Des böhmischen Herrn Leo's von Rožmital Ritter-, Hof- und Pilger-Reise durch die Abendlande 1465-1467 ; Itineris a Leone de Rosmital nobili bohemo annis 1465-1467 per Germaniam, Angliam, Franciam, Hispaniam, Portugalliam atque Italiam confecti, com

발행: 1843년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

isque pannus lineus, super quo caput Divi Joannis Baptistae abseelum,

depositum fuerat. Has reliquias se monstrare posse negabant: caeteras vero omnes nobis ostendere paratos esse, extemploque

nobiscum progessi, has reliquias contemplari nobis permiserunt: primum tres dentes S. Thomae, S. Catharinae dentem et crines, Genitricis Dei capillos, ejusdemque Zonam, qua, uterum geStans, aecincta erat: ea non est admodum lata, nec longa, consecta ex lana alba, cujus mediam longitudinem intersecat linea nigra. Fibula annexa est illa nigra et bullae nigrae pice illitae. Deinde Divi Caroli iubam, gladium, caput et crus, diademaque quo Rex Romanorum redimitur: item calenam divi Pauli, et sanguinem Stephani Maruris, ossaque ejusdem, et eam arundinem, qua Christo incrueo pendenti polus porrigebatur, laniculumque, quo Christus columnae, cum flagris caederetur, alligatus erat. Vidimus etiam sepulchrum divi Caroli, Cingulum Domini Iesu, quo cinctu S Bmbulabat, quod ex loro laclum erat, bene longum, sed non adeo lalum: id aurea bulla consignatum erat. Divum Carolum ab Ethnicis illud redemisse sacerdotes praedicabant. Item frustum de Sancta cruce, claVumque, quo pedes Christi ad crucem affixi luerant, et alias reliquias plurimas. Spectavimus item sepulchrum quoddam , cui excellentes quaedam reliquiae inclusae sunt, itidem monumentum, in qlio sanctus Quirinus Romanus se pullus est, cum aliis Romanis. Illud est tolum aureum, sesqui alteram orgyam longum, et sesqui alterum cubitum latum. Haec, quorum nunc mentio facta est, vidimus Aquisgrani. Inde profecti noctem egimus in Oppido Creret nominato, a quo non procul arx, Cragonapellata, sita e St.

Oppidum illud Comitis cujusdam ditioni subjectum est. His

in locis vidimus, quo pacto cuniculos venentur, icti de manSuesacta. in qua caverna cuniculus latitat, illam ingrediens ictis eum mordendo expellit, Venator aulem reticulis circum exlen Sis, eum caverna egressum capit. Assirmatur ab incolis ejus loci, una die quinquagenos vel sexagenos capi posse, auxilio illius iclidis. Quod quidem non adeo a vero discrepare mihi visum est, nam nobis praesentibus aliquot a Venatore quodam capti sunt. Hinc Geldriam progressi sumus. Ea urbs Principis cujus-dain imperio paret. Inde pervenimus in urbem, quae vel iis Geldria dicitur, ibi Diuiti co by Cooste

42쪽

invenimus Principem istius regionis. Νulloque usquam in loco hujus peregrinationis elegantioreS simul equos conspicere nobis licuit, quam in stabulo principis illius. Ea tempestate, cum ibi diversaremur, princeps ille in custodia tenebat parentem proprium. Rus autem provincia confinis est terris, Duci Burgundiae subjectis. Eodemque tempore Dux Burgundiae cum Geldrio bellum gerebal , eique de nunciasse sertur, ut patrem custodia Emitteret, si nollet id se esse clurum, etiamsi omnia Sua bona in eam rem sibi impendenda eSsent. Per eam regionem difficilem transilum habuimus. Νam ab utraque parte fidem publicam nobis postulare necesse suit, qua impetrata vix lamen transivimus. Inde egressi in urbe Grassa pernoctavimus, quam Mosa fluvius praeterfluit. Urbs sila est in campis patentibus loco palu- Stri. Postea per noctem mansimus in urbe, quae Bus cum ducis

nuncupatur.

Ultra eam urbem incipitur Brabantia provincia Ducis Burgundiae Bus cum ducis est urbs ampla, inter magnas paludes, vel Sinus maris, in plano posita, ad quam a duabus tantum partibus accessus patel. Νamque illae paludes ab una parte duorum milliarium latitudine dissunduntur, ab altera longe latius. Ab eo latere, qua aquae non sunt, per aliquot milliaria iter est arenosum. Circa urbem molae sunt, quae vento agitantur, complures. Deinde venimus in pagum Behium nomine, qui amplitudine sua oppidum aliquod aequat. Hinc in alium pagum progressi sumus Τurn Outh nomine: is est magnus et lapide constratus, in urbis similitudinem. Hunc duo Iudices regunt. Aedes in eo bene extructast, Omnesque tegulis lapideis conleetae, alque insuper quinque templa Visuntur. Eo Dux Burgundiae saepius venalionis causa Secedere Solel. Circa eum plenim pagum silvae sunt amplae, variarum ferarum copia resertae. Deinceps pernoctavimus in pago Nicias-haim, qui ilidem salis amplus est. Hinc venimus Liram: urbs est aggeribus allis circumvallata, ut nihil periculi a tormentis belli- eis metuat. Νam prae altitudine aggerum culmina tectorum vix conspici queunt. Quae in plano sita est, et sinu maris lambitur. Inde Mech liniam perventum, urbem amplam et munitam, in planitie Silam, quae etiam mari alluitur. Per eam Sex hora Saquae fluunt, et vicissim sex horas eam siccam destituunt, exae fluant vel deficiente mari. Di iii Cooste

43쪽

Inde pervenimus Bruxellam, quae quatuor milliartias a Mechlinia distat. Ea est caput Brabantiae. Ibi invenimus Ducem

Bura undiae. Λllera die, postquam eo ventum esset, ducti sumus in curiam, et omnia conclavia ejus perlustravimus. In atrio quodam sunt excellentes picturae, si usquam ullo in loco inveniri possunt. Postea ascendimus turrim ejusdem curiae, ex eaque totius urbis situm spectavimus. Νam lurris e Si Structura elegans, et

insigni altitudine in uuras prominens, cum ipsa curia in umbilico urbis posita. Urbs ab altera parte clivo adjacet, ab altera in convalle sita est. In ea dies complures commorali Sumus. Rus Ducis si lius tunc temporis Leodium urbem obsidione premebat, famaque erat, eum centum et quinquaginta hominum millia sub signis habere. Ad eum misit Dominus Heroldum Principis Senioris, qui denuntiaret: Dominum hoc iter notitiae et familiaritalis cum principibus viris contrahendae, et militiae ex e eendae studio suscepisse. Cum igitur audiat eum esse principem sortem et victoriosum, bonisque viris benevolum, alque insuper nunc hostes suos bello persequi: his de causis se nunc Heroldum mittere, et, si more militiae vocatus fuerit, propria impensa, cum Suo comitatu ad eum se conserre paratum esse. Id nuncium Dux admodum propensis auribus audivit, Heroldumque tale responsum reserre jussit: eam denunciationem sibi gratissimam eSSe, et exes Se perspicere, Dominum esse virum excellentem, militiaeque gnarum, eique pro tam prompta voluntatis oblatione gratias quam

maximUS agere. Sed, ut veniat, opus non esse. HOStes enim, qui adversus se arma ceperant, victos in dilionem Suam cessisse.

Porro orare, si fieri posset . ut sui honoris gralia paulisper praestolaretur, donec exercitum deduceret. Νam se cum Domino et comitatu ejus notitiae ineundae percupidum esse. Idcirco Dominus eum Bruxellae, ubi parens ipsius habitabat, octodestim dies expectavit. Ad Ducem Seniorem die demum octava admissus est. Qui missis ad Dominum in diversorium consiliariis, eum ad se invitavit. Ii Dominum humanis verbis principis nomine exceperunt, a Dominoque itidem blanda responsa tulerunt. Postea Dominus ab illis in arcem ejus urbis deductus, cum aliquoi Ducibus mensae accumbere jussus est, videlicet Clevensi, Geldrio, et cum tribus filiis nothis Ducis Burgundiae. et omilibus quibusdam. Sed Domino Di iii co by Cooste

44쪽

supremus locus Supra Duces concessus est, itidem ejus comitatui seorsim apud aliam mensam locus prae aliis est attribulus. Primum Domino honorifice ministrabatur, deinde et ejus comitatui. A prandio deductus est Dominus ad seniorem Ducem Burgundiae, qui ei in tertium usque conclave obviam progressus est, apprehensaque Domini manu, in proprium eum conclave deduxit. Eo in loco, quod visum est, cum Domino collocutus, eum dimisit, rogans, ut sui honoris gratia ibi aliquantisper commoraretur,

donec filius suus, qui hostibus bello victis brevi rediturus esse crederetur, appelleret. Id se praestiturum Dominus pollicitus est, et aliud quodcunque Dux jussisset. Τum Dux subjunxit: cumstius noster domum reversus fuerit, dabimus operam, ut equeSi res ludi, more nostrae regionis, edantur. Dominus respondit: si Dux vellet, se etiam cum Suis ministris consuetudine patriae suae decursurum. Rus vero rei percupidum se eSSe Dur dicebat, orabatque ut id saceret, quo etiam pugnam equestrem, more BOhemis usitato, cognoscere poSSet.

Τertia ab eo colloquio die misit Dux Heroldum in diversorium ad Dominum, percontatum, an obviam Duci filio suo proscisci vellet, nunciari enim, eum duo milliaria tantum ab urbe abesse. Tum Dominus, cum suos quam magnificentissime ornatos esse jussisset, obviam ei ad duo milliaria processit. Ibi legiones ejus, nobis obvias lacias, vidimus, atque item quales currus, qualiaque arma. et alia bellica instrumenta haberent, conspeximus. Cum quaereremus, ubi Princeps esset, non longe aucupio sal conum in- lentum abesse, respondebant. Νobis jam appropinquantibus, nunciatum est Duci, eum Dominum, qui ad eum in castra miserit, si pugna instaret, se venire velle, adesse. His Dux auditis, aucupio et aliis rebus posthabilis, celeriter Domino obviam progressus eSt. Ut jam Dux in conspectu erat, Dominus, quibusdam sibi ad latus equitantibus, ab equo descendere nitebatur. Dux ea re visa e longinquo citato cursu ad Dominum una cum comitatu et tubicinibus advolat et, ne id fiat, prohibet. Apprehensaque Domini munu Seorsim e medio comitatu cum eo ab equitat, neque eum prius a latere suo dimittit, quam in civitatem venium esset. Jam nox adventabat . ideo magna multitudo Duci obviam cum facibus accensis magno ab urbe intervallo est usa erat, viaque continenti et nusquam interrupta per totam civitatem luminum serie, usque in arcem reluce Disii geo by Corale

45쪽

bal. Cum per urbem transiremus, multa et varia edebantur ludorum Spectacula. Idque vere ussirmare possum , ad aliquot millia luminum luno adfuisse. Postquam in arcem, ubi Dux senior habitabat, ventum esset, Dux descendens ex equo, et Domino etiam descendere jusso, manu eum apprehensum ad principem seniorem deduxit. Qui in atrio quodam in Sella, circa quam omnia undique pannis auro intertextis magnifice, ut aulam ducis decet, constreta erant, sedebat. Ad eum eum propius accessissent, genua flexerunt. Sed princeps quasi alio respiciens, id se videre dissimulabat, tum illi altera vice, nec tunc conspecti, deinde tertio cum genu inflexissent, demum Senior Princeps porrexit dextram filio, deinde quoque Domino. Atque ita utriusque manum lenens, medius eos in conclave proprium deduxit, per novem alia conclavia, in quorum singulorum vestibulo circiter centeni armali excubabant. An id semper fieri soleat, non satis exploratum habeo. De ea re quidem mihi percontanti, relatum est: nullo unquam tempore pauciores esse solere nocte dieque. Si ila se res habet, assirmaverim, nullum Christianum regem aulam tam splendidam et magnificam habere.

Postero die Dux junior ludos equestres indigi jussit, ut siquis iis exerceri vellet, in loco iis assignato adesset. Cum convenissent, Spectavimus eorum in decurrendo morem, qui concitatis equis, sepe interposita, concurrunt: hastis utuntur admodum tenuibus, Qui earum maximum numerum perfregerit, is victoriae laudem adipiscitur. Statimque priusquam ex eo loco di 8- cedant, cujusque hastae perfractae recensentur. Eum autem, qui pIurimas Degerit, inagna hominum turba, ingenti clamore nomen ejus ingeminans, et victoriam celebrans, usque ad diverSOrium comitatur. His rebus peraclis, tertia hora noctis misit Dux ad Ioannem Zeliroviensem, ut aliquibus senioribus ex comitatu Secum aSSUmplis, qui lucta certare vellent, ad se veniret, Se singulis adversarios daturum esse. Quapropter D. Ioannes adjunctis, qui visi essent, in arcem ascendit. Postquam in illud atrium, ubi Dux erat, Cum tribus Ducissis, Burgundica, Clevensi et Geldria, aliisque Geminis et virginibus nobilibus, venimus: accesserunt ad Ioannem Zehroviensem ministri Ducis, eique denunciarunt, ut ad certamen accinctus esset, adversarios enim mox astore. Percunctante Diuitias oste

46쪽

aulem D. Ioanne, quo pacto certaturi essent, an nudi, vel in thoracibus' in thoracibus certamen inituros, more istius regionis responderunt; sed ea lege, ne infra cingulum, scilicet pedes, prehenderet, aliter licere, quocunque modo velit, adversarium humi deponere. Nam ista consuetudo est. inquiunt, nostrae regionis , ut interioribus vestibus indutum: nempe thorace et caligis, etiam matronis et puellis quam plurimis praesentibus, luctae certamen ingredi nullum sit dedecus. Certamine inito, luctator ille nulla ex parte D. Joanni adversari poterat, ter enim prostratuS PSt. ab illo. Quae res spectatores magno a flecti miraculo. Praedicabant enim, in omnibus Ducis Burgundiae provinciis neminem parem illi inveniri potuisse, a nulloque homine ante illud tempus eo certamine victum fuisse, ideoque supra solitum stipendium, quotannis quingentos aureos, accepisse. Sed jam fortasse mercedem illam amittet, cum ter victus sit. Ab eo certamine, Dux D. Joannem accersitum, thorace lanium, ut certaverat, amictum, altrectanSOmnia ejus membra, pedes, in anus, corpusque lotum pelu SiraVil, demirabaturque luctatorem suum victum esse. Deinde ex D.

Joanne quaesivit, num virum aliquem nobilem secum haberet Comitem quendam illusi rem adversarium ille ab se datum iri. Habuit autem D. Ioannes quendam tunc praesentem Ke Vardum nomine. Is cum eo Comite luctatus, ter illum humi stravit. Postea aecessit ad Principem Schaselico dicens: Illustrissime Princeps, rogo, ut mihi celsi ludo vestra adversarium aliquem attribuat, quem mihi parem judicet. Eo audito, jussit Princeps acciri quendam, qui cum eo luelaretur. Cum certamen agressi essemus, primum quidem illum prostravi. Sed cum, Duce jubente, altera vice eum eo con grederer, adeo humi projectus decidi, ut Daemonem parere potuerim. Luciae certamine peracto, curavit Dux adserri vinum, et Zacearum consectum, cujus tanta vis per pavimentum dissipata est, quanta vix aliquot aureis comparari posset. Sed mihi Ducissae ejus assatim praebuerunt, ut aegre in diversorium reverterer, nam

polus eram.

Die illa Iuctamina insequenti, Dominus cum Iohanne Zehro-viensi decurrit in aula Ducis Burgundiae, adeoque ardentibus animis concurrerunt, ut Dominus hastam suam adverso in pectore perfregerit. Νeuter lamen ab eo ictu equo deturbatus est. Tum Di iii co by Coosl

47쪽

D. Ioannes Dominum orabat, ut hastam suam Deminarum illustrium et virginum spectantium gratia, frangere liceret. Ad quod cum Dominus annuisset, concitato calcaribus equo, adversus murum hastam dirigit, sub eam senestram, qua Dux cum conjuge et aliis Ducissis prospectabat, adeoque sortiter murum hasta seriit, ut equus ex ictu in clunibus resideret. Interea accedentes quidam ex aulicis Ducis perlustrabant, num D. Ioannes alligatus suisset, quod tam vehementi ictu ab equo delapsus non esset. Τum vero ille secundo concitat equum, hastamque perfringit, nec lamen quicquam laesus est, quod iis magno fuit miraculo; nam illi concurrere non solent nisi sepe interjecta. Postea quotidie ad eum locum commeabant plurimi, praedicabantque eum non esse ex eo genere hominum, quod nunc in terris degeret prognulum, sed ex progenie antiquorum illorum Gigantum. Illo certamine sinito, jussit Dux adferri arma illa, in quibus concurrerant, quaerebatque, num omnes in nostra regione latibus, in his spectaculis, armis uterentur' addiditque: vos ea pro ludo ducitis, sed nobis magnae sunt admirationi. Si quis parricidium admisisset, Superflua esSet paen3, ut tali pugna exerceretur. Ila ludis pro tua vita, ac si vivere nolles. Decurrerunt enim in pectoralibus, quod illi nunquam viderant. Post Domini certamen, decurrerunt et ministri, F r o d-narus cum Τacelio. Ut strque in equo immotus permansit. Certamine peracto Frodnarus saltu sese ab equo dejecit, ita armalus, nullis filapedis innixus, spectante magna hominum multitudine. Iis rebus omnibus peraclis, Dux misit ad Dominum in diversorium eumque in thesaurarium suum deduci iussit, ibique omnes

gemmaS praetiosas, Varia nomina sortilas, et vestes suas margaritis et gemmis adornatas, in mensam exponi et commonstrari curavit. Mandavitque consiliariis, ut Dominum orarent, ut quodcunque placeret ex iis Clenodiis, quae videret, ob Ducis sui honorem auferret. Sed Dominus quicquam accipere noluit, et principi gratias ingentes agere jussit, subjungens: Deus avertat, ut quippiam accipiam. Νam huc cum meo comitatu donorum capiendorum Causa non Veni, sed virtutis militaris exercendae gratia hoc iter suscepi, quod ad finem perducere in animo est, Deo auxiliatore: Pecunia ei opes parari sacile possunt, sed nominis fama in perpetuum duratura est. Uu8 congequendae cogitalione semper BDimus Di iii Cooste

48쪽

meus Occupatus suit, quam etiam, Deo Volente, mecum in sepulchrum deseram. Die decima octava ab adventu nostro, Dominus Ducem,

ei valedicturus, adiit, et posteaquam gratias egisset pro eo honore, qui sibi exhibitus esset, principem oravit, ut sibi Heroldum altribueret, quo tulius provincias ejus peragrare posset. Ad haec princeps, exiguum, inquit, a nobis amice munus postulas, flagita ampliora et praestantiora, nullam repulsam seres. Attamen hac in re quoque, quam poscis, libenti animo tibi gratificabimur. Est nobis Heroldus, qui apud omnes Christianos Reges diversalus est, linguas septemdecim callet, eum tibi tradere volumus, eique mandabimus, ut te fideliter deducat usque in patriam tuam, qui,si. fideli tibi praestita opera, ad nos reversus fuerit, propitium nos erga se Dominum experietur. Huic, nobis praesentibus, Eadem verba loquebatur, eademque mandala dabat. Qui postea nobiscum in Bohemiam pervenit. Ea die. qua Dominus Duci valedice-hal. mirabile spectaculum conspeximuS. Vivarium est Bruxellae, arci contiguum, in eoque piscina, cujus summum tum glacie obductum suit. Id vivarium Dux mini-8tros suos aliquot ingredi jussit, et super piscinam glacie concretam depugnare. Illi - duodetriginta erant - tanta agilitate pedites

inter se depugnabant, ut me nunquam iam agiles homines, vel vidisse, vel audivisse affirmare possim. Praecipue unus eorum tanta agilitate praestabat, ut saepissime viginti duos adversus Se pugnantes solus sustinuerit. Τantaque erat eorum in cursu velocitas. et in convertendo celeritas, ut nullius equi cursus eis aequiparari possit. Cupidus eram explorandi, quidnam pedibus supponerent, quod se tam celeriter in glacie convertere possent. Νam magnum esset miraculum si supra terram tanta in convertendo celeritate uti quirent, quod quidem Deile assecutus suissem, sed a Domino, qui ex arce cum Duce ea spectabat, discedere non potui. Varias etiam seras in eodem vivario conspeximus. Secundum ea omnia

Dominus Duci Burgundiae et filio illius valedixit. Aderant lum tres Bastardi ejusdem, qui in nostra regione spurii appellantur. Ii in illis regionibus in nullo probro habentur, veluti apud nos. Νamque itidem illis cibus et potus praegustatur, sicut filio Ducis legitimo. Eam consuetudinem habent Reges et principes aliqui, ut pellices in suis arcibus alant. Earum filiis, quot

49쪽

ex eis sustulerint, vila incolumi ditiones aliquas attribuunt. Has eis, patre vita deiuncto, silii justi non adimunt. Si cui Principi cum aliquo tali Baslardo jurgium intercederet, et ad pugnam deveniret.

is non posset pugnam detrectare, dicendo Bastardum non esse dignum, ut secum contenderet, quod esSet nothus, cum ipse silex legitimo matrimonio prognatus. Νam eum rejicere non polol, sed cogitur cum eo pugnare. In iis enim regionibus non sese vituperant et conviciis lacerant, uti apud nos.

Literae Philippi Ducis Burgundiae.

Philippus Dei gratia Duae Burgundiae, Lothariviae, Brabantiae, et Limburgiae, Comes Flandriae, Arthegii, Burgundiae, Palatinus Hannoniae, Bollandias, Zelandiae et Namurci, Marchio Sacri Imperii, Dominus Phrisiae, Salinarum et Mechliniae, Universis et singulis nostris locumtenentibus, Mareschaliis, Admirat-dis, Capitaneis et Conductoribus gentium, armorum, balistariorum et sagittariorum, et aliis guerras frequentantibus, Gubernatoribus, Seneschallis, Baillivis, Praepositis, A mannis, mjoribus, Scultetis,

Rectoribus, Capitaneis, et loca tenentibus principatuum, patriarum, terrarum jurisdictionumque nostrarum, nec non civitatum, Oppidorum , castrorum, fortaliciorum, passastiorum. Pontium, portuum pedagiorum, districtuum, et locorum quorumcunque custodibus, scabinis , juratis , caeterisque iusticiariis, Oociariis, vasallis, ger- nitoribus, atque subditis, amicis, consae ratis ac benevolis nostris, et aliis quibusvis, ubilibet constitutis, quibus praesenteg no8tras

Ostensae fuerint litterae, Salutem et dilectionem J 0uia Illustris atque Inclytus Princeps, Dominus Leo de Rogenthat, Dominus de Fryenberyst et Comes de matten, Consanguineus noster gincere dilectus, hodie nobis emponi fecit et declarari, qualiter ipse causa

devotionis, terram promissionis et specialiter sanctum Sepulchrum Dominicum Hierosolymitanum, eι tam illa, quae Domini Salvatoris nostri Iesu Christi sacro Sanguine conspersa sunt, quam alia plurima citra et ultra maria, in diversis mundi regionibus constituta, pia loca peregrs visitare proponat et intendat, uniceque perviet etiam nostram videre personam, et nostras visitare patrias, quammDi iii Cooste

50쪽

oras jam attigerat, gecurum a nobis pro ηe, xuisque comitibus ne famulis transitum sit e conductum postulando: Hinc est quod nos pium nobilemque animum dicti nostri Consanguinei in Domino commendantes, ac guae petitioni liberaliter annuentes, eidem Domino Leoni Consanguineo nostro, tam pro gua persona, quam pro quadraginta aliis personis, de familia et comitiva sua, cuju/cunque gradus, 3tatus, Ordinis, aut conditionis Mistant: - dummodo tamen nostri, aut patriarum nostrarum inimici publici di dati non fuerint - et pro totidem equis et quibusvis eorum bonis plenum, validum, et Securum, harum nostrarum serie literarum damus et concedimus galvum conductum, hinc ad unum annum integrum, a Data ipsarum proxime sequente duraturum. Quapropter vobis nostris loca tenentibus, oniciariis, servitoribus, vasallis, ac gubditis, et cuilibet vestrum districte praecipimus et mandamus: alios vero requirimus et rogamus: Quatenus praedictum Dominum Leonem Consanguineum nostrum, cum ex causa supradicta pens8 vos, vel aliquem ve8trum applicuerit, tum nobilitatis lumque charitalis intuitu recommissum suscipiatis, ac favorabiliter etiam nostri amore et contemplatione tractetis, ipsumque una cum dictis aliiS quadraginta personis de comitiva seu familia sua, lodidem equis, aut inferius, in et per provincias, patrias, terras, dominia, jurisdictiones, passus, districtus, et loca, tam nostra, quam Destra et vobis commissa, dis noctuque per mare, per aquam dulcem, si terram, eque8tres, pedestres, aut navigio, curribus, et aliiη vehiculis sine vecturis, ire, pertransire, glare, pernoctars, morari,

ac inde reverti, et redire, ubi, quando, prout , et quotiens sibi placuerit, una Cum equis eorum, litoris, vestibus, valistis, bustis, far tres, auro, argento, jocalibus, vecturis, et aliis rebu8 sui3 quibuscunque libere, tute, secure, paciflce pariter et quiσω, faciatis ac permittatis, et quilibet vestrum faciat et permittat, gine disturbis vel impedimento quocunque in corporibus, aut in bonis eorum faciendo vel procurando, et absque alicujus Telonii, Darii, Pedasii, Gabellae. Fundinanis, sive alterius debiti seu tributi solutione vel emactione. Ouinimo de se uro conductu, guidis, pictualibus, et similibus aliis rebus necessariis , eis propideatis, seu faciatis per alios provideri, rationabilibus eorum sumptibus et expenais, proviso tamen, quod dictus Dominus Leo Consanguineug noxter, vel illi de comitiva seu familia sua pendentes Di iii Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION