장음표시 사용
51쪽
concordant verba Prophetarum , sicut scriptum est . Post haec revertar , et reaedificabo tabernaculum David , quod decidit rei diruta ejus reaedificabo , et erigam illud, ut requirant cete ri hominum Dominum , et omnes gentes , super quas in UOc tum est nomen meum , dicit Dominus faciens haec . Notum a seculo est Domino opus suum. Istud oraculum prostat Cap. IX. ers. II.; Prophet. Amos, quod clarissime explicat S. Apostolus de Gentium conversione facta aevo Apostolorum. Et tamen novelli Scriptores nostri inter alia , quae con gerunt, Sacrorum Vatum oracula; nec istud silentio praeterire voluerunt , quo fortius suas imaginationes corro
borarent. In idem absurdum incidunt, dum illud Zach riae Prophetae XIII. vers. Io. aspicient ad me , quem confix runt, quod a S. Ioanne Evang. Cap. XIX. vers. 37. imple tum jam dicitur; in extrema illa tempora conserunt. Sed
quid plura si etiam Oraculum ejus d. Proph. Cap. IX. Vers. 9. : Exulta satis fila Sion , jubila flia Ierusalem : ecce
Rex tuus veniet tibi justus et Salvator: ipse pauper , et ascendens super asinam , et super pullum filium asinae : quod manifestissime impletum esse in Christo Domino Ierosolimam adventante , etiam S. Matth. Cap. XVI. vers. testatur ; iidem ad futura illa tempora transferunt , e suo loco per vim dimovent Hi sunt Canones , quos illi statuunt, et quidem praeter mentem Prophetarum . Loco harum regularum sequentes nos illis propone
mus. I. Ne dicta Prophetarum , quae ab Apostolis in novo Testamento jam impleta fuisse dicuntur . ea ad futura tempora detorqueant. II. Ut ex vaticiniis a Scriptoriabus novi Testamenti explicatis, normam sumant ad sensum aliorum similium deprehendendum . III. Ne dedi
52쪽
gnentur spiritualem Israelem , nimirum Ecclesiam Christi ex universis gentibus conflatam, in Prophetis agnoscere. Sic enim et Patribus, et Scripturae . et Apostolis ipsis consormes erunt. IV. Ne velint ex obscuris et ambiguis aliquid , praesertim futurum . affirmare ; et quod pejus est, perspicua et Certa , per obscura et ambigua labefactare . Si has Regulas tenuerint, desinent tandem , ut confidimus, de contingentibus futuris, ne quid gravius dicam , hariolari.
53쪽
APPROBATIONES.Ita Ibrum , qui inscribitur: Theologicae Theses de Messiae
Regno mandante Rino P. Fr. Thoma Maria Mamachio Magistro S. P. A. diligenter legi , visusque est mihi tum quoad Fidei Catholicae dogmata , tum quoad Christi,norum morum regulas , omni mendo prorsus immunis . Dotes Vero, Characteresque sempiterni illius Messiae R gni , isque erat doctissimi Authoris scopus , adeo diluci. de , polite, nervoseque ob oculos ponit , ut nihil supra desiderari posse videatur. Quamobrem dignissimum eum censeo qui ad Religionis bonum in publicam emittatur lucem . Dabam in aedibus S. Callisti die XXX. Martii anno MDCCLXXXIV. P. A. Galletti Episcopus CFrenensis. R mi Patris Fr. Thomae M. Mamachii Sacri Palatii
Apostolici Magistri jussis obtemperaturus attente perlegi Theologicam elucubrationem, cui titulus: de Messiae Regno ; in qua plane nihil censura notandum inveni, immo vero omnia catholice, ornate , sapienterque conscripta sum admiratus ; ideoque hanc ipsam typis publicis dignam censeo . Datum ex Collegio Germanico prid.
Maioris Praesid. Abbreviator, Sacr. Indicis Cong. Consuli. Apostol. Poenitent. Decretorum Doctor, et Colleg. Gemmanici Pro in Praeses .