장음표시 사용
61쪽
circumdat, ita ut eo, quasi hortulus, sepiatur. In ea regione curribus non utuntur, Sed equiS tantum, quibus tum vehuntur, tum res necessarias portant, quamvis ad easdem res carris etiam duabus rotis constantibus uti consueverint. Feminae longas vestium caudas post se trahunt, ut in nulla regione tam longas conspexerim. Duabus ab adventu nostro septimanis elapsis, Rex Dominum ad se accersitum magnifice donavit, s3mbolo vel societate quam vocant, aurea ipsi altribula. D. Johannem Zehroviense in , Burianum, Frodnarum, Pelip escensem, Miros sium, equestri prius decoratos dignitate, ad eundem modum symbolis aurei 3 ornavit. Caeteris vero, qui equestrem honorem non Su Sceperant, argentea s3mbola attribuit. Atque ila Domino magnum honorem exhibuit. Londini, ubi Angliae Regum domicilium est, ductus est Dominus in elegantes hortos, variis arboribus et herbis instructos, quae in aliis regionibus non inveniuntur. Postea quoque in templa elegantissime constructa perductus est, ubi ei complura Sepulchra aurea monstrabantur. Reliquiarum sacrarum, ut antea dixi, nullo in loco lantum simul numerum vidi. Quas mihi conscribere et anno lare conanti, dicebatur, nequaquam possibile esse, ut eas omneS assignare pOSSim, tantum enim earum vim esse, ut η duobus scribis per duas septimanas conscribi non queant.
Inter eas primum vidi Zonam Deiparae virginis, quam propriis manibus consecisse dicitur, et crus divi Georgii. Deinde conspexi eum lapidem, super quem Christus sepulehro egrediens prima pedum fixit vestigia, ubi adhuc clare apparent. Postea spectavi unam sex hydriarum, quae jussu Christi aquis impleiae, pro aquis
vina convivis reddiderant. In ea urbe magna est aurifabrorum multitudo, cui parem nusquam vidi. Soli enim magistri, praeter operas, qnadringenti recensentur: eorum lamen nemo Oliatur, urbis
amplitudine et opulentia materiam laboris assatim illio suppeditante. Id moris est in ea urbe, ut, si quis hospes illustris ex alienis
regionibus eo advenerit, virgines et matronae in diversorium venientes, eum excipiant, donariaque adserant. Ea omnia et nobis
Promissa caesaries capitum nostrorum magnae illis admirationisuit: praedicabant enim nullos sibi unquam visos esse, qui longitudine et venustate capillorum nobis praestarent. Nulloque modo Di iii Cooste
62쪽
adduci poterant . ut eos ita natura enatos esse crederent: sed dicebant eos bitumine adglutinatos esse. Et si quis nostrum ita crinitus in conspectum prodibat . plures spectatores habebat, quam si mirabile aliquod adductum eSsel. Et haec ibi consuetudo observatur: in primo hospitum in diversorium adventu, hospita cum universa familia obviam egreditur, hospites exceptura, quam caeterosque omnes deosculari necesse est. Apud eos namque idem est, si osculum tuleris, ac si manum dextram porrexeris: non enim manum porrigere consueverunt. Eae sunt istius et confinium regionum consuetudines. Νulla in regione anto in honore habili sumus, quam ibi. Namque lum a Rege, lum a subditis omnibus, qua iter fecimus, usque ad mare honorifice et benigne tractati sumus. Musi eos nullo uspiam in loco jucundiores et suaviores audivimus, quam ibi: eorum chorus sexaginta circiter canioribus constat. Anglia frivas vel ligna producit, ex quibus, si imaginem sculpseris et in terram defoderis, per annuum spatium in lapidem convertitur. I a sylva triginta milliaribus a Londino abest. Celebre quoque nomen est ligneae crucis cujusdam, octo milliaria Londino distantis, quam cum hominibus loculam esse, pro certo affirmatur.
Ε ardus Dei gratia Rem Anglias, Francias, et Dominus Hiberniae, unipersis et singulis, Admiratis, Capitaneis, Gatellanis, et eorum loca tenentibus, custumariis, custodibus portuum maris, et aliorum locorum maritimorum, nec non vicecomitibus, majoribus, ballinis, constabulariis ac aliis Osciariis, ministris si libus, Ityeis et subditis nostris quibuscunque infra libertates et extra, tam per terram, quam per mare constitutis, ad quos praesentes literae pervenerint, Salutem J Sciatis quod do gratia nostra speciali suscepimus in salvum et securum conductum noatrum, ac in protectionem, tuitionem et defensionem nostras speciales, Leonem Dominum de Roamital et Massina, et in Frimpeta, fratrem Reginas Bohemiae, et clientem familiarem imperatori, in regnum nostrum Anglius, ac alia dominia, jurisdictiones et territoria nostra quae-Di iii Cooste
63쪽
cunque, cum quadraginta per8onis equiatis vel non equiatis incomitiva sua, vel infra, et totidem equis, ac bonis, rebus, habilimentis guerrae, eι harne8iis suis quibuscunque conjunctim vel divisim, tam per terram quam Per mare et aquas dulces equestre vel pedestre, totiens quotien8 sibi placuerit, durante praesenti salvo conductu no8tro, veniendo ibidem, morando, pectendinando et conversando, et exinde ad qua8cunque partes exteras transeundo et redeundo liber et absque impedimento, impeditione, perturbatione, molestatione, areδω, Seu gravamine quocunque nostro aut sociariorum seu ministrorum quorumcunque. Et ideo nobis mandamus, quod ipsum Leonem in regnum, dominia, jurisdictiones et territoria praedicta cum per8onis, bonis, rebus, equis, habit mentis et harnegiis suis praedictis quibuscunque conjunctim vel divisim, tam per terram, quam per mare, et aquas dulces equestre vel pedestre, totiens quotiens sibi piscuerit, durante praesentigamo conductu nostro, veniendo, ibidem morando, perhendinando et conversando, et exinde ad qua8cunque Partes exteras transeundo, et ut praedictum est, redeundo manuteneatis, protegatis et defendatis: Non inferentes eis aut eorum alicui, seu quantum in vobis
est, ab aliis inferri permittentes injuriam, molestiam, damnum, violentiam, impedimentum aliquod, seu gravamen. Et si quid aut eorum alicui forisfactum sive injuriatum fuerit, id eis et eorum cuilibet sine dilatione debite corrigi et reformari faciatis. Proviso
semper, quod praedictus Leo ac secum comitantes, se bene et honeste erga nos et populum nostrum habeant et gerant, et quicquam quod in nostrum contemptum seu praejudicium, aut populi nostri praedicti damnum seu gravamen cedere valeat, non attentent, nec eorum aliquis attentet, Reu attentari faciat. Proviso etiam, quod si contingat praedictum Leonem, aut aliquem secum comitantium praesentem salvum conductum nostrum infringere, nolumugiamen alicui dictum galvum conductum nostrum minime infringenti
aliquod damnum vel praejudicium generari: sed illi vel illis sic infringenti vel infringentibu9. In cujus rei testimonium has literas nostras fleri fecimus patrates, per seoe menses proxime futuro3,
A me ipso apud Uesmonasterium XXVI. die Februarii. Anno Rumi no3tri quinto.
64쪽
44 Alterae Literae ejusdem Regies.
Eduardus Dei gratia Reae Angliae et Franciae, et Dominus Hiberniae, Universis et singulis Regibus, Principibus, tam Ecclesiasticis, quam Saecularibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Praesidentibus, Potestatibus, Gubernatoribus, Rectoribus, ac Custodibus provinciarum, patriarum, civitatum, villarum, OPPidorum, portuum, pontium, passagiorum, districtuum, jurisdictionum, et aliorum locorum, capitaneis, castellanis, caeterisque licialibus quibuscunque aut eorum loca tenentibus, amicis confoederatis et benevolis nostris, cujuscunquE Atatus, praeminentiae, gradus, conditionisve fuerint, ad quos praesentea literas pervs-nerint, Salutem in eo, qui est omnium salus pera. Nobiliumvirorum et praesertim principum quasi proprium judicamus laud bilia hominum proposita, et eos, qui illu8tria facinora quadam strenuitate animi ducti eraicere student, favoribu3 a Iezari atque
Cum itaque nobilis vir Leo de Rosmitat et de Pluina, mundi
varias regiones peragrars aveat, et sanctarum reliquiarum limina visitare , iterque suum agere habeat per districtus, dominia, terras, regna, et provincia8 quum plurium Regum, principum et magnarum: Nos igitur laudabile ejus propositum, morum elegantiam, ac virtutum cumulos, quae eum gratam nobis efflciunt, nostros ante oculos ponentes, amicos et benevolos nO3γοδ rogamus, subditis vero nostris strictissime damus in mandatis, quatenus amiciet benevoli ipsi nostra prece, et subditi Obedientiae Distine, praefatum Leonem, una cum familia, equis, rebus, et bonis suis universis, ubicunque locorum declinaverit, tam per terram, quam per aquam, singulariter recommendatum habentes, pio suscipiant alsectu, tractentque omni humanitate et favore, liber equa eum ire et redire, absque alicujus impositionis solutione permittant, salvO3 etiam conductua opportunos velint cum petierit, nostro intuitu, prout convenit, procurare, quae Omnia nostrae gingulari complacentiae adscribemus. Datum in Palatio nostro Damonasterii, vicesima dis mensis Martii, Regnorum nostrorum Anno quinto.
65쪽
Postquam Londino egressi essemus, Rex nobis adjunxit Nobilem quendam et clarum virum, qui nos usque ad mare deduceret, et navim nobis, qua in Britanniam transmitteremus,
Primam noctem transegimus in arce Vindi forensi, enivicus subjectus est, qui amne quodam irrigatur. In ea arce sunt sodales ordinis sancti Georgii. qui omnes ex elaris Baronum vel Comitum familiis Originem trahunt. Ab iis, postera die, invitatus est Dominus ad prandium. Ibi postea monstratum est nobis eor sancti Georgii, atque
aliae sacrae : reliquiae. Damarum maiorem numerum nigrarum, candidarum, variegatarum, aliusque coloris, nusquam vidi, quam in ea arce. Finito prandio, Dominoque valedicente, dicebant, nunquam se chariorem gratioremque hospitem habuisse, atque eum. et magnopere Dominum orabant, ut nomen proprium anno-landum curaret: se id velle in librum, ex quo mi Afiae canuntur, referre, ut talis praestantis viri perpetua memoria penesse permaneret. Atque insuper nos jam iter ingressos cursu sunt
in seculi, Domini nomen inquirentes. Londino Vindisoram viginti milliaritim iter est. Vindisora Redinum sedecim. Vicus est, in quo caenobium est amplum et elegans, cui praeSunt Sacerdotes Regulae Deiparae virginiS. In eo templo, labula arae praefixa, et imago Genitricis Dei
elegans admodum visitur, ita ut opiner, me neque conspexiSSe, nec unquam ei conserendam conspecturum esse, etiamsi ad extremos mundi terminos progrediar. Νihil enim ea sormosius et venustius
effingi potest. Redino Ando vertam viginti quatuor milliarium
In eo oppido statuam Beatae virginis ex Alabastro lapide excisam, similiter admodum elegantem, conspexi. Andoveria, quindecim milliarium itinere, Sarisburia distat. Urbs est arci subjecta. Arci jungitur vivarium, milliaris unius latitudine, et octo milliarium longitudine. In eo tanta ferarum copia est, ut sit incredibile. Νam damae aliquoties centenarium numerum exSuperante S, apparuerunt, cuniculi vero et lepores innumeri in conspectu erant. Perhibent si Rex aliqua die mandaverit, ad
viginti millia ferarum facile capi vel occidi posse. Quod haud
66쪽
me nullis uspiam in locis tantam ferarum vim visurum esse quam ibi. Vivaria habent frequentia, ubi serae ab omni nocumento tutae redduntur. Lupos etiam ea tellus non alit. Et si quis importatus suerit, extemplo expirat, quod multo usu et experientia manifestum est. In medio vivarii iam dicti arx aedificata est. Τempla autem et caenobia in nulla regione, ut ego quidem existimo, elegantiora
conspecturuS Sum, quam in Anglia. Omnia namque sunt desuper plumbo et si anno contecta, interius vero mirum in modum exornata. Ea regio est metallisera. Argentum enim, ae S. Stannum,
plumbum, incolae fodiunt, ideo terra est dilissima. Haud parva etiam pars opum incolis acredit ex gregibus ovium. qui maximi ubique pascuntur, omnesque serme coloris nivei, inter quos rari nigri conspiciuntur. Quorum lana non parvo aere ab Ileris mercatoribus permutatur, et in diversas regiones exportatur. Sarisburia est urbs aperta, sed ampla. Ibi offendimus alterum Dalrem Regis, Georgium nomine. In ea urbe Paen Obium est pulcherrimum et amplissimum, quod interioris exteriorisque structurae elegantiam considerando, nulli est secundum. Et turris est adjuncta, artificioSo opere exaedifieala. Imagines ficias nusquam elegantiores conspexi: quarum altera Matrem Dei, Christum insaniem ulnis tenentem, et tres Reges ei dona serentes: altera Angelum Sepulchrum aperientem, Christumque recusci latum a morte, vexillum manu tenentem, ita representant, ut haec non ficta, sed viva, et eo ram geri videantur. Illud etiam adjicere haud abs re suerit: sacrifici missam administrantes, nullis luminibus in altaribus utuntur, eo, quod ter a religione Christiana defecerint. Haec quoque in ea regione consuetudo Observatur: die Parasceve S, dieque praecedenti, Coenae Dominicae memoria insigni, omnes in templo coenant, et apud singulas aras specula constitula habent. Rex quoque die Coenae Dominicae id moris habet . ut tredecim pauperes vitet, et singulis ipse pedes abluat, et unicuique nummum, qui Νabel nDncupatur, VeStemque novam dari curet. Panis vel corpus dominicum eadem ibi magnitudine a sacerdotibus populo distribuitur, ut apud nos.
Plura de Anglis, quae scribam non habeo, praeter id, quod sint homines ut mihi videtur.) insidi et astuti, vitae hominum
peregrinorum exilium molientes, qui licet submisse genu inflectant, non tamen illis fidem habeas. .
67쪽
Sarisburiam venimus die Veneris, praecedenti Doministam
Palmarum. Die Palmarum Dominus cum omni comitatu a Duce ad prandium vocatus est, quod opipare, pro eorum consuetudine. instruolum fuerat. Inter alia fercula apposuerunt anales aves, quae in mari nascuntur, nulloque cibo, sed Solo aere vivunt.
Ultra Angliam ad occiduum latus jacet insula H Ibern ia, in qua est specus Sancti Patricii. Ea regio non magno maris Delo ab Anglia dirimitur. Mus incolae, qui ad anglica littora proxime vergunt, Anglia Regi sunt vectigales. Sed qui in ulterioribus insulae habitant, duorum fratrum Comitum imperio parent: quin imo insula tota. Verum vi adacti Angliae Regibus quoque tributa pendere coguntur. Sarisburia viginti quatuor milliarium itinere Polla distat: oppidum est, nullis maenibus cinctum. Tune rursus ad mare pervenimus, ibique octiduum ventos in Britanniam flantes operiri coaeli
Inde digressis altumque tenentibus, duo Galeones armali, qui Angliae Regis erant, occurrerunt, atque tormenta in nos explodere caeperunt, hostes enim nos esse arbitrabantur. Ibi ventum habuimus adversum, ut nobis in regionem. quae vocatur Gar in se, regredi necesse fuerit. Eo in loco ad duodecimam diem commorati SumuS. His peraclis, ventum secundum nacti, et in altum evecti, in Britanniam cursum tenuimus, ibique conspeximus littora Νor in andiae, quae regio Franciae confinis efii.
Contra ea littora ad nos iterum duo Galeones bellici, magno
clam Oro tormeniorumque explosione navim nostram ad orientes,
pervenerunt, Gallos nos esse rati. Ii Galeones Angliae Regis erant, qui ea maria contra Gallos luebantur. Dominus autem intelligens eos exilium nobis moliri, et submergere conari, navim ascendere Heroldum jussit, alque cum iis more Heroldorum colloqui. Τumis vociferans dicebat, ut nominis et professionis Christianae memores essent, neve nos iam crudeliter et immaniter perdilum irent. Virum enim illustrem et summo loco natum, qui varias regiones regumque aulas perlustraret, ea navi vehi, qui nunc a Rege Angliae digressus, in alias regiones discedat. Haec ubi sunt dicta, Distiir oste
68쪽
illi' numquid literas a Rege Angliae haberemus, percunctabantur. Cum nos habere responsum esset, rogabant ut sibi ostenderentur. Quod ut sacturum se Dominus annuit, praesecti eorum, posteaquam nautas nostros, tanquam pugna victos, vela detrahere jussissent, conscenso lembo, ad nostrum Galeonem adnavigarunL Ubi, literis Regis conspectis, omnes in genua procumbentes. eas deosculabantur. Νamque id moris habent, cum nomen regium audierint, vel literas ipsius viderint, ut eas ejusmodi honore pro Sequantur. Tum dicebant: perspicimus ex litteris Domini nostri . te virum esse inoblmia, summoque genere natum, quamobrem Si cupis, Compo Atellam usque te comitari volumus, proque eo praemium nullum
deposcimus. Quibus Dominus grati is actis, hac re tantopere non esse opus, dicebat. Sed cum aulas Regum Christianorum invisere in animo habeat, qua ad Regem Galliae ei Siciliae proficisci deberet, ab iis sciscitabatur. Τum ii, naulis nostris ad quae loca
cursum dirigere, Et quae sidera observare necesse esset, edoclis abi serunt. Cum illi discessissent a nobis, ea nocte ventus adversus
nos longe a recto cursu detulit, serme ad 200 milliaria, compulitque ad Insulam quandain nomine Garnis ain, quae tribus milliaribus in latitudinem, et totidem in longitudinem patet. Ad eam Insulam undecim dies commorali sumus, vento, qui nos in Britanniam ferret, destituti. In ea Insula, ad ignis materiam utuntur 'lignis laurinis et cupressinis, ea namque terra alia non
producit. Haec imperio Regis Angliae subjecta est, sed Regi Franciae quadraginta Coronatorum millia tributi nomine pendere cogitur. Si illud tribulum Regi Franciae non exsolveretur, jamdudum
ab eo eversa esset. Νam non procul a Xormandia, provincia populosa, dissila PSi. Post undecim dies ventum commodum adepti, mare conscendimus, in Britaniam Gallicam cursu directo. Altera nocte nobis pelagus sulcantibus, procella ingens coorta esl, qui ventus Omnibus magno timori esse consuevit. Verum non diu durat: nam si diuturnus esset, ingentem mortalium numerum pessumdaret. Νullus enim eo periculosior est. Qui tam insperatus nobis supervenit, ut eum nostri nautae nihil praesenserint. Ibi non procul abfuit, quin submersi suissemus Omnes, nsmque navis salo per ea soramina, qua in navim ingressum est, jam implebatur. Vela etenim ob ingentem ventorum vim detrahi non poterant. Quibus cum maxima Di iii Cooste
69쪽
dissicultate et labore demissis, demum navis recta, uti debuerat, stare caepit. Νam impetu venti victa, in lalus usque ad undas inclinata suerat. Ex his tempestalibus et perieulis cum emersissemus,emnes in genua procumbentes, Deo gratias egimus, quod nos ex tanto discrimine liberatos, incolumes conservasset. Inde demum Britanniam tenuimus, urbique S am malo applieuimus. Ea urbs est Episcopi cujusdam subiecta ditioni, unam lanium- modo portam habens, et duas turres. Superiorem lamen dominum Ducem Britanniae agnoscit. Si quis mari Britanniam pelit, ejus urbis portui applicare cogitur, tum propter ejus commoditatem, tum quod alii ejus littoris portus sint praeclusi, ne ea vectigalia et portoria, quae ibi immensa exiguntur, alio avertantur. Urbs adeo mari propinqua est, ut cum veniis mare intumescit, undique per urbis plateas aquae salsae diffundantur. Ea non est magna amplitudine, sed operibus munitissima. Aluntur in ea urbe canes, qui noctu loco excubitorum per urbem discurrunt. Ii vinculis liberi lacli, neminem per urbem obambulare patiuntur, eum siquidem statim discerperent. Huic urbi templum Deiparae virginis, in excelso monte exstructum imminet, quod decedentibus tempore reciprocationis post meridiem undis, Sicco pede adiri potest. Sed vespere vicissim aquis accedentibus, mons magna ex parte aquis tectus vix conspicitur. Sammato Τ et in lacum septem abest milliaribus: castellum est apertum. Τelinia eo Renes sex milliaribus distant. Ea urbs est amplissima, Britanniaeque caput. Inde Bainum sex milliaria :pagus est. Hinc Νoga iu m itidem sex milliaria, et hic pagus est.
Νogato Ι hir x i um tribus, hine Ν anne tum quatuor milliaribus
distat. Haec urb satis est ampla, arcemque impositam habet, quae ducis Britanniae sedes est. Circa eam urbem prata amoena,
hortique elegantissimi juxta Ligeri in fluvium visuntur. Ligeris fluvius ponte lapideo valde longo jungitur, ut longior hucusque
a nobis conspectus non sit. Is inde defluens, duobus milliaribus infra urbem in mare sese exonerat. Lampetra pisce maxime libundat, ut earum copiam majorem nullo uspiam in Ioco simul viderim, quadringentas enim una vice extrahi animadverti. Caeterum Britannia montibus impedita est, agros lamen habet sertiles, frivasque bonas, quae raras alias arbores, quam quercus
70쪽
serunt. Agricola quivis agrum suum sepe lapidea cinctum habet, ideo non postulat necessitas, ut pecori Suo in pascuis versanti ipsi adsint, et id custodiant. Nullum siquidem damnum ab eo vicinis inferri potest. Lupi in ea regione pauci conspiciuntur, et si qui capti fuerint, juxta viam tanquam lares suspenduntur, pelle tamen manente integra. Eorum si quis in conspectum sese dederet, ab uno pago ad alterum pellitur: eo sit, ut iam rari inveniantur. Nusquam gentium, ex eo die, quo e patria digre Ssi sumus, nariorem piscinarum numerum mihi videre contigit, quam in Britannia. Dux
Britanniae piscinam possidet, quae per duo milliaria in longitudinem
extenditur. Eam intra sex annos semel, emissis aquis, siccare Solet.
Ex illius piscatione vigioli aureorum millia, vel amplior aliquando Summa provenit. Ad Nantes pons est in dimidii milliaris longitudinem sese extendens, tam late videlicet numinis aquis se di landentibus. Ibi commorali sumus duodecim dies.
Literae Francisci Britonum Ducies.
Franciscus Dei gratia Britonum Dum, noniisfortis, Richemonis, Stamparum et Virtutum comes, Uninersis et singulis Dominis Regibus, noluntarium debiti honoris obsequium, Bucibus, Marchionibus, Comitibus, et aliis Principibus charitatis fructus assequi galutares, Baronibus vero Militibus, Seutiferis, Conestabulariis, Mareschallis, Admiraldis, Capitaneis, Senescallis, Baillinis, Praepositis, pontium, districtuum, et locorum custodibus, justiciariis, caeterisque benepotis nostris ubilibet constitutis, quibus nostras praesentes ostensae fuerint literae, Sasutem et virtutum praemia mereri sempiternas ouia Generosus et Magnisi a Dominus Leo de Roamital miles do reyno Bohemiae, Dominus de Blama et de
Frympeta, peragratis regnorum, dominiorum, proPinciarum, patriarum, principatuum et terrarum locis quamplurimis, animum δuum in actibus virtuosis, gratia experientiae, et ut eae moribua diver-δorum mynorum et provinciarum, quarum quilibet suo gensu abundat, meliorem sortiatur animam, majoremque, creatoris 3ui Cognita pote8tate, nec non diversitate et magnitudine creaturarum, haberct valeat notitiam: Qui tandem nobis eae patria nostra visitatis, Diuiti co by Cooste