Theologicae theses de Messiae regno sub augustissimis auspiciis ss.d.n. Pii Sexti pont. opt. max. r.p.d. Laurentio Prospero Bottinio ... annuente a Felice L. B. A Kerssenbrock ...

발행: 1784년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Ia anima hominis essentiam collocemus sed requiritur, etsi ut minus principale , ut necessarium tamen , et ad ejus essentiam pertinens, corpus: ita quamvis interior

illa colligatio primas teneat , haec autem postremas ἰnon ideo sequitur hanc ad essentiam et constitutionem Ecclesiae Christi non pertinere . Cujus rei tam multa , tam clara Sacrae Scripturae testimonia Occurunt, ut ni hil supra . Modo enim emitas supra montem &c. modo lucernar super candelabrum posita modo aliis ejusdem generis nominibus appellatur.

. X eo quod exterior Ecclesiae iacies conspicua sit, et in sensus corporis cadat , statim consequitur , eam non solum justos , aut praedestinatos , sed etiam probos una improbosque complecti . Qui enim aspectabilis esse posset, solis justis praedestinatisve suo . Sinu comprehensis , si cum interior animi habitudo , tum ve- To aeterna sors, hominibus sit prorsus impervia , Deo soli pateat Z Alioquin oporteret jugiter homines animi Pendere, ac veluti navem mediis in fluctibus haerere in Certos . ubinam tutam stationem habere deceat; quod longissime a sapientia et bonitate optimi ejus conditoria abhorret . Quid quod ea absurda consequerentur omnia , quae paulo antea indicavimus Non enim caetus hominum esset , qui per sensibilia ad invisibilia manu ducuntur: non posset socius socium, cui copularetur, et quicum conversaretur, agnoscere . Quippe latet homi

nes s

22쪽

γnes , quid in alterius animo geratur , quae sit serma et habitus mentis . Certe Christus Dominus non invisibilem Ecclesiam intellexit , cum Apostolis edixit : Si Ecclesiam

non audierit , sit tibi tamquam Ethnicus et Publicanus. Nec sane si a probitate interna penderet Ecclesiae constitutio , possent fideles veros suos Praesides et Pastores agnoscere . Hinc volens Deus tam noxiam persuasionem a fidelium mentibus longe abesse , se quentissime sub his imaginibus rem declaravit , quae honos et malos una in sua Ecclesia comprehensos . POMsent luculenter significare. Nunc enim ipsam sagenae in mare missae , Omnique genere piscium repletae comparat: nunc agro , Cui insunt zizania in medio tritici ; nunc magnae domui, in qua boni , et mali servi , vasa in honorem , et contumeliam, reperiuntur : item Areae , in qua frumentum paleae immixtum ; et sexcenta ejusdem generis. Quocirca ApostoIus ad Ecclesiam Corinthiorum scribens, quam multis ex capitibus laudarat , notat ac reprehendit , non modo contentiosos et carnales Fideles, sed etiam gravioribus criminibus oneratos. Quae omnia loca Sanctus Augustinus, occasione Donatistarum pervicaciae adeo ubertim et luculenter explanavit, ut Omnia exha

sta esse , et nihil addi posse . videatur .

I AM vero aspeetabilem Christi societatem , honos m2

losque homines complectentem, nunquam esse des

Cruram , Sive quo ad externam Regiminis sormam , sive quo

23쪽

quo ad fidei veritatem ; id est Messiae Regnum sempiternum fore , disertis sacrarum literarum oraculis proditur: Regnum, inquit Daniel cap. a. , quod in aeternum

non dissipabitur, et alteri populo non tradetur . . . . et ipsum stabit in aeternum . Et rursus cap. 7. Potestas ejus , potestas aeterna , quae non auferetur, et Regnum ejus, quod non corrumpetur; et ne cetera , quae Sunt innumera , persequar :

Regnabit, praenunciat Angelus Gabriel, Lucae I., in domo Iacob in aeternum, et Regni ejus non erit finis. Quia ergo Regnum Christi duo illa , exteriorem . sc., et interiorem sormam necessario , Velut animam corpusque complectitur; ait rutrum inficiari, est praefracte Dei verbo contraire: quod faciunt hodierni Protestantes . Quippe cum argumentis Catholicorum victi, repente ecclesias duas, tanquam emachi na deum, in scenam induxissent, interiorem nempe et e

teriorem ; promissiones Dei ad priorem ecclesiam , non ad alteram pertinere in libidinem essinxerunt : quasi societas ulla, aut Regnum, quamquam spiritale, inter homines esse queat, quod non se prodat extrinsecus ;aut una res ex his alteram ceu individuam non inserat, sed extrudat ; aut denique Deus in Terris, Angelorum mente sola ossiciis defungentium Congregationem , non hominum instituerit . Quod si abscinum est in Regno Iucis, silios Iucis, et diei, in tenebris ambulare; si est omnium absurdissimum, ut hi qui praecipere, quique obtemperare tenentur, Se mutuo non agnoscant; fatendum

omnino est : Deum , qui rectissime omnia disposuit , in pollicitationibus de perpetuitate Regni sui , certissio me ecclesiae exteriorem etiam faciem spectavisse . Quod si ita rea se habet; quis ei, cujus comitium erit stabile .

24쪽

in cujus ditione cuncta sunt posita ; qui fidelis est in omnibus verbis suis, praescribat, aut limites figat, ut quia buslibet in ecclesiam ingruentibus adversitatum procellis, sospitem incolumemque non servet 3 Praesertim cum illae promissiones adeo sint absolutae, tam solemnes, tamque creabro repetitae, ut nullae in sacris literis futurae sint Dei pro . missiones absolutae , si illa absolutae non erunt. Et quidem si humana tantum hac in re conjectura ex praeteritis capta niteremur, nescio num alia ista probabilior, aut firmior inter homines edi posset , qua colligeremus Christi Ecclesiam numquam deinceps defecturam . Τantis enim ac talibus hactenus casibus tentata , ut aliquando de Christiana Religione Deleta , etiam tropaeea jactabundi ipsius hostes extulerint; tot difficultatibus agitata, ut interdum imis minentis ruinae tempus vel calculis inirent; ipsa tamen illud quod est apud Iob. 4. experta est.: Cum te consumptum putaveris , orieris ut lucifer. Revera enim post immanes illas tempestates, Castiores moribus, et doctrina clari res Christi Fideles evasere . Sed nos non humanis solum ratiociniis, sed etiam persuasione firmissima certi sumus, nullum adversitatum , scandalorum , haeresum , ac seductionum genus; nullum denique quod ab humana, vel diabolica potestate excogitari infestum potest , fore ut ecclesiam quo ad integram sui sermam et constituti nem labefactet: id enim omne, portarum infernarum nomine , quas adVersus ecclesiam numquam praevalituras Christus praedixit . , ex orientalium more intelligitur . Ita jure optimo magnus ille Doctor S. Ioan. Chrys. affirmavit s3 : Facilius esse solem extingui, quam ecclesiam obscurari.

B V. Quae

3 Hom. 4. in Cap. 6. Isai.

25쪽

Vae veritas ex suo contraposito multo amplius patescit . Quia enim consilium Dei fuit, ut Syn goga , seu Respublica Hebraeorum , usque ad Messiae adventum, et non ulterius permaneret , eo adveniente tota illa Iudaica administratio abrogari debuit . Omnis enim illius, aut politicae aut sacrae Reipublicae appar tus , Sacrorum scilicet, sacrificiorum, et Sacramentorum congeries , veluti typus quidam , imago et umbra a Deo statuta fuit, Ecclesiae et Regni Christi. Quare sicut exoriente sole evanescunt prorsus umbrae , praesente eXemplari, supervacanea est imago: ita Messia in terris apparente , et Redemptionis mysterium consummante , desinere ac cessare omnino debuit tota illa caeremoniarum strues. Translato enim Sacerdotis : ut recte Divus Paulus in Epistola ad Hebraeos argumentatur C. T. V. I 2. necesse est ut legistranslatio fiat. Quod itidem de temporali sorma Regiminis ,

quae erat cum sacra ConneXa, Verum esse , eX Sancti Iacobi Patriarchae Gen. 49. praedictione constat. Vaticinatus quippe est: defecturum sceptrum, et dominationem eX Hebraeorum gente, Veniente Messia. Quod utrumque Prophetae apud eos conceptis verbis expresserunt. Ecce MDes venient inquit Ieremias cap. 3I. Vers. 32. : dicit

D Ita enim cita loco clare Danes autem adversus nitidissimum exprimitur t Non auferetur ste' hoc vaticinium Iudaeorum cavillatrum de Iuda , et Dux de femore tiones apud quemvis e nostris misHus , donee veniat qui mittendus victe diffatas cernere est . est, et ipse erit expectatio gentium.

26쪽

Dominus ; et feriam domui Israel , et domui Iuda fetas

nοUum, non secundum pactum, quod pepigi cum Patribus e rum , in die qua apprehendi manipm eorum , ut educerem eos de terra Aeg)pti . . . . sed hoc erit pactum dabo Iegem

meam in visceribus eorum , et in tarde eorum scribam eam .

Idem et reliqui Divini Vates testantur 8 . Itaque cum Dei consilium et voluntas , quemadmodum ex oraculis Prophetarum clarescit, fuerit, ut sub adventum Messiae, Sacerdotium Leviticum cessaret, lex et legales caerimoniae abrogarentur, Principatus Hebraeo-Tum una cum Civitate , Τemploque funditus deleretur ;haec omnia Christo adveniente obliterari, ac in perpetuum , ut fuerat praedictum , desinere debuerant : quod rei probavit eventus. Quandoquidem a XVIII. seculis , etsi non semel antiqua repetere tentarint , 9 .nihilo-

8ὶ Sic Ba. c. S. V. 3. I esinate aurem Vestram , et venite ad me ; audite , et v et anima vestra, et feriam Sobiscum pactum sempiternum , misericordias David fideles. Ecce testem populis dedi eum, ducem et praeceptorem gentibus . Dan. 9. Vers. 26. Post hebdomadas sexaginta duas occidetur christus ... et dimidio hebdomadae deficiet Hostia , et Sacrificium. Nec obscurum est illud Regii Psaltis Ps. Ios. U. . Iuramit Dominus , et non poeniatebit eum , Tu es Sacerdos in aeteris num secundum ordinem Melchisedech. Significatur enim sub Messiae imperio animalia Aaronico ritu non

amplius mactari in sacrificiis opo tere; sed in morem Melchisedech

panem et vinum offerri. Alia complura eius generis testimonia reser re non est magnum operae pretium; sunt enim admodum vulgata.

9 Tentarunt id non semel; praesertim sub Hadriano, sed semper in prius eis res cessere. Quid sub Iuliano apostata eis in odium Christianae Religionis favente acciderit,

compertum est non modo ex nostris Auctoribus coaevis, sed etiam ex

Ammiano Marcellino, homine ethni- eo, qui in ejusdem Juliani castris

militaverat o .

27쪽

minus, quod Tertullianus Io) quondam de Iudaeis scripserat, nobis quoque dicere licebit. Quare inanis prorsus est illorum spes , qua sibi blandiuntur, futurum aliquando, ut at patriam terram reversi , omnibus bonis cum uislati, pristinas caeremonias repetant . Inanis, inquam :nam quae Prophetarum Vaticinia ingerunt , ea jamd dum impleta suisse perspicuum est II .

Esiit ergo post mysterium humanae Redemptionis impletum Synagoga , idest societas illa ex sola H braeorum natione collecta; seu verius nobiliorem novamque speciem et sormam induit, Ecclesiae nempe , Christi, quae ejus adventu , praesentia, doctrina, miraculis, gestis , ac passione, ex Iudaeis simul et Gentibus coalita, sundata et Redempta est . Ubi, ut dicit Apostolus : Non est Gentilis , et Iudaeus , circumcisio, et praeput v m ; barbarus, et scytha ; servus, et liber ; sed omnia et in omnibus Christus . Nimirum haec societas , non est addicta uni populo, aut Genti, sed omne omnino humanum genus , pro cujus spirituali aeternaque salute est instituista , ad se Vocat , ausceptumque suo sinu complectitur ac fovet . Haec ejus indoles , proprietas ac character ,

Io Tertuli. li, adversus reductionem ex Babylonica capti, Judaeost Palantes, inquit, et em vitate ; et multo illustrius exorto torres, nec patrium solum etc. in terris Iesu Christo Domino No. ii Impleta quippe omnino stret, facillimi negotii esset ostem universa quae iactant, Moysis, et dere , si esset otium. aliorum Prophetarum vaticinia post

28쪽

qui proinde tamdiu ipsi Ecclesiae adhaesurus est, quam diu Ecclesia permanebit ; id est in sempiternum . Quippe oracula tam veteris, quam novi foederis eodem pariter tenore produnt , et Regnum Christi suturum aeternum , atque ad omnes gentes pertinere. Sic Danielis T. ,

ubi sempiternitas Regni Christi praenunciatur , pariter scribitur : dedit santiquus dierum filio hominis: potestatem, et honorem, et Regnum , et omnes populi, tribus , et Iin guae ipsi servient: potestas ejus, potestas aeterna sc. Sic et Pas sim in aliis Prophetis legere est . Quare non bene consulunt nuperi quidam , script res amplitudini et dignitati Regni Christi . nec veritati sacrorum oraculorum , qui circa tempora Antichristi apostasiam quandam pene generalem gentium a Christi fide comminiscuntur. Qui enim Christus haereditatem , et possessionem in omnes gentes tam saepe , tam luculenter in SS. Litteris expressam , pretioso suo sanguine quaesitam, a Patre tam Constanter Ia) attributam . adeo facile patietur sibi e manibus extorqueri Z Nonne ille ipse est Luc. XI. fortis amatus, qui cum custodit atrium suum , in pace sunt ea , quae possidet Scilicet fortior eo Satanas ι erveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus eo debat, et spolia ejus distribuet. Quod prosecto si assirmare reformidant, illud fateantur ': Christum Dominum , nullo umquam tempore, nullis in Casibus . adita semel haereditate in omnes Gentes excessurum. Certe ipsi met confitentur ; sunt namque Catholici: tunci etiam Ecclesiam visibilem permansuram. At manente re, ut . Omnes PTO

I 2 Psal. a. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam , et possenionem tua' terminos terrae .

29쪽

I4 certo habent, eius pariter proprietas debet permanere. . Cum ergo una ex Ecclesiae proprietatibus, seu dotibus haec sit, ut eam Catholicam esse fateamur : profecto si Antichristi etiam tempore manebit Ecclesia , ipsam pari ter sine dubio comitabitur haec sua propria dos, ut nimirum sit Catholica . Porro quidnam est Catholicum, Seu uni versale, nisi illud quod ex universitate gentium et popularum adunatur Z Quare nullis casibus , nullis adversit, tibus, sive dissicultatibus, nullis etiam immanibus persecutionibus , unquam eveniet , ut ex gentium universita

te collecta Christi societas interrumpenda sit,sive abolenda. Hic illi sane non confugiunt ad promissiones conditi nates haereticorum ; sed Hunt tamen et nullum detrimentum Christi Ecclesiam passuram ex desectione Gentium, quo niam haec abunde resarcietur nova ad fidem Christi a cessione totius Iudaicae gentis . Tu ergo ut Iudaeorum

saluti consulas, quam semper exoptat , et enixe a Deo precatur Ecclesia Gentium , ecclesiae ex Gentibus maledicis p Quam satius erat, utrisque consulendo, dicere :Universitatem Gentium, qui tum Christo adhaerebunt, novis lucris augendam, Cum accessione Iudaeorum lapsus aliorum reparabitur e Ita nec haereditatem Christi in omnes Gemees nec sponsae suae individuam dotem tentare , nec laedere Iudaeorum jura videreris . Nunc autem vix inincommodum effugies . Rogo enim , quandonam erit latissima illa , quam statuis , Gentium a Christi fide desectio Cum ante, ais, tum maxime in ipsa persecutione Antichristi . Rursus; quo tempore Iudaei Ecclesiae Christi accedent 3 Non quidem ante illius iniqui impressionem, ut sponte fateris : ne quidem eo apparente, nam Constat

30쪽

stat I3 Iudaeos inter primos, illius castra secuturos . Igitur eo temporis intervallo Christi possessionem alter eo fortior invadet, adeoque ecclesia nullo modo, aut vix Catholica ainpellabitur. Quid Z quod Hebraei una cum Antichristo Re- ge suo Conjunctis viribus persecutionem illam omnium te- terrimam et immanem in Ecclesiam, utique Gentium, concitabunt Quos persequentur, quos mactabunt, in quos desaevient Θ Non in eos certe qui aut jam defecerant , aut qui facile cessuri sunt , sed nimirum in eos , qui resistent, qui potius eligent Deo dilecto emori , quam offenso vivere . . .

Perstabit itaque , Antichristi quoque tempore , Ecclesia ex omnibus Gentibus adunata , et tunc potissimum , ut ait S. Augustinus Ivi in suis fortissimis emin bit . Non enim Christus sponsae suae in grandi illo discrimine deerit, cum promiserit : Is Ecce ego vobiscum

. - . . sum

13 Est concors Sacrorum Doctorum mens . Ac videtur id recte conjici , non modo ex prae senti statu, animi habitudine , e pectatione , proposito, aliisque circumstantiis Hebraeorum , Verum etiam ex duobus potissimum KScripturae Iocis . Alter ex II. Thess. 3. I . ubi Apostolus loquens de Antichristo , scribit e B eo quod ri caritatem veritatis non recepe. runt, ut salvi fierente ideo mi

se tet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio se . Alter Vero petitur ex verbis Christi D mini Ioan. V. V. 43. ,, Ego veni, is ait, in nomine patris mei, et nonis accipitis me et si alius veneritis in nomine suo , illum accipiem iis is . G si namque hic acciapiendum esse , non ut particulam conditionalem , sed phrasi hebraica pro cum erudite evincit Maluenda L. V. de Antichristo , c. 26. Sic vero esse affectos Hebraeorum anu

mos qualibet ferme aetate rei proebavit eventus.

I S. August. l. XX. de

cisit. Dei.

SEARCH

MENU NAVIGATION