult: sed sentix pe petuo usque ad diem iudicii extremi, suturos qui credem in eum,& seruenter diligent,quasi diceret: bene confidite vos facturos in gentibus,nec vobis metuatis in hoe periculoso taculo, propter meam corporalem absentiam, quia ego vestrae progeniet quam per euangelium gignetis,adero, Vt non deficiat. usci: ad cosummationem seculi Hoc dicit no quod postea non sit suturus cu illis,sed quod minus verisimile videbatur explicat,Vt muniat eos ac roboret contra pericula quae in hoc taculo imminent non in futuro. Nobiscum est Dominus Christus non secundum propriam speciem humanae natri rae,sed secundum diuinitatem Pam-corporalem praesentiam in sacramento Eucharistiq. Nobiscum . inquam est tanquam rex & gubernator, ct prote-

578쪽

CAP. VIGESIM UM OCTA. 186

ctor electorum suorum, qui eos a peccatis praese uat,& peccatorum concupiscentias vincere facit, tanquam propitiator peccatis eorum ignoscens, precesbi misericorditer exaudiens: Vnde Moyses; Non est alia natio tam grandis quae habeat Deos appropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostrisEx his dictis manifestum euadit in quantis versentur tenebris Lusterani, & Caluinistae Passerentes Christianos plus mille annis in ruligione Christiana errasse, ac nunc primum verum scripturae sensium sibὰ reue-

Iatum esse. Coeci certe sunt,& coecorum duces,nasi ita esse Christus hic mentitus esset,aut otia in religione errasset,nequaquam enim usq; ad consummationem saeculi sitiis adesset, imo neq; usque ad haec nostra secula. Aut si ipsi eius discipuli esse volunt,&hac promissionem sibi attributit, ostendae

doctores sitos qui suum Lutheranismum aut Caluinismum ad naec usque nostra tepora docuerunt continua successione,& fideles eos esse demostret qui eis crediderunt.Caeterum licet Christus habiturus sit semper fideles servos,non tamen sequiturnos perpetud permansuros fideles,aut in his regionibus semper mansuram fidem. uare cum timore dc tremore debemus semper nostram salutem operiari, ac dicere: Ne derelinquas nos Domine

Deus noster. Mane nobiscum Domine,ne nos inducas intentationem. Adiutor meus esto Domine Deus meus,Et spiritum tuum ne auferas a me.

Redde mihi laetitiam sesutaris tui, dc spiritu principali confir

ma me.

FINIS.

e mmentarius D . H egelii in M atthaeum videturmibi erua, tus,catholicus,er dignus qui excusus Abirabatur. Nolanus.

579쪽

lin. 4. suscipit, sol. 3; lin. 3 t. de lege sua ,sol. II lin. 1 F. praecipit Christus,so. 6 r. lin 12.damnati videant,ait, fol. 7;. b. lin.19. Iacobo, sol. 7 .lin. is .est de quo .loIIiu. i. Vel sicut primis, ibidem lib. I. commendare, so78. lin. 7. circumeundo, Ibidlin uir. honore popula deser, sol 78,blin 18. tum sortiores,sol, 89.lin, l .si- doniorum, si lin. D A Ioannis dubit. Ibi d. b lin.

Ibid. lin. H.quia id eum sensisse hinc liquet in ieri.

t. petentium, Ira. lin. I timentium Deum, 2Iq. b. lin. .

uerit 171 lin x quasi, Ibid et velit, Ibid 2 enim, x7s.lin t 8 Ieiuno bis, i 7blin penuit angelis, io elin ilreuolutionem. Ibidem concursum.

SEARCH

MENU NAVIGATION