장음표시 사용
41쪽
26 circo propter excisionem Urbis , inconcussis Dei , qui cuncta novit, oraculis, fidem abrogabimus, quibus , una cum Ecclesiae perennitate, perennitas pariter ejus visibilis Capitis, Romani Ponti is, edicitur. Non enim materiali quopiam loco deleto , ejus statim loci Praesidis tituli , praerogativae, et decora delentur. Sed facessant adversus Urbem Romam , quam tantopere S. Paulus ob fidei firmitatem celebravit , quam SS. PP. et Doctores innumeris elogiis cumularunt , cui tot Myriadum Martyrum Christi sanguis , decorem et praesidium amplissimum addidit; quam Apostolorum Prin ceps non sine divino instinctu , tamquam praecipuam Sedem et Caput Religionis elegit . Facessant, inquam , insana hujusmodi male feriatorum auguria : Illique comtra melioribus avibus apprecemur , id quod eleganter Prudentius cecinit Perist. Discede adulter Iuppiter
Stupro sororis oblite , Relinque Romam liberam ,
Te Sanguis exturbat Petri: . 'Te Paulus hinc exterminat.
Manebit ergo ad finem usque seculi Romani Pontificis in totam Rempublicam Christianorum illustris Authoritas . atque inter innumera fidei nostrae momenta, et testimonia, vigebit et istud de successione Romani Pontificis in Apostolica Cathedra illustrissimum monumentum: dicen que, qui post nos victuri sunt, et qui prope Mundi finem extabunt, sicut nos modo, quod Sanctus Augustinus con-ιra epistolam Fundamenti olim invicte clamabat: in C
42쪽
tholicae Ecclesiae gremio me A TENET AB IPSA SEDE
PETRI, CUI PASCENDAS OVES POST RESURRECTIO. NEM DOMINUS COMMENDAVIT, USQUE AD PRAESENTEM EPISCOPATUM , SUCCESSIO SACERDO
VIdeamus nunc pro coronide hujusce exercitationis, an revera futura sint diuturna illa et aurea secuta , quae post persecutionem Antichristi. Iudaeorumque vocationem .ante judicii diem . iisdem scriptoribus fingere placuit Et primo quidem, quod de aureis faustisque suturis seculis isti scriptores nobis obtrudunt, non videtur satis, Mi generatim dicamus , accommodatum ad totum instituis tum Christianae religionis . Ecelesia enim Christi suo Capiti, ut salva sit, consormis esse debet. Scriptum est enim si ad Rom. VIII. v. 29. quos praescivit, et praedestinavit conformes feri imaginis Filii sui . Unde cum Christusitribulationibus et angustiis pro nostra salute. subjici sponte voluerit; ita et fideles omnes sui tradit alibi idem Ap stolus qui pie volant vivere in Christo Iesu , persecutionem patientur. Quamobrem S. Aug. lib. I 8. de Civ. Dei. c. SI. merito scribit: ,,. Id quod ait Apostolus: M quicumque πο-lunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur, nullis Puta tandum est deesse posse temporibus . . . . Sic in hoc seri culo, in his diebus malis, non solum a tempore cor-
poralis praesentiae Christi . et Apostolorum ejus , sed ,, ab ipso Abel, et deinceps usque in hujus seculi finem , is inter persecutioneo mundi, et consolatiodes Dei pere-D a se gri
43쪽
nam ut habet Catechismus Romanus p. I. C. X. Ecclesia ideo militans vocatur , quod illi cum immanissimis hostibus mundo , came , satana perpetuum sit bellum . Usque ad extremum autem Iudicii diem Ecclesia Catholica semper militans appellabitur . Nonnisi inepte ergo finguntur in Ecclesia aurea et felicia secula omni prosperitate, etiam tem porat dominatione , et quidem latissima , affluentia , et persecutionis immunia , praesertim vero extremo illo tempore, in quo maXimas et multas tribulationes immine-ie praedixit Christus Matth. 24. , ubi inter cetera habeturi. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur. Sed isti Auctores cum parvipendant , ut dic
mus , pene concordem Sensum Patrum, et quidem Om
nis aetatis , et in re gravi , ut est illa de proximo adventu Iudicis post Antichristi persecutionem ; hic opportunum censent objicere nobis paucos tantum unius et alterius aetatis priscos Patres , quos innoxie hac in parte deceptos esse apparet ex tacito Ecclesiae Consensu . Si quidem a I v. seculo , et deinceps non memini, ullum
probatum Ecclesiae Scriptorem fuisse , qui illi obsoletae jam opinioni calculum praebuerit . Nec nos terreri putent testimoniis Scripturarum , secundum litterae corticem ab ipsis imprudenter usurpatis. Quippe si Iudaeos imitati, universa testimonia Prophetarum ad summos litterae apices gestiunt intelligere , non multum repugnabimuS, quin potius illis indulgebimus , copiamque faciemu , ut non solum ad litteram ista intelligant : habitabit lupus eum agno, et pardus cum haedo accubabit ete. ; sed etiam illa festiviora: terram lacte et melle manantem : item ἰ sumina plau-
44쪽
dere manibus, exuItare montes, et Iigna Visarum ec. Quod si non tantum desipient, ut quamvis ista sint a sacris vatibus conceptis verbis promissa , ea ad litteram accipiant ; f
teantur ex communi Patrum sententia, non omnia in sacris Bibliis ad litteram intelligi oportere; sed plura secun dum spiritualem sensum , quem illi cum Ecclesia ipsa adoptarunt . Et attendite discrimen inter hos Auctores , et Patres. Ii, praecipue S. Aug. lib. XVII. de Civit. Dei Capp. a. 3. 6. 8. 9. IO. ex eo quod non omnia , quae in sacris veteris Τestamenti libris ad litteram promittuntur , reipsa, et eventu, ut sonant impleta sint, colligunt prudentissime, in iisdem surrigendos esse animos, et quid sublimius intelligendum : Isti contra ex eo quod quaedam Prophet rum vaticinia ad summos juris, et litterae apices impleta non sint, assirmant esse in futurum expectanda . Nunc ostendamus fictitiam prorsus esse longissimam illam temporis intercapedinem inter supremum Iudicis adventum, et Antichristi persecutionem, adeoque Hebrae
Et sane invictissimum ac locupletissimum testimonium habemus ex ore ipsius Veritatis prolatum . Christus Dominus enim Matth. Cap. 24. tempora illa nobis exhibens , postquam diXisset : surrecturos eo tempore Psevdο-Chri. stos , et Pseudo-Prophetas: et daturos signa magna , et prodigia, ita ut in errorem inducantur siferi potest etiam electi ; subdit euestigio: statim autem post tribulationem dierum illorum . SOIobseurabitur , et Luna non dabit lumen suum , et stellae cadent de Coelo , et virtutes Coelorum commovebuntur e et tunc pamrebit sionum Filii hominis in Gela : et videbunt Filium homi-
nis venientem in nubibia coeli et mistet Angelos suos cum
45쪽
3o 'tuba , et voce magna : et eo regabunt electos ejus a quatuorum tis , a summis Coeurum usque ad terminos eorum .
Quibus in verbis duo potissimum animadvertenda sunt. I. Antichristi et satellitum ejus persecutio, quam prioribus verbis indicat : praecipue per id quod ante praemiserat v. a I. Erit tunc tribulatio magna , qualis non fuit ab initio mundi usque modo , neque flet. Quod est limpidissimum argu mentum acerrimae illius , et omnium maximae contra Ecclesiam Christi persecutionis . II. notandum velim πι' statim post tribulationem dierum illorum . Quo loquendi modo aperte innuit nullum, et quidem diuturnum intervallum, quale isti comminiscuntur, intercessurum inter Antichristi persecutionem, et adventum Filii hominis ad Iudicium. A que idcirco haec fuit semper omnium Christianorum persuasio jam inde a primo exortu Christiauae Religionis . Hinc palam est, Sanctos Patres . qui persecutionem Antichristi cum extrema mundi clausula Conjunxere , non proprio sensu et conjectura fuisse locutos , sed oraculis Scripturarum , et traditione majorum admonitos . Quare minus prudenter novelli ii scriptores asserunt, . licere sibi a Parum sententia desciscere; propterea quod ipsi proprio ingenio hac in re decepti sint . Non enim id humana conjectura, sed ex verbis Christi Domini, et Apostoli, subindeque traditione per manus acccepta docuerunt . Haec duo enim accurate , et diligenter in hac materia distinguenda sunt ; Alterum quod pertinet ad humanam conjecturam . an scilicet ex datis signis, et circumstantiis conjiciatur proxime instare , vel procul esse Iudicii diem g alterum , an latissimum , vel Breve suturum sit temporis . spatium. inter vexationem An
tichristi . et extremam Iudicii diem . In
46쪽
In primo casu facile errari potest , quin immo Sem per errabitur ἔ cum verissima sint verba Christi Domini asserentis Matth. M. vers. 36. et seq. De die autem illa et hora nemo scit , neque Angeli coelorum , nisi solus Pater . SAcut autem in diebus Noe , ita erit a ratus Filii hominis. Sicut enim ec. In altero autem capite longe diversa res est; nam tantum abest, ut non possit illa res dignosci, quin potius oportet eam ex sacris litteris deductam confitari .
Quod illustrari potest exemplo Fidelium Thessalonicensium. Ιi namque nonnullorum rumoribus acceptis temere putaverunt, instare diem Domini en prior casus humanae conqjecturae . At D. Paulus scripta ad eos secunda epistola, instruit ipsos docetque , non instare diem Domini . nisi praecesserit Antichristi persecutio. Τestimonium . quod in ima ora pagellae subjicio sa) clarissimum est. Hic non est humanae conjecturae locus : in hoc minime decepti sunt cum D. Paulo SS. PP. quippe id fixum eorum animis inerat : cum impressionem in fideles exercuerit Ant, christus, tunc instare diem Domini . Quid enim est iustare , Sicut et graecum ιν - εν, nisi imminere, in proximo, jamjam adesse Perspicuum ergo est, Patres non humana conjectura nixos . sed Apostolica magis auctoritate id quod Auctores isti impugnant , asseruisse LVideamus nunc quid istos Auctores impulit, ut Z Comi muni sententia discederent. Munt primo se non posse s,
a . Thessalon. a. Cap. aia per nos missam , quasi iηstet dies Vers. I. et seqq. vgamus Sos Fr Domini . Ne quis τει redueat ullo tres , ut non cito moveamini a ve- modo quoniam nisi Oenerit disces.
47쪽
32Miter satis percipere , qua ratione brevi interjacente
spatio , per Hebraeos gerenda sint ea omnia , et quiadem magnifica et splendida , quae in sacris Prophetarum libris praedicuntur. Deinde et illa res eosdem non parum commovit; quod res tam insignis , tamque vividis coloribus a SS. Prophetis expressa , ut Conversio Iudaeorum, exposcere Videatur, non breve, sed latissimum temporis intervallum . Sed ut ab hoc postremo exordiamur; non video quid brevitas temporis obsit rei tam illustri, magnificeque a sacris Auctoribus praedicatae. Res quidem splendidissimae et maximae, praesertim si Dei protectio, et operatio interveniat i in brevissimo non modo spatio , sed etiam momento essici poterunt . Iure autem exhibetur conversio Iudaeo rum , ut res miranda. Nam quod magis mirum esse potest , quam Gentem integram , tamdiu profundissima coe- citate detentam , tam perVicacem , et in praVa sua Pe suasione obfirmatam , -tandem posito densissimo velami ne , mentibus ipsorum oppanso , ad lucem veritatis maxima promptitudine advocandam Superest alterum , quod majorem sortasse operam poscit. Agglomerant siquidem, et hinc inde excerpunt ora cula Prophetarum , quibus , ut nostris auctoribus via detur, praedicuntur res gerendae per Hebraeos a conversione sua - Asserunt enim ex dictis Prophetarum constare , Hebraeam Nationem post ipsius ad Christi Fidem reductionem , ita fervido , et eximio erga Deum iam Iatu futuram, ut ejusdem cultum per Omnem , qua late patet, orbem, instituat, aut reparet: Magnamque populorum vim et multitudinem , quae numquam antea
48쪽
Evangelio aures praebuerat, ipsorum opera Christo credituram a Sed in eo primum , ut superius ostendimus , et 1 cum, et cum Apostolo confligunt. Apostolus enim vult tunc Israelem salvandum fore , cum in Ecclesiam intrarit plenitudo Gentium. At isti comminiscuntur gentium plenitudinem opera Iudaeorum essiciendam . Deinde oracula Prophetarum admodum prave ab illis exponuntur, cum detorqueantur a proprio et nativo sensu, in alium prorsus alienum . Illa enim oracula imtelliguntur de Apostolis, qui ex Iudaeis prognati erant,
quique ad gentes convertendas perrexerunt : necnon de ipsorum successoribus, qui opus ab illis incoeptum propagarunt . Quam in rem apte quadrat illud Ps. 44. Pro
Patribus tuis nati sunt tibi Filii': constitues eos Principes s per omnem terram. Quo in sensu Sanctos Patres, univer-εosque pene , Praecipue Veteres, Sacrae Scripturae Interpretes consentientes habemus.
Deinde cur reformidant spiritualem Israelem , idest Ecclesiam . in illis ipsis locis intelligere, quod non m do sana ratio υ , scd etiam Sancti Patres B, quin et
H Certe id ratio, et consue- arboris per insitionem alteri aggluistudo hominum suadet. Quippe si tinatur , sicut ex huius succo πώ quis in alterius familiam et haeredi- hit vitam, ita et nomen. . Nam talem transfertur, Solet et ejusdem Et saepe alterius ramos impune cognomen mutuari, ut patet prae, videmus . sertim in adoptionibus . Et ne in Vertere in alterius, mutatamqxe Apostoli exemplo recedamus qui insita mala . .
49쪽
ipsa Sae. Scriptura tum veteris , tum novi Testamen ti o necessario intelligendum esse indicant Θ HIc p - Cto omnia aptissime concinent ; nam illa quae ipsi in Hebraeos detorquent , in Israelitas secundum spiritum , idest Christianos mirifice convenient : quippe hi omni tempore nIn destitere conversionem gentium paganarum Procurare 4 ac prom vere, ut ex historiae Ecclesiasticae monumentis constat apertissime. Et tanto magis deberent Adversarii in hunc sensum confugere , atque huc se tutos recipere; quod in illis ipsis locis non pauca reperiantur, quae illis sunt adversa, ut videre est in no
SS. PP. et Doctoribus, praesertim S. Augustino: qui hoc principio usi, universa fere quae de Hebraeis dicuntur, Christianis attribuunt. o Patet primo ex verbis S. D. Baptistae, sic alloquentis Pharisaeos, quos prius appellarat progenies viperarum : Ne velitis, inquit, dicere
intra vos Patrem habemus Abraham . Dico enim vobis , quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare Filios ebrabae . Sequitur hac in re disertissimus D. Pamlus , qui passim in suis episto. Iis secernit Israelem secundum cadinem ab Israele secundum spiritum. Unum aut alterum indicabimus . Quorum primum extat ad Rom. s. ἔ
Non omnes, qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae r neque qui semen sunt Abrahae, omnes Filii . . . . idest,
non qui Filii carnis , si Filii Dei ;sed qui Filii sunt promissionis aestiis
mantur in semine . Item ad Galat: 3. UerS. 29. Si autem vos christi : ergo semen Abrahae estis, s
eundum promissionis haeredes. Quod iterum cap. q. exemplo duorum Abrahae filiorum Ismaelis , et Isaae confirmat: ac denique concludit r Nos autem Fratres secundum Isaac promissionis Filii sumus Itaque non sumus ancillae Filii , sed liberae. dὶ Unum, aut alterum hic , speciminis caussa, exhibemus. Statuunt
50쪽
Sed illi rursus, ut suas opiniones tueantur quosdam veluti Canones statuunt, qui etiamsi veri essent , in ipsorum opinionem non quadrant : quippe rei veritas longe se habet. Quodque ipsorum jugulum petit , quaedam Prophetarum oracula ab ipsis pro sua opinione statuenda in medium adducuntur , contra expressam Apostolorum mentem , qui ea , occasione data , interpretati sunt de primo Christi adventu , ut est illud Act. Apost. XV. Vers. 13. , et seq. , quod ab Amoso Propheta olim editum Sic exponitur a S. Iacobo Fratre Domini : Viri fratres avdite me . Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo . Et huic
inter alia r Promissiones Iudaeis D. etas post Gentium Socationem , respicere novissimam illorum comem sionem . Putant se id invicte probare ex Is. XI. , ubi cum V. Io. Proph. dixisset e In die illa radix Iesse ,
qui stat in signum populorum , ipsum gentes deprecabantur ; statim Subdit. V. I I. et erit in die illa r A Leiet Dominus secundo manum suam
ad possidendum residuum populi suiete. Quoniam nolunt nobiscum agno.scere , Prophetae idem prorsus amplissimum objectum, idemque rem in
pus obversatum V. IO. II. etc. per
summam quidem iniuriam ; cum eti m Oratores , et Poetas summa E a conmbranda, saepius immorari, praecipue si eximia sit et praestantissima :) r gamus tantisper Adversarios , ut e
planent quinam futuri sint illi Phialistbiim v. I super quorum humeros Hebraei volabunt per mare pSi nobis id exponant , eos in rectam semitam revocabimus.
Similiter labuntur, dum loquentes de Iudaici populi caecitate ,
ejusque curatione , Prophetam eum. dem inducunt , quasi eodem ten re , eodemque tempore , eaderisque occasione de utraque cap. 6. et 8. loqunetem: cum, ut cetera mittamus, primum oraculum editum sit in anno, quo est Rrx O ira: alterum