Des böhmischen Herrn Leo's von Rožmital Ritter-, Hof- und Pilger-Reise durch die Abendlande 1465-1467 ; Itineris a Leone de Rosmital nobili bohemo annis 1465-1467 per Germaniam, Angliam, Franciam, Hispaniam, Portugalliam atque Italiam confecti, com

발행: 1843년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

cupiens ulterius, quod bene per ipsum caeptum dignoscitur, debita perseverantia con8ummare: et quod proposuit super risimilone aliarum partium orbis, opere adimplere, quia non qui incipit, sed qui perseverat, coronabitur: Absque enim perseverantia nec qui pugnat victoriam, nec palmam victor consequetur. Nempe perseverantia sola meretur viris floriam, virtutibus coronam. Nos igitur perseverantiam et laudabile propositum dicti Domini de ROzmital plurimum probantes, cupientesqus ipsum in sui progressu itineris plena securitate gaudere, Vobis omnibus, et vestrum singulis ipsum, quom progenitorum nobi mas, morumque generositas commendabilem reddunt, sincero recommendamus afectu, serenitate8, dilectiones et amicitias vestras, et cujuslibet vestrum affectuose rogantes, nostris rero subditis districte praecipiendo mandantes, quatenus cum eundem de Rozmilal, ad nos, terras et loca vestra declinare contigerit, favorabiliter tractare, una cum familia, equis, rebus et bonis guis universis, per quoscunqus passus, portus, Pontes, et districtus, cinitates, oppida, castra, villas, et quaelibet alia vestrae et nostrae jurisdictionis loca, tam per terram, quam per aquas, absque aliqua solutions pedagii, stabellas, cO3tumae, sive alterius cujuscunque eractionis, transire, stars, et morari secure, et libere permittatis. Quae omnia nostras singulari complacentias adscribemus. Datum in civitate nostra Nannetensi die

quarta mensis My. Anno RCCCCLX

Per Ducem. Milet manu propriis.

Hine posteaquam, ad iivum Iacobum itinere directo, digressi SsemuS, in via comperimus, Regem Siciliae, non procul hinc habitare, biduique itinere ad eum perveniri posse. Quapropter retrogressi, iter ad eum convertimus, quod quatridui spatio con- secimus. Primam vero noclem Nantibus digressi, Kersini peregimus. Hinc Clis soniti m irium milliarium itinere pervenimus. Urbs est et arx Dueis Britanniae dilioni subjeela, in confinio Britanniae et Franciae posita. Eam amnis nomine Salh er praeler- labitur, qui Franciam a Britannia dividit. Clissonio Maium, pagus eSl, Septem sunt milliaria: Maio Dotam decem milliaria, vicus

est Regis Siciliae.

72쪽

Doia Sammurum tribus milliaribus abest. Urbs est eximia, et arx elegans urbi imposita, e saxo quadrato extructa, tegulisque lapideis contecta. Muri, lassarumque parietes Similiter ex saxo quadrato erecti. In ea urbe Regem Siciliae cum Regina silioque Duce Calabriae offendimus. Hanc urbem arcemque amnis, latitudine undarumque mole longe Danubium superans, alluit. In adversa numinis ripa Rex villam habet, quo aestivo tempore secedere, variisque venationibus sese oblectare consuevit. Eam friva quercina circumdat, varii goneris volucruin et ferarum abundantissima. Ab urbe vero paulo minus dimidio milliari distat. Urbs monti alacet, in agro ubere. Circa urbem prata spatiosa amoenaque, horti, et pomaria pulcherrima undique virent. Eam

lambit flumen Ligeris, quod ex Francia per Britanniam defluens

in mare evolvitur. Hinc non longe monasterium abest, quod

Episcopus quidam incolit; id pedestri itinere adivimus. Primum nobis ibi monstratus est calix, quo Christus in novissima coena usus suit, deinde divorum Philippi et Iacobi capita, itidem Caput Sancti Martini, qui Τuronibus sepultus jacet, Andreaeque Apostolieubilus dextrae manus, et alia plurima. Observantur quoque ibidem quatuor Apostolorum capita. Huic monasterio arx jungitur, in qua Episcopus domicilium suum habet. Ex ejus monasterii bonis reditus sunt annui, viginti duo millia Coronatorum. Dum ea contemplaremur, invitavit Episcopus Dominum ut viseret, num penus recte sibi instructa esset. Ibi laniam vare commeatus copiam vidimus, quantam nusquam ullo in loco, ex quo domo egressi Sumus, nobis spectare licuit. Τertia die rogabat Rex Siciliae Dominum, ut urbem suam decem milliaribus inde distantem inviseret. Eam petetites, flumine Secundo usque in vicum Pontem de Saleto nuncupatum vecti Sumus. Apud enim vicum pons est unius milliaris longitudine, ex cujus vectigali quadraginta Coronatorum millia annua in fiscum Regium deseruntur. Ultra id oppidulum arx est in mediis fluvii Ligeris undis, supra columnas et sornices extructa, quae Salis longo a ripa intervallo posita est. Postridie pedibus ex eo vico urbem Andegavensem adivimus. Illa est sub Imperio Regis Franciae, sed tunc temporis a Rege Siciliae oblinebatur. Flumen magnum, Mar ne nomine, eam intersecat. Arcem, quae in urbe est, Comitissa quaedam Di iii Cooste

73쪽

aedificari curavit, annis ex eo tempore, quo nos ibi fuimus, mille trecentis retro numeralis. In ea arce Viginti duae turres magnae, omnes in eandem formam erectae, Visuntur. Hac arce validior et munitior nulla hactenus a me Vi Sa est. In ea Dominus et nos omnes benigne et honorifice tractati fuimus. Ibi nobis diversi generis volucres aliae atque aliae monstrabantur. Caveas pulchriores nunquam conspexi, quarum aliquot erant eximia amplitudine, in modum aedium fabricatae. Eae omnes erant avibus resertae, quarum aliquibus nomina ignorantur. Leones quoque tres, duo Struliones, Leo pardi duo, Capraeque Saracenicae, ex remotissimis orbis provinciis allatae, nobis ibi commonstrabantur, quales nunquam antea videram. Postea ducli Sumus in monasterium Sancti Mauritii. Ibi nobis ostendebatur sepulchrum, quod sibi Rex Siciliae extrui curavis, admodum eleganter ex candido marmore excisum. Juxta sepulchrum tres milites, singuli gladio et has laarmali, et sicli visuntur. Intra sepulchrum autem Regis et Reginae simulachra. utrumque diademate aureo gemmis exornato redimi lum, excisa spectantur. In ejus aula octi duum commorali Sumus.

Literao Renati Siciliae Regis.

Renatus Dei Gratia Iherusalem et Siciliae Rex, Ducatuum Andegaviae et Barei Duae, Comitatuumque Provinciae et Foriaquerit, ac Pedemontis Comes, Universis et singulis Regibus fratribus nostris charissimis, salutem et prosperorum ad nota successuum incrementa, Ducibus autem, Marchionibus, Comitibus, caeterisquaPrincipibus amicis nostris, charitatis fomentum et benevolentiam effectivam, Baronibus vero, Militibus, Senescallis, Connestabulariis, Scutiferis militibus, Nareschallis, Capitaneis, Admiratis, Basiliris, Communitatibus, Ancianis, Praepositis, pontium, portuum, dumω- tuum et locorum custodibus, narium, triremium ac aliarum maritimarum fustium armorumque gentium capitaneis et guerrarum aliis tam in terra, quam in mari frequentantium gubernatoribus provinciarumque praesidibus, rectoribus, eorumque et cujuslibet eorum loca tenentibus et substitutis, nillarum, civitatum, castrorum, et locorum, et fortaliciorum offlictariis, subditis quibuslibet amicis, Divitiaso Cooste

74쪽

consanguineis, consae fatis, adhaerentibus, devotisque, benevolis nostris, ubicunque con8titutis, Cujuscunqus gradus, glatus, et conditionis existant, ad quos nostrae patentes literae pervenerint, gratiam et bonam voluntatemf Sane adiens provinciam nostram Magnificus et Strenuus Leo de Rozmital, Dominus de Blama et de Frimperse de regno Nohemiae, nobis eaeposuit, qualiter motus salutari devotions ac peregrinationis stlfectu, Optamins quoque mundi partes aliquas ad sui memoriam et solatium permeandi, adeo quod suo itinere provinciarum, regionum, . et quoad poterit, orbia locorum mores, virtutes, et gentium nationum gui intellectus scrutamine, gestaque vestigia, ad bonitatis et virtutum fomenta valeat adipisci: postulans nostros per hos apices ubilibet commendari. Nos autem advertentes, nobiles et proceres ad virtutum

semitas inclinatos fore, a cunctis potentibus opportuni favoris praesidio committendos. Sui3 igitur prae fatis juglga petitionibus

aures benevolas exhibentes, tum remectu Suas prosapiae generogae, tumque suarum exigenti e erimento virtutum, ac nobilitate animi, venustisque moribus et genere decoratum, Cupientes ipsumυquo cunque perrexerit amabiliter recipi et tractari, iter quo suum illi fore liberum et expeditum ubique, qua transiturus sit: Uos gerenissimos Reges fratres nostros, asty ectuose precamur, Duces vero, Marchiones, Comite8, aliosqus Principes rogitamus, caeterosque omnes alios et singulos praelibatos requirentes amabiliter perhortamur, nostris tamen va8allis, servitoribus, stipendiariis , et gubjectis, praecipiendo mandamus: Quatenus praefatum Leonem cum pene8 v98, seu vestrum aliquem se duxerit conferendum, habito ad suas strenuitatem proceritalemque respectu, et animum virtuosum no8trive contemplatione favorabiliter habere relitis et guscipera commendatum, nec non et ipsum cum quadraginta personis

nobilibus, aliisque familiaribus suis, et de comitiva sua, tam eque3tribus, quam pedestribus, Des infra, et cum eorum equis, bonis, auro, argento, balistis, bulgiis, fardellis, rebus et bonis quibusvis ectrum, in et per regna, provincias quoque, putrias, ditiones, jurisdictiones, civitates, districtus, passus et loca tam ve3tra quam nostra, et alia, etiam vobis credita et commissa, civitates, loca, passus, aut illac eundo, morando, distando, pernoctando , redeundo, transiverit, cum dictis suis quadringinta personis, proceribus, et nobilibus aliisque familiaribus suis, es Diuitiaso le

75쪽

comitiva, totiens, quotien8 sibi placuerit, abire et redire permittere velitis, salvos, pacisicos, atque tutos ab8qus corporum rerumque suarum quarumlibet laesione, quacunquo die et nocte, in terra, mari et in fluminibus, in via, et extra viam, prout eis melius et commodius eaepedire videbitur, impedimento 9mni cessante, et remota qualibet solutione dacii, passagii, gubellae, bulatarum. fundinavis, et aliorum quorumcunque jurium et Mactionum, vectigalium seu tributorum, et quolibet alio impedimento. Provideatisque eis, si opus fuerit de securo et satro conductu, guidis, victualibus, et aliis rebus eis necessariis, sibique faciatis per alios. quorum interest et interesse poterit, provideri, quibus tutius ipso Dominus Leo de Rosmital cum hominibus supradictis iter suum prosequi possit, et valeat cum salute, habeatisque eum cunctis in suis negociis, nostro intuitu, maxinis commendatum. Quicquid enim commodi et furoris sibi et suis praelibatis hominibus, commendatione nostris praesentibus, et intuitu feceritis, id ipsum nobis foro gratissimum, et ad complacentiam reputabimus singularem. Vos nero nostri osciales, subditi sideles et obedientes, do restrae obedientiae promptitudine habebimus merito commendatos. In quorum praedictorum testimonium, has nostras patentes literas sibi scribi iussimus et fieri, per unum tantum annum et non ultra Maciter natituras, a die Datas praesentium in anisa numerando. Post quarum inspectionem singulis vicibus illas restitui nolumus praesentanti. Datum apud locum nostrum do Alpeto prope villam nostram Samuri, undecimo mensis Maji, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo Sext9.

Per Regem ore proprio. FRrdestu manu propria.

Inde ad Regem Franciae conlendentes in pago S O s e quatuor milliaribus Sammuro distanti, noctem transegim . Deinde Τurones pervenium est, tredecim milliarium Itinere consecto: In hanc usque urbem Barones Bohemici, quondam Regi Ladiglao conjugem petentes, progressi sunt, regemque dimidio intiliari ab urbe invenerunt. Eam praeterlabitur numen Ligeris, quod longo pontei, partim Saxeo, partim ligneo, sternitur. In ea urbe

tria sunt templa elegantissima, si unquam eis similia conSpexerim. Disi ipso by Cooste

76쪽

Turonibus duobus milliaribus disial arx Mart ly, et altera quinque

milliaribus Langessium nuncupata. Hanc Rex denuo novis et magnificis operibus instaurare incipiebat, jamque eo tempore duae turres ex lapide quadrato structura eleganti eductae suerant. Turonibus sepultus est divus Martinus et aliorum Sanctorum corpora plurima. Supra eam urbem et regione silum est monasterium elegantissimum et amplissimum, quod Monachi ordinis divi Benedieti inhabitant. Turonibus Ambo si a septem milliaribus abest: urbs est arci subjecta. Arcem frequentissime Rex Franciae Senior inhabitare consueverat. In ea natus e St Rex junior, qui tunc temporis, cum nos ibi essemus, imperio potiebatur, Ludovicus nomine. Ambosia Bloysium decem milliarium iter est: haec urbs cum arcea latere adjacente, Ducissae Aurelianensis ditioni subjecta est. Pontem lapideum pulchriorem nusquam vidimus, quam apud

eam urbem.

Blorsio ad sanctum Laurentium septem sunt milliaria: pagus est. Inde Bogentiam duo milliaria: urbs est arci conjuncta, supra Ligerim amnem posita. Τunc temporis, cum nos ibi essemus, nempe die Lunae post sestum missionis Spiritus Sancti celebre, sexaginta homines in aquis submersi sunt, resque monstro Similis accidit. Mulier enim inter eos in aquas delapsa, ultra duo milliaria sub undis cum insanie navit, quae deinde apud quandam urbem

inventa est: hanc rem nos vidimus.

Bogentia Madinum duo milliaria: urbs et arx colli imposita. In ea invenimus negem Franciae cum uxore, a quo Dominus honorifice exceptus, atque cum omni comitatu ad prandium invitatus est. In eo loco permansimus novem dies. Franciae regnum est amplissimum, et Omnium rerum abundantissimum: si ullum aliud inter Christianorum regna.

Literae Ludovici Franeorum Regies.

Ludovicus Dei gratia Francorum Rem Universis et singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Comitibus, Marchionibus, Vicecomitibus, Connestabulariis, narescullis, Admiratis, Senescallis, Di iii Cooste

77쪽

Baillinas, Praesidibus, Senatoribus, Capitaneisque, et Buctoribus

gentium. amorum, nec non urbium, oppidorum, portuum, aliorumque locorum et districtuum custodibus, caeterisque justiciariis et yciariis, tam subditis, quam confoederatis amicis et benevolis nostris, ad quos hae nostrae praesentes literae pernenerint, Praesentata ne fuerint, Salutem et sincerae dilectionis afectum f uia spectabilis et Magnisicus Leo de Rosental, Hatnae dominus, Serenissimi fratris, consanguinei et confaederati nostricturissimi Romanorum Regis familiaris, atque Serenissimae Bo-

hemiac germanus, varia sanctorum limina atquc dixersas mundi provincias perlustrare intendit: Nos felices sui itineris successus sidcrantes, eundem cunctis, per quorum jurisdictiones iter sibi duxerit faciendum, plurimum commendare decrevimus. Quapropter robis Iusticiariis, omciariis et subditis nostris tenore praesentium

praecipimu8 et mandamus, vos vero amicos confaederamg, et benexolos noStros attente rogamus, quatenus, cum cundem Leonem

ad nos, regna, dominia, loca et districtus vestros declinare contigerit, in hujusmodi suis transitu et reditu, nostri contemplation , suarum etiam virtutum, ac meritorum intuitu, recommissum suscipere, benigne tractaro, atque in his, quas Securitatem et celeritatem sui concernunt itineris, faxorabilem et gratuitam voluntatem exhibererelitis, ipsit quo et quos de ejus comitiva asseruerit, usquo adnumerum quadraginta personarum equeStrium rei pedestrium, una cum bonis et rebus Suis unirersis, per quoscunquo paSSUS, portus, ponte3, terras, regna, dominia, districtus, civitates. Oppida, castra,rillas, et quaelibet alia nostra et vestra loca, tum per terram, quam p r aquas, absquo aliqua 8Olutione dacii, pedagii, telonii, gabellae, sine alterius cujuscunque exactionis oners, tran3irct, Stare, morari et redire die noctuque secure et libere permittatis,

eidemque, familiae, equis, et rebus suis, dum et ubi Opus fuerit, atque pro parte eorum adhortati fueri is, et requisiti, ds securo et Salvo conductu provideatis. Taliter inde ros justiciarii, osciarii et subditi nostri in hoc habentes, quod de prompta erga no3 Obedientia mereamini commendari: Vos vero amici, benevoli, et Con- faederati nostri, sicuti nos pro vobis, et vestris velletis etfecturos. Quamcunque enim gratuitatem, amicitiam atque favorem, quam 3ibi, suisque erhibueritis, illam nobismet ipsis factam esse adscribemus.

Datum Radini supra Ligerim XX VI. die Mensis Maii. Anno

78쪽

Domini millesimo quadringentesimo sezagesimo geato. Et regni nostri quinto.

Per Regem, Domino duce Barbonio, Dominis de Crussol et de i Forest et aliis praesentibus.

Inde, retro ad divum Iacobum ilinere converso, Τ urones rediimus. Τuronibus in pagum S. Catharinae perventum est. Eo tanta hominum multitudo, voli suscepti perficiendi, vel deliciorum expiandorum causa, concurrit, ut vix majorem hominum frequentiam in toto Christiano orbe invenias. Ibi nobis ostensae sunt reliquiae sanetae Calliarinae, crines et cona digilusque ejus. In templo ejusdem tredecim Statuae Viriles, et una muliebris, Vulgaris hominum staturae magnitudine, ex cera conflatae speciantur. Λ Sancta Calliarina pervenimus Casletrantium septem milliarium itinere. Urbs est et arx, quae amni praeterfluente nomine Licca irrigatur. Ea urbs Comiti, fratri Regis Siciliae, ibi habitanti parel.

Postquam eo ventum esset, statim Domino munus honorarium in diversorium allatum est, iamque deinceps honorifice ira tali sumus, ut nesciam an melius in ullo ejus peregrinationis loco habiti fuerimus.

Literno Caroli Ceno inaniae Comitis.

Carolus Cenomaniae, Guiliae, Moritonii, Gieniique Comes, Vicecomesque Castriayraudi, nec non pro Domino meo rege in suis patriis linquas, Occitanae, et Ducatus Aquitaniae locumtenens Generalis ac Gubernator, Universis et singulis Principibus, Ducibus, et Comitibus, narchionibus, Vicecomtibus, Senescallis, Bai linis, baronibus Nilitibus, Scuti feris, nec non urbium, Oppidorum, portuum, aliorumque locorum et districtuum custodibus, caeteris justiciariis et offlciariis, ad quos hae nostrae praesentes literae pervenerint, praesentatae pe fuerint, salutem et sincerae dilectionis fectum ' Quia Magnificus et Strenuus Leo de Rosenthul, Hamae Dominus, de Regno BOhemiae, nobis exponere fecit . qualiter varia sanctorum limina, diversasque mundi provincias intendit perlustrare. Di iii Cooste

79쪽

Nos folices sui itineris successus desiderante8, eundem per quorum jurisdictiones iter sibi contigerit faciendum, plurimum commendare decrevimus. Quapropter justiciariis. Eriuriis, et subditis nostris,

tenore praesentium praecipimus et mandamus, caeterosque con faederatos et benevolos nostros attente rogamus, quatenus, Cum

eundem Leonem ad vos, dominia, loca et districtus vestros declinare contigerit, in hujusmodi suis transitu et reditu, nostri furore et suarum etiam virtutum ac meritorum intuitu recommissum susccipere, benigne tractare, atquc in his, quae securitatem et celeritatem sui concernunt itineris, gratuitam voluntatem eaehibere velitis. Ipsumque et quos de ejus comitina asseruerit . usque adnumerum quadraginta personarum, equestrium vel pedestrium, una cum bonis et rebus suis universis, per qu9scunque passus, portus, Pontes, passagia, torrus, dominia, districtus, civitates, Oppida, caStra, rillus, et quaelibet alia vestra loca, tam per terram, quum per aquas, absque cujuscunque eiacti9nis onero, transire, stare, morari, et redire die noctuquo secure et libero permittatis.

Eidemque, famulis , equis et rebus suis, dum et ubi opus fuerit, utquo pro parte eorum requisiti fueritis, do securo et salvo conductu provideatis. Taliter ros iusticiarii, ossiciarii, et subditi nostri in hoc habentes, quod de restrae obedieistiae promptitudino

erga nos mereamini commendaeri. Vos rero amici, benevoli et confaederati nostri sicuti nos pro vobis aut vestrorum aliquibus, relletis effecturos. Ouamcunque enim stratuitatem amicitiam atque furorem, quam sibi suisque eaehibueritis, illam nobismet factum esse repulabimus.

Datum Castriclyraudi, Prima die nensis Iunii, Anno MCCCCLXVI.

Per Dominum Comitem in suo consilio. Feu de manu proprIR.

Casletrantio deventinua Pi ctavum, septem milliaribus inde distantem urbem. Ea in monte posita est, et arx infra urbem jaeel; ea cum urbe Episcopi cujusdain ditionis est. Pictavo

Lusignanum sex sunt milliaria: urbs est cum arce, in editiori loco sita. Sub arce vivarium est egregium. 'Hanc areeni foeminam quandam aedificasse vulgus sabulatur , quam in Draconem , propter malitiam et petulantiam, commulatam' esse perhibent. Ea urbS est Diui ipso by Cooste

80쪽

regio imperio subjecta, et adeo diligenter custoditur, ut nullus in eam, nisi regias habens literas, intromittatur, ideo, quod Rex Franciae, nullam praeter eam, in eo tractu possideat, cum hostes habeat plurimos. Lusignano Mel l a septem milliaribus distat: pagus est et arx in convalle sita. Ad eum locum proficiscentibus occurrunt duae arces, altera a dextra, altera a sinistra Sila. Eae sunt sub dominio fratris Regis Siciliae. Inde in urbem Sanctonum tria sunt milliaria: urbs est elegans et arx in plano sita, quam fluvius ille, qui Parisiorum Lutetiam interfluit, praeterlabitur. Flumina sunt quadringenia, quae Galliam intersecant, sed ex iis sunt quatuordecim lanium, quibus merces in Galliam importantur. Sanc-lonibus Petra sanctam quinque milliarium iter est: ea urbs SIlvae adjacet, et fluvio Carant a rigatur, qui et ipse mari miscetur. Petra sane la Punsrum quatuor milliaribus distat: oppidum est in colle silum, quod duo suburbia habet, muro et fossa munita. Punsio Miran bium quatuor milliaribus abest: vicus est arci subjectus. Ad cum tendentibus arx Plas actum a laeva spectatur. Miran bio Blavum septem milliarium iter est. Ea urbs Viae Compostellanae imposita est, ita ut Parisiis, et ex omnibus inserioribus regionibus Compostellam proficiscentibus, apud illam laetum Septem milliarium trans millere necesse sit. Hanc praeterfluit Garumn a flumen, quod in mare sese exonerat. Hanc urbem Reges Angliae quondam centum et quinquaginta annos obtinuerunt. Sed ea per foeminam quandam sali dicam, quo totum etiam Galliae regnum ab Anglis receperat, recuperata est. Illa mulier, pastore quodam nata, laniis a Deo virtutibus ornata fuit, ut quodcunque aggrederetur, ad exitum perduceret. In novissimo autem praelio a Rege Angliae capta et in Angliam perduela, postquam jussu ejusdem ibi equo aeneo imposita, et per urbem LondinenSem traducta esset, flammarum violentia enecata atque, demum in cineres, qui in mare postea dissipati sunt, redacta fuit . . Ad eam urbem contendentes, triduum per nemora, quercubus et castaneis consita, iter fecimus, in quibus exigua alii generis arborum copia reperitur, praeter eas quas dixi. Per duo milliaria urbi proxima via est dissicilior paulo et impeditior. Pecora, serasque pulchriores nulli bi vidimus, neque visuri sumus, quam apud eam urbem. Ibi Garumnam fluvium amplissimum, qui io mare influit, vicissimque a mari effluit, trajecimus. Diuitiato by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION