장음표시 사용
31쪽
I 6 sum omnibus diebus usque ad eonsummationem seculi . Vehementissima quidem tunc aderit tentatio; sed fidelis est Deus inquit Apost. I 6 qui non patietur vos tentari supra id quod
potestis , sed dabit etiam cum tentatione proventum, ut pose sitis sustinere. Nec enim immerito quis in Ecclesiae protentum computabit eam fucatorum Christianorum quorum dam ab Ecclesia manifestam secessionem ἰ nam quemadmodum pravis humoribus ex hominis corpore extrusis , melius et concinnius sese habet humani corporis temperies; ita ea occasione robustior et elegantior futura erit Ecclesiae habitudo: adeoque quantum furor, seductio, ac iniquitas Adversariorum extrinsecus detraxerit; tantumdem , et multo quidem amplius, virium et pulcritudinis accedet intrinsecus : ita imbecillium et pravorum Casus satis superque compensabitur . Nec assentimur , paucos
futuros , qui in fide perstiterint, nisi paucos dicas praetota multitudine impiorum; id enim omni tempore verum fuit; et Christi Domini' omnino est vera sententia ,, Latam is esse viam, quae ducit ad perditionem, angustam, quae
is ducit ad vitam is Sed illi iidem pauci , ut passim
S. Augustinus animadvertit, per se , et absolute, in sua ratione multissimi sunt . Praesertim cum clementissimus Dominus consueverit majoribus in calamitatibus praesemtiora alumenta et praesidia suppedi tare : quae tunC confidendum est non defutura; quae illi certissime experientur, qui eo in discrimine versabuntur. Nos certe non abs Te conjicere possumus, conspectum, tunc temporis , eXitum, et veritatem rerum longe ante praedictarum , eX-
citatura procul dubio homines non socordes , ad Chri
32쪽
sti fidem tenacius atque ardentius complectendam. Quid porro facient duo illi augustissimi Iustitiae praecones et te. stes, Henoch, et Elias, qui non alio plane consilio, tanto prodigio , eo usque vivi reservantur , quam ut animos veris Fidelibus addant, lapsos erigant , roborent debiles . e tremi Iudicii imminentis universos admoneant praecipue quia Antichristi praestigiis, falsisque miraculis vera et solida portenta Opponent, quibus seductiones et dolos
omnes , ab eis, qui non prorsus caeci et dementati fuerim , dissipabunt . Haec , et alia quae conjici non injuria possunt , satis erunt non moG ad fideles in fide firmandos, et profugos revocandos , sed novos etiam socios adjungendos . Non ergo tantam, quantam Adversarii praedicant . Antichristus vastationem Christianorum facturus est . Quandoquidem Draco ille Apocalypseos . qua tantopere abutuntur , tertiam partem stellarum Caeletantum sua cauda traxisse traditur . Si tertia tantum pars in Antichristi castra transibit : ergo duas reliquas partes Ecclesia Christi sibi servabit incolumes. Haec , quae festinanter tangimus , necnon ea , quae certi sumus multo plura et graviora prudentioribus in mentem Ventura , plane persuadent , vel ipso Antichristianae persecutionis tempore, non desecturam uni versalem Ecclesiam ex diversarum Gentium propagine conflatam . Ac eo magis , quod fundamenta , quibus nonnulli innixi eam veritatem labefactare moliuntur, nishil adversus illam concludere Videamus.
Siquidem primum , quod ex Apostoli ad Rom. XI.
auctoritate assumunt, quodque tam frequenter ingerunt,
illis nullo modo suffragatur . Producamus integrum locum , ut ab ipsis affertur. c is Quod
33쪽
I3 is Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem eum is Cleaster esses , insertus es in illis , et socius radicis ,, et pinguedinis olivae factus es , noli gloriari adversus is ramos . Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sedis radix te . Dicis ergo: Fracti sunt rami , ut ego in is Serar . Bene : propter incredulitatem fracti sunt , tuis autem fide stas . Noli altum sapere, sed time . Si is enim Deus naturalibus ramis non pepercit , ne forteis nec tibi parcat . Vide ergo bonitatem et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt severitatem ; in te M autem bonitatem , si permanseris in bonitate : alioquinis et tu excideris . Sed et illi si non permanserint in in-
,, Credulitate, inserentur: potens est enim Deus insere-- re illos. Nam si et tu ex naturali excisus es oleastro, , . et Contra naturam insertus es in bonam olivam ris quanto magis ii qui secundum naturam , inserenturis suae olivae Nolo enim vos ignorare , fratres, myste
is rium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia is caecitas ex parte Contigit in Israel, donec plenitudo,, gentium intraret; et sic omnis Israel salvus fieret ...is Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nuncis autem misericordiam consecuti estis propter incredu- ,, litatem illorum : ita et isti nunc non crediderunt in is Vestram misericordiam , ut et ipsi misericordiam conis sequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitari te, ut omnium misereatur. Rom. XI.
Quid quaeso in hoc testimonio reperitur, quod Opi.
nationi Adversariorum faveat Apostolus Cavens, ne Gen. tes casu Iudaeorum , suaque vocatione excitati , illos quidem temere despicerent, sese autem ipsos nimium es
34쪽
19 efferrent, omnem ansam contemptus, atque elationis illis prudentissime praecidit. Atque adeo I. in memoriam reis vocat , sub similitudine οIivae et oleastri, utriusque gemtis statum , id est dignitatem unius prae altera. a. induiscit eos in considerationem Divinorum judiciorum ob severitatem in illos, misericordiam in hos eXercitam. 3. ape rit osterium de conversione Iudaeorum , postquam lincem Evangelii admiserit plenitudo Gentium : ex quibus imfert , ne altum sapiant , ne glorientur adversus ramos fructos, ne sint apud seipsos sapientes; ideoque salutarem Castumque timorem illis inspirat, atque ad virtutem humilitatis inducit. Pandit quidem mysterium de futura Iudaeorum conversione, at nihil habet de Gentium caeci. tate , reipsa futura . Quod ut melius intelligatur, juvabit sequentibus animadversionibus animum apponere. Assirmat quidem Apostolus caecitatem Iu deorum occasionem praestitisse conversioni gentium, at non item converinsioni Iudaeorum occasionem daturos gentiles obcaecatos. Cur eigo quod Sanctus Paulus non asserit , hi tanquam ex Apostoli mente obtrudunt Prosecto ut salvaretur proportio , quam tantopere depraedicant , oporteret eodem modo gentiles futuros occasionem Iudaicae conversionis , quemadmodum et olim Iudaica caecitas fuit occasio conversionis gentium : quod esse non potest . Iudaei quippe tribus de causis, ut existimari recte potest , occasio extitere conversionis gentilium . Primo,
,, quia per delictum quod in occisione Christi commi- ,, serunt , est subsecuta salus Gentium per Redemptionemis Sanguinis Christi . Secundo ob delictum, quo doctriis Mam Apostolorum repulerunt, ex quo consecutum est. C a , , ut
35쪽
is ut Apostoli gentibus praedicarent , secundum quod is dicitur Actor. I 3. vers. 46. Tertio de hoc , quod is Propter suam impoenitentiam sunt in omnes gen- ,, tes dispersi ; et sic Christus et Ecclesia ubique a Libris ,, Iudaeorum testimonium habuit fidei Christianae, ad Con-M Vertendos gentiles , qui suspicari potuissent Prophe- ,, tias de Christo , quas praedicatores fidei inducebantis esse confictas , nisi probarentur testimonio Iudae O- .is Tum is . S. Thom. in com. ad eum locum Apost ii . Ostendant Adversarii aliquo ex his tribus modis gentiles futuros occasionem Iudaicae Conversionis: tunc enim , et servarent proportionem quae maxime illis arridet, et nos subinde fatexemur, Apostolum illis suila gari : vel denique alium saltem quartum modum asSignent istius occasionis: quod non ita facile praestabunt. Id namque quod repetunt ex Dei consuetudine , qua in locum aliquorum ruentium solet alios substituere , non solum illis minimε favet, quinimo potius est adversum . Nam prima. ab his auctoribus ponitur gentium defectio a fide circa Antichristi tempora: at Iudaei cum semper fuerint caeci et obstinati , tum magis illo tempore suo in errore et caecitate persistent; quippe qui primi omnium et avidius sint Antichristo adhaesuri : ergo non ma- gis si stemus adversariorum calculis gentiles Iudaeis , quam ii vicissim illis impietate sua reversionis erunt Occasio: cum isti eidem . vel etiam deteriori sint reatui o noxii. Non ergo haec erit causa , quam fingunt ipsi conversionis Iudaeorum ; sed primum infallibilis Dei promissio , quam indicat Apostolus ajens : sine poenitentia enim ιιιηι dona Dei. Deinde , si occasio , et proportio in his quae
36쪽
2Ia sola Dei voluntate , et misericordia pendent tam anxie quaeritur, cur non eam , quam Apostolus expressit, ain plectamur Z Sicut, inquit, enim aIiquando et vos non credidistis Deo . : . ita s isti nunc non crediderunt . Habent en adama tam proportionem illis particulis sicut , ita , eXpressam ;. at praeterita , non autem futura , ut Vellent ipsi , spectantem .
Praeterea si illis tantum arridet hoc Dei institutum, ut aliis cadentibus, suscitet et erigat alios, minus forsan aberis rarent , si loco ruentium tunc gentilium una simul cum Judaeis, conjectarent, Christianos, qui metu persecutionis adacti , sylvestribus locis , ubi barbari degunt, refugium quaerent, alios barbaros ad fidem Vocaturos, praesertim
Deo , ut assolet , sermonem Confirmante sequentibus signis . Haec sane esset minus incommoda , quam ipsorum hypothesis, et quidem id non inepte conjici, sed potius esse Dei consuetudini et praxi non admodum disse taneum , ex monumentis Ecclesiasticae Historiae apud Rufinum , et alios cognosci potest. Quid quod nec sibimetipsis, neque Cum Apostolo Co haerent Θ Apostolus namque scribit, tunc Iudaeos a a fidem Christi convertendos, cum intrarit plenitudo gentium . At ipsi assirmant, Hebraeos postquam Christi Regno accesserint, magnam gentium multitudinem , quae nunquaM Christo crediderat, ad agnitionem veritatis revocaturos . Non. ergo antea intrarat in Ecclesiam Gentium plenitudo , si adhuc maxima earum pars per Hebraeos esset conve
tenda ad fidem Christi : apertam enim contradictionem involvit ; id plenum dici, cui multum superest superaddendum. Quare D. Paulo manifeste adversantur. Ipse Mserit
37쪽
rit Hebraeos salvandos , postquam intrarit plenitudo Gentium : illi contra , velint nolint assirmare coguntur : plenitudinem gentium adfuturam , postquam Hebraei salvati fuerint . Praeterea , Conversio Iudaeorum non erit ante persecutionem Antichristi , cui Iudaei mordicus adhaerebunt . Apostolus autem II. ad Thes. c. a. ut mΟX OSte
detur , illigat adventum Antichristi cum instante adventu Iudicis . Cum ergo ipsi commentitiam illam reprobationem Gentium removeant ab extrema mundi periodo , ut et Judaeorum conversionem, rursus apparet ipsos neque secum ,
neque cum Apostolo convenire : ac proinde fictitiam esse dependentiam illam et connexionem , quam inculcant, inter resipiscentiam Iudaeorum , et Gentilium Coecitatem . Nunc quoniam testimonium Apostoli , in quo maxi. me confidebant, ostendimus , non modo illis non favete, verum etiam adversari, reliqua prae temporis inopia non attingimus ; praesertim cum longam orationem non de siderent ; sunt enim ipsae Iudaeorum neniae , saepius a no stris profligatae. Universa quippe vaticinia Prophetarum, quae curiosius coacervant, haud necesse est intelligamus de postrema Iudaeorum conversione . Quaedam enim intelliguntur impleta post Babylonicam captivitatem ; quaedam vero tempore Christi et Apostolorum : quaedam promiscue utramque aetatem respiciunt . Si quod demum sit quod ad illa tempora attineat, nil ipsis suffragatur , ut cuique in sacris litteris versato planum erit. Rursus verba Prophetarum alloi etiam ex capite illis haud savent . Nauigentes illae describuntur ut pessimae , et quae Hebraicum populum, Deo actu carissimum vexarant, et ideo digni erant qui divinitus multarentur. At Hebraei modo a Princiis
38쪽
cipibus maxime Christianis non saeve tractantur: imo ipsi passim si se occasio obtulerit in Christianos saeviunt, praecipue innoxios pueros , ut ex Historiis liquet . Denique quia a SS. Patribus , praesertim Augustino non solum conmode, sed etiam optimἡ intelliguntur illae gentes a Prophetis descriptae pro communi societate impiorum, de quibus insignem vindictam De ui est sumpturus ob
crimina admissa in fideles Civitatis Dei .
C Um autem usque ad extremam mundi periodum , adeoque in perpetuum , visibilis Christi Ecclesia dura.
tura sit, sponte sequitur: illius Caput visibile, quod est Romanus Pontifex , Christi Vicarius, Petrique successor , pariter usque eo non desiturum e ne dicamus , Co pus suomet capite visibili mutilum remansurum , quod est omnium absurdissimum . Siquidem cum Christus perennem stabilitatem Ecclesiae sponsae suae pollicitus esset , super petrum , ejusque proinde legitimos su cessores , ipsam fundavit: tu es Petrus, inquit, et super hane Petram aedificabo Ecclesiam meam , et portae inferi etc. Quod quia nuperi illi Scriptores Catholicorum sensu id intelligunt, mirari subit, cur, cum Romanum Pontificem hujus aspectabilis Corporis caput fateantur, eumdem non simul cum Ecclesia , quam non negant perpetuam suturam , perennem futurum Velint, sed nescio quas venturas Ecclesiae dispositiones fingant, ob quas alio transferenda sit Apostolica Sedes ,
39쪽
ditas et remotas deprehenderint Certum est enim Christum Dominum, eandem suae spiritualis Reipublicae se mam servandam deinceps voluisse , quam ipse ab initio praescripsit . Ipse porro S. Petrum Apost. statuit suae Ecclesiae Principem: nec est verosimile sine Divino nutu et instinctu S. Petrum Romae Cathedram Apostolicam coli casse : ut proinde Optima ratione Catholici omnes Scriptores asseverent : Divini Iuris esse , eum qui Petro in Cathedra Romana succedit, esse Christi in terris Vicarium a
Quum igitur hoc habeamus satis compertum, et communi Catholicorum sensu consessum receptumque, fixum apud Orthodoxos cunctos esse oportet, Romanum Pontificem, cum jure Divino Ecclesiae Catholicae praesit, quae duratura est inperpetuum , perpetuo pariter eidem Ecclesiae , usque ad extremam Mundi clausulam , moderaturum fore . Non enim humana potestas Divina jura convellere potest aut abolere ; neque id , quod per
se certum ' est atque perspicuum per Conjecturas nostras potest amittere firmitatem suam ; si conjecturaedici mererentur , ac non potius emoti cerebri abe rationes . Quaero enim , unde habeant, Romanam UNhem funditus exscindendam, ac proinde Romanum Pontificem alio migraturum , novamque sedem quaesiturum Ex oraculis , inquiunt , Prophetarum , qui praedicunt , Babionem destruendam : Babionem autem esse Romam . Gaudeo primum, quod tropicam , sive figuratam locuti nem , quam alias tantopere nobis , et iniquius invident ,
arripiant hoc loco avidius quam deceat. Deinde id jure
40쪽
as petere possim, unde ii habeant, Babionis nomine Romani
designari Ex contextu, respondent, sermonis, Patrumque sententia . At regero , ex iisdem constat, eos de Roma adhuc pagana, idololatriaeque addicta fuisse locutos: itaque juxta illos de excidio superstitionum paganarum rectissime intelligitur. Nihil ergo ad hanc Romam, nihil ad Romanum Pontificem , qui Romae Christianae , totiusque Ecclesiae, quae superstitiones paganorum conculcaVit, et rejecit, Caput est, omnino attinet .
Quid si jamdudum vaticinium illud est impletum ,
ut doctissimi viri ostenderunt, quorum sententiam nuper Episcopus Meldensis ingeniose et exquisite promovit, promotamque illustravit Z Quid si cum plurimis SS. Patrum , praesertim Augustino, Babylon , pro tota societate impiorum, sicut contra, Ierusalem pro societate justorum aptissime , et more styloque scripturarum, intelligatur Z Deinde si illis, quae est optimorum Auctorum sententia, non arridet ; vetus Romanorum Imperium jamdiu desiisse , velintque contra Danielis Vaticinium seq. a. , quod lapis ille abscissus de monte sine manibus , immanem illam statuam , adhuc in pedibus ejus fictilibus non percusserit , nee eos comminuerit ; Edisserant nobis , secumque saltem conveniant, nec pugnantia simul misceant ;quonam tempore , quave de caussa , et a quonam Romana Urbs exscindenda sit 8 Si ab Antichristo, ipsiusque jussu : ergo ipsa Urbs Antichristo repugnabit , adeoque Deo non erit invisa , immunditia et scelere turpis , quemadmodum Auctores isti concludere sibi ex sacris litteris videntur . Denique si omnes etiam istae hariolationes et commenta admitterentur, non i, D cir