장음표시 사용
51쪽
nos studium optimi principis,&tam inauditam multis ia saeculis augendi senatus rationem debita laude fraudemus , est quod uicissim gratulemur, agani'; immortali Deo immortales gratias, quod in tanta rerum perturbatione, tantisq; periculis signum aliquod spei & salutis extulerit, nihil enim iam non optimum , atq; omnibus numeris ab lutissimum de eo Pont. polliceri nobis possunius ac debemus, qui suam omnem curam &cogitationem ad leuandam tot miseriis Christianam Remp. contuleret, quod si laetandum mihi est publicis commodis,cur non& ornamentis amicorum meorum uehementer gaudeam quo quidem in albo te uel praecipuo loco statuo , qui
cum mihi iampridem suntina intercessit familiaritas , uariis in locis atq; temporibus confirmata &aucta praesertim , dum apud Caesarem tu Romani Pontificis,ego Senatus Veneti legatum ageremus, quo sane tempore memini summam internos uoluntatum ac studiorum fuisse coniunctionem, quam spero pro nostra constantia nos in postera non modo diligentimine seruaturos,uerum etiam mirifice aucturos fas est enim,ut quos, idem ordo coniungit,idem quoq; in Rep. sensus, eadem animorum conspiratio coniungat,puto te memoria tenere perictilosissimam illam tempestatem,qua in legatione illa nostra iactati fuimus, tum una in Britanniam traiiceremus,quo tempore ab immortali Deo uotis omnibus expetivimus, ut fi cui sorte usui futuri eramus Reip. saluos nos esse iuberet, sim minus perire nos fineret.Ecce salui facti sumus.Nunc alia in naui,tempestas altera subeunda nobis est, priore illa quidem periculosioria qua certe, liberari non possumus absq; illius ope, qui imperat uentis & mari, hunc orare imprimis debemus, ut mentes nostras dirigat ad ea gerenda, quae nobis &Christianis populis salutaria sint, qua in re,te mihi praecipuum monitorem adiutoremq; constitui,tua enim in rebus magnis gerendis e- xercitatio,ac beneuolentia in me tua , mihi omnia summa de te offitia;pollicentur,quae ut de me ipso uicissim tibi pollicear cumulatissimeq; , quantum in me suerit, assequaris, ad me potissimum pertinere intelligo.Vale. Venetiis quinto M. ause
52쪽
Vatsisti nuper ex me, cur sic, quod quum tempus finitum sit,ut sacre testantur litere, intelligere aegre possimus tempus coepisse,aut esse desinere, nam semper initio temporis prius quoddam tempus, di fine temporis posterius quod da tepus nobis se se osteri, huic ego dubitationi sierespodendu censeo, imaginatione nos fallere,quemadmodum etiam fallebat Philosophos Platone & Aristotele antiquiores qui intelligere non poterant spacium ad locum pertinens finitum esse,aut quantitatem corpoream finitaminam semper ultimo eius fini alia quaedam exterior quantitas,qua prior illa finitur,sese offerebat . Quod si expuleris ab animo quod affert imaginatio,& rem sicuti est, intellectu perspexeris facile utrunque intelliges,etenim quantitas haec corporea finita constare certe non posset,nisi ab alia quadam quantitate infinita contineretur, sed quantitas haec posterior non est quantitas corporum , sed incorporea quantitas,uis scilicet, & persectio me
tium incorporearum ac demum primi principii, quam imaginatio nostra eiungit esse sui & cognati generis corpoream &diuiduam . Eodem in errore impliciti crant antiquiores philosophi , ut ex Aristotele in libro de motu animalium colligi
potest, nam quum omne quod mouetur, quopiam quiescente indigeat,quo nitatur, ac uiderent coelum ex se moueri, quaesiere quidnam esset quiescens illud ,quo coelum ipsum niteretur .
Nonnulli eorum posuere Athlantem quendam quod in poetarum est fabulis ) coelum humeris fulcientem, alii uero Axem mundi credidere,id esse quiescens quo coelum nitatur,Verum ut in eo libello tradit Aristoteles coelum ex se motum principio immobili nititur,non eo quidem modo quo terra inamobilis et Ged quemadmodum uox inuisibilis dicitur, quoniam no eius generis ac naturae est, ut uideri queat,sic primum principium,quo coelum nititur immobile est, quia abstra ruina est a corpor neq; eius generis ut moueri queat,asi imaginatio, ut impersecta quaedam & fallax animae uis confestim menti osse rat immobile quoddam sui generis Athlantem scilicet leu axem.Non dissimili ratione corporum quantitas finita est,mul
53쪽
iisq; rationibus ab Aristotele corporum infinitudo sublata est,
continetur tamen ab alia quantitate non corporei generisseu naturae sed incorporeae perfectionis & uirtutis,quam imaginatio corpoream e iungit, hancq; secuti philosophi Aristotele antiquiores decepti sunt. Idem de tempore dicendum est. Tempus utiq; finitum est, ut sacrae literae testantur, ac fortasse ratione comprobari posset, Non tamen finitum hoc tempus consi ret, duci ne posset, nisi infinita quada duratione niteretur, quae tempus non est, neq; temporis natura continetur, sed superior quaedam mensura est,ac alterius,cuiusdam generis, a qua natura haec temporis est deducta . sicuti ab Archetypo imago ducitur. Haec uero superior mensura aeternitas est,sive aruum, quod infinitum est, nec fluit ut tempus, sed stabile permanens, uniuersum tempus,etiam si infinitum esset,complectitur. Non e go imaginationi demus manus,ut existimemus ante hoc tempus finitum,tempus aliud huiusce gera cris ' naturae praecessisse aut post hoc tempus,aliud tempus huius naturae subsequuturu. Sed mente concipiamus superiorem hanc durationem infinititam,non fluentem,sed stabilem,quae aeternitas appellantur uniuersum tempus complectens,ac in immensum sese praeter temporis terminos pandens. Haec habui mi Niger quae ad dubitationem tuam tollendam pertinere arbitratus sum. G, si haec minus tibi satisfacere uidebuntur,facito me certiorem,rescribam enim sortasse copiosus S planius , nec me ullius unquam Iamboris pigebit, modo ad ueritatem proxime accedere ualeamus. Vale.
Hier.Niger Iacobo Sadoleto Episc.Carpentoracten. S. t
On dubito quin ex amicorum literis, famaq: ipsa longe
ac late peruagata cognoris memorabile illud ac uere Romanum Pauli Pontificis Max.factum in augendo noua quadam & inusitata ratione Senatu. Quae profecto res quantum momenti allatura sit ad salutem dignitatemq; reip. restituendam nemo te acutius uidet: quem saepenumero audiui commemorantem nihil esse tam opportunum seditionibus,quibus pe ne landitus concidimus, quam Perditissimo cuiq; malis arti
54쪽
bus locuna in Senatu honestissimum patere. Addebas etiam te demirari eorum consilia,qui noua quotidie decreta pro resormandis hominum moribus proponebant, quum hanc Rei p.
partem praecipuam maximeq; corruptam negligerent, imitantes malos medicos,qui neglecta cura interiorum membrorum a quibus sens& origo uitae ducitur, in extrema corporum superficie curanda laborant. Quis enim non uideat Antistitum ordinem praecordia esse religionis nost λ quibus perpurgatis ac pristinae saluti redditis,extremae Christiani corporis partes
nullo negotio conualescent. Id ego arbitror Paulum Pont. Max. multo antea meditatum praesentaneum hoc remedium, tieluti sacram Anchoram ad plurbatissima, haec tempora reseruasse .
Quibus ille sublata halla omnium rerum tam sacrarum si prophanarum,quae iam diu media i urbe steterat,viris grauissiunis,& doctissimis no modo id no ambientibus sed ne cogitanti b.
quidem auxit Senatum,tanta cum admiratione omnium gentium uel in sensissimarum latino nomini, 'ut aetas nostra rerum
admirandarum feracissima,nihil hoc praeclarius admirabiliusue tulisse uideatur.Nam ut proxime animaduersum suerit balanum hominem ignotum plane &nil tale cogitantem ex ultima hispania ad Pontificatum Max. euocatum fuisse, fuit prose.cto ea res & noua,quam seda&inexpectata, nam &amissa Rhodo oscitantibus iis,qui rerum potiebantur , Christiana Resp. grauissimum accepit uulnus,& ea tum facies urbis uisa est , in qua ne uestigium quidem ullum imperii ac libertatis apparebat. Quod autem Paulus Pont. Max. Tales nunc uiros unius comendatione uirtutis sibi probatos delegeritiquos ornaret, &eorum plerosq; nil tale cogitantes ac in remotissimas agentes locis ad altissimum honoris gradum evexerit, fuit nimirum animi magna concipientis indicium , summiq; amoris in Rep. testimonium nulla obliuione delendum . Quare non dubium mihi est te pro tua pietate,atq; in eos, qui tam egregiae orna ti sunt,beneuolentia,tam selici successu rei aehementersere gauisurum.Teq; imprimis Gaspari Contareno ex animo gratulaturum,qui etsi tibi usu & consuetudine fortasse est incognitus tamen uirtutum suarum splendore,non modo tibi notissimus esse debet,uerum etiam charissimus. Possum & ego illud
55쪽
assirmare,quoa ex huius uiri frequenti sermone sicile perspexῖ paucissimos esse homines,quos hic plus amet plurisve aestimet, quam te ipsum,quam equidem inter uos beneuolentiam, sic amabo semper & colam,ut nullum ossitii genus,quod ad augendam eam pertineat,sim praetermissurus. Ego enim etsi tuo imprimis hortatu atq; exemplo,relicta urbeRoina in patriam me receperam, honesto in otio tandem quieturus, tamen commotus huius praestantissimi uiri uirtutibus , non potui non huic omnem meam operam,studium atq; industriam polliceri,atq; impendere.Modo is ego sim,qui rectissima ipsius studia, atque consilia ulla ex parte iuuare possim. Atq; illud uelim tibi sit exploratissimum,me nullius alterius dignitate,opibus, liber litate,ab eo uitae instituto,quod te auctore sequutus sueram , ibduci potuisse, praesertim quum ob recentem memoriam Ronanae uastitatis , cui malo meo fato interfueram , ipsam quoque urbis mentionem perhorrescerem. Sed ea est Contarent humanitas , sapientia , is amor erga me,ut non ab otio ad negotium, sed contra ab negotio.ad summum otium idq; honestissimum trasisse uidear. Quod ad Gregorianum negotiuattinet, de quo mihi pauloante scripsisti, curassem mandatum tuum celerius,nisi ab suissem hinc eo tempore quo Rainerius familiaris tuus ad nos uenit cum tuis literis , quae mihi Bononiae redditae fuerunt,unde reuertens ac Ferraria iter faciens coueni Gregorium podagra laborantem, quid illi agendum sciret explicaui,ut scilicet mutato nomine pecunia sibi a Paulo nepote tuo donata uti posset . Distulit ille diutius ad me Sy grapham mittere, ualetudine ut reoo impeditus , quam tandem nunc misit, itaq; rem conficiam tam tua quam illius caetia libentissime uirtutem enim hominis adamavi semper , dcca est sertuna,quae uel in hoste esset miserabilis. Vale. Hier.Niger Alexandro Falconio. S. D.
OVod iamdiu nihil ad te literarum dederim , nil aliud
in causa fuit quam quod nulla mihi sese obtulerit scribendi materia , nam quemadmodum non scribere , quum necessitas postulat, hominis est ignaui ac negligentis,
56쪽
Ita scribere quum non oportet hominis est abutentIs otio,&pa. rum sapientis. Caue autem existimes me uel immemorem tui, uel superbum Letiim esse, nihil enim a me magis alienum, qua semel susceptam amicitiam deserere,neq; tu is es, quem conte nere quispiam iure possit.Respondissem uero celerius tuis literis quibus me ad scribendum prouocas,nisi in re Iacobi Moreti nostri ualde occupatus fuissem , qui nuper ab uniuerso Cymnasio miro fauore auctus est sacerdotiolo,multis competitoribus praeteritis. Quamobrem est quod huic homini tui amatissimo familiari meo gratuleris , non tam ob rem ipsam,quae modica est, quam ob gratiam,qua pollere apud probos & egregios uiros uisus sit it, quod autem ad nostram pertinet necessitudinem,ea profecto tam altis est innixa radicibus,ut nulla ui, nullo tetirporis,loci ue interuallo conuelli ,labefactari ue possit. Atq; id ego te latere minime puto, sed facile intelligo quaerimoniam istam tuam non reuocandae in dubium , sed conii mandae atq; augendae necessitudinis nostrae causa , abs te fuisse propositam. Vale.
Hier. Niger Ia. Sadoleto Episcopo Carpentoracten Noli existimes mihi parum gratum fuisse beneficiu m tuu quod tandiu siluerim, fuit enim eiu simodi , ut si magna
mea in te merita extarent,abunde mihi satis faetiam putarem. tium uero nihil in necessitudinem nostram intulerim praeter studium&beneuolentiam facile intelligo parem me offitiis tuis animum afferre non posse,ad nitar tamen ea conseruando, eisq; bene utendo,efficere ne te umquam tuorum in me meritorum poeniteat. Quod si qua uis,aut casus, aliquis benefici ut huiusmodi interuertet,inemoriam tamen illius non patiar interire. Nolo tibi in agendis gratiis pluribus obstrepere, noui aenim quam haec non libenter legas. Mandatum tuum de prae .ceptore, curabo quod potero, diligenter Laetarum qi & Lan pridium appellabo huiuscae curae,cogitationisq; participo,quis enim tuo isti honestissimo studio non libenter adsit, quum uideat nullum te locum praetermittere istius populi fidei tuae crediti iuuandi Atq; ornandi, sed doctorum quos requiris malo e
57쪽
hic est penuria, quam sortasse opinaris, duo enim sunt hic hoaminum genera in studiis optimarum literarum uersantium,alterum eorum qui eiusmodi literas profitentur, idoneiq; sunt aldocendum, inq; existimationem doctrinae diuturnis,laboribus consequuti,eum iam obtinent locum,ut non nisi magnis propositis praemiis alio proficisci uelint,alterum genus est eorum , qui ut ab iis doctoribus erudiantur in hasce oras uenerunt, horum autem pleriq; non dum ita processerunt in literis,ut ad instituendos alios satis apti esse uideatur,quod si qui horum iam ad frugem aliquam peruenerunt, qui sane paucissimi sunt, ii relinquere Italiam resormidant,dabamus tamen operam,ut uirum inueniamus,qui istius iuuentutis commodis tuaeq; in ista paternae charitati, aliqua ex parte possit satistacere , atq; imprimis probatos homines mores deligemus,quem admodum tu sapienter admones, non solum tuis ad me literis, uerum&aureo illo tuo de liberis recte instituendis libello , quo nihil unquam lege suauius & dulcius , quanquam praeceptorem , quem eo in dialogo formas non audeo tibi polliceri, nec inueniri posse iacile existimo, praeter unum ipsum Operis auctorem, si praeceptoris partes suscipere ac se itinere uellet. Si quid in ea re efficere potero,certiorem te quam primum faciam . Vale
Patauit idibus septemb. Hier. Niger Philippo Venerio Sebastiani F.S.D. SAnὸ moleste tuli te eo potissimum tempore , quo ab urbe
aberam, seu stra me domi quaesiuisse, carui enim ea uoluptate, quam nulli tui cognitio,&mutuus inter nos sermo attulis. set sed hanc iacturam, quam secisse me sentio, facile iam sarcire possumus primo congressu, itaq; nullam ego moram interponendam censui,quin statim te de meo reditu certiorem facere, idq; per Epistolam,ut tu quoq; hinc scribendi argumentum &materiam sumere possis. Non enim te latet,quantum in omni repraesertim in scribendo ualeat exercitati Neq; ab re summi oratorem stillum esse optimum dicendi artificem sunt opihati. Quare si rectum iter ad uirtutem& gloriam insistere ui si heres fieri cupis paternae eloquentiae,opus est scribendore dia
58쪽
do assiduae te exerceas, atq; imprimis cum probis&doctis uiris
libenter uerseris,cum iis rationem studiorum tuorum & lucubrationes tuas communices, errata si in quae sorsan scribendo . dicendoue incideris,corrigi ab iis non modo aequo animo pariare, sed etiam gaudeas. Neq; haec a me eo scribuntur, quod aut te naturam indocilem, aut me idoneum ad haec praestanda existimem. Satis enim te paratum atq; incitatum noui ad uirtutem capescendam,cum tua ipsius uoluntate,tum patris quotidiano prope hortatu & monitis, qui quanquam princeps est eloquentiae N in foro ac iudiciis regnet tamen superari abs te. sibi honestum & gloriosum esse duceret. Neq; ego quicquam de me ipso polliceri audeo praeter egregiam meam erga te uoluntatem quae prosecto eiusmodi est, ut de ea dubitare nunquam possis. Multis enim de causis parenti tuo uiro Clarissimo multa debeo, quas in praesentia commemorare, non est mei propositi, neq; instituti. Te uero tua etiam causa semper diligam, praesertim, si quod spero aemulum te paternae laudis atq;
Ηier. Niger Ioannibaptistae Egnatio.S. Vum exploratum mihi esset,quatum in huiusmodi praestandis offitiis diligens,accuratusq; sis,non dubitaui Iacobum Morellum Patauinum familiarem meum tibi commendare.Is quum ab impuro homine litigatore omnium improbissimo in sacerdotio quopiam vexaretur,ut litium moalestias declinaret,causam omnem ad arbitri u Cosmi labe ex composito reiecit,facta ei potestate ex aequo& bon o controuersam dirimendi. Quanquam autem perspecta mihi est iampridem fabae probitas, iuris peritia & prudentia , tamen si istius
animus quem a Iacobi rationibus alienum esse non puto, tua ipsius opera auctoritateq; confirmaretur,facilius rem ex senteutia confici poste existimaui itaq; hominem uetere familiaritate mihi coniunctum, ac domi meae pene natum, tibi ita coma mendo , ut maiore studio quenqua commendare non pos.sem. Nam si Iacobus alterum a possessione deiicere conaretur.
in eo quidem commendando essena parcior , sed quum is in
59쪽
possessione retinenda, optimo iure, maximis laboribus &impensis acquisita laboret, uidetur persecto dignus, cui boni omnes opem,atq; auxilium serant noui utriusq; ingenium,mores dissimillimos,uelim hoc mihi credas ut testi, illudq; tibi a gumento sit maximo , Casparem Contarenus summi ordinis antistitem, quem nosti fuissem hominem lentissimum, non potuisse diu istius improbitatem damnare, arrogatiamq; per serre demum coactumq; suisse quod nullum umquam fecit alteri insolentissimum hominem ex suo ipsius contubernio expellere scis Tullianam illam imprecationem Dalmatiae Dii malefaciant,sing. n. habiti sunt, sed nostra aetate plerim eorum in seruitutem redacti uirtutem & scientiam rei bellicae, amiserunt,pertinaciam perfidiamq; retinuerui.Tu uero uale, tibi mpersuade me tuae in hac re diligentiae. , amorisq; in me tui perenncm memoriam diligentissime conseruaturum.. Hier.Niger, Marcello Cervino Cardinati Sanctae
SCripsit ad me nuper Mitropolites Corcyreus multa sese
de mea uoluntate studioq; in Rem p. tecum fuisse collocutum , ut fi quando mea opera atq; industria non inutilis Rcip. fore uideretur, intelligeres nullo me loco delaturum . Ex quo quidem sermone inter uos habito adscribit non dubia sese tui erga me amoris indicia perspexisse,quod sane multo mihi fuit gratius, atq; iucundius , si res ipsa,de qua sermo est habitus. Etenim a uiro sunt ma dignitate, summaq; uirtute praedito haberi me eiusmodi,qui praestare quicquam possim , quod expediat Rei p. valde mihi honestum & gloriosum censeo. Itaque nullam ego moram interponendam putaui quin confestim inamortaleis tibi agerem gratias,afferremq; breuem rerum mearum explicationem,ut tibi omnis uitae meae ratio, atq; institutio foret exploratior . Agitur annus iam trigesimus , ex quo primum ex his Academiae umbraculis in campum istum &puluerem prodit,quo in spacio atq; curriculo quae Dei opti marahenignitas fuit ita sum uersatus, ut mea industria nemini ui
quam ingrata,mulus cum fuerit salutaris, mihi uero plus l
60쪽
horIs attuleri quam commodi & ornamenti. Quod ego non casui aut sortunae absint enim ab ore Christiani hominis, haec uerba sed diuinae adscripserim uoluntati. Quo factum est,ut
aequissimo animo sit sceperim,quamcunq; mihi conditionem uita rerum ipse moderator & arbiter praescripsisset. Neque lain ad eos,qui me honore & opibus antecellerent,oculos animuq; conuerterim,quam ad eos qui deteriore conditione essent , atque ego sim. Interdum etiam calamitatem eorum , qui ex priratio reru fastigio in maximas corruissent miserias,contem platus,perbeatum me existimauerim, φ in eo essem loco atq; ordine,in quo mihi rerum uicissitudo ac perturbatio magnopere sormidanda non esset. Quamobrem Gaspare Contareno Cardinale summo uiro uita iuncto,cuitas in omni rerum publicarum administratione adiutor & minister sui , in meum me nidulum recepi,non illum quidem itacensem saxis affixum asperis,uerum in ora Italiae positum amoenis stina & pacatissuma,in qua ita perstuor honesto otio,ut si qua uis, & necessitas, hinc me exturbet,aut utilitas Reip. suadeat alio commigrare , parariis sim quod mihi reliquum uitae est, in perpetuis laborib. libenter consumere,totumq; me illius permittere uoluntati, a
quo & nostra ipsa uoluntas habet,quod uelit, & intelligedi visu, intelligat. Habes iam & ante actae uitae meae N propositae rationem paucis explicatam,tuum est statuere de me id quod e Rep. fore censeas,& quod fecisti semper amicorum memoriam,qua nihil est in omni uita charius & sualitus, diligentista
Hier. Niger Andreae Cornelio Card. S. SEra gratulatio non minus grata tibi esse debet quam in
tura seges esse soleat,praesertim quum ob ueterem, quae t ter nos est necessitudinem,meamq; in te obseruantiam singi larem satis exploratum habeas me honore isto,quo nuper a ctus es,megnopere fuisse latatum . Deum quaeso immortalem nobis istud set tunet gaudiuiri;cuius quidem uoti compotes rimus,si pro tua prudentia existimaueris . Ornamenta ista nihil aliud este quam spacium & curriculum exercendae uirtutiS,