De remedio ex L. vlt. C. de edicto D. Hadriani tollendo ... pro consequendis summis in vtroque iure honoribus disputat Iohannes Petrus de Sprekelsen Hamburgensis. Die 6. iunii 1749

발행: 1749년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

vatorum utatur. Quando iraque testamentum valide condere vult, aeque ac priuatus iura & sollemnia priuatis in iure praescripta seruare debet. Soluere quidem hac necessitate voluit principes, tamquam supra legum trieas & subtilitates forenses longe euectos GRIEBNE Rus; io verum infelici successu. Quia enim ius Romanum semel apud nos receptum est, & summa imperii tribunalia secundum illud pronunciare iussa, atque prae terea quoque sollemnitates illae Quiritium testamentariae in legibus imperii expresse adoptatae sunt, non possunt non iudicia imperii testamentum sollemnibus hisce desti. tutum irritum & nullum declarare. Verum itasve est, principum libertatem testandi ad patrimonialia bona restrictam, & testamenta eorum tunc secundum ius commune examinanda ac iudicanda esse. Quo ipso simul patet, remedium ex L. vlt. G de edict. D. Hadri toll. in tabulis principum non minus quam priuatorum locum habe.re; sed tunc ab illis aeque ae ab his testamentum vitio Vi-- sibili carens & suo modo perfectum requiri. Vix enim monitu Opus videtur, in eis casibus, ubi priuatis minus sollemniter testari licet, idem etiam principi ius esse debere.

g. III.

a) G RIEBNER I di . de prae- abusi iuris Ius aves. iudicio principum imperii ex

72쪽

3. III. EXEMPLA MEMORABILIA ADPLICATIO. IIS REMEDII IN CAUSSIS ORDINUM IMPERII.

Obtinere autem ea, quae dixi, in ipsis rerum argumentis, testantur praeiudicia, hinc inde apud auctores occurrentia. Pertinent huc in primis duo notatu dignis. sima exempla , quae ilL MOS ERVS de hoc argumento adfert. Primum ad domum Hassiacam sipectat, ubi Luadovicus IV. Landgrauius Μarburgensis A. I6o4. sine prole decedens testamentum condiderat, in quo Mauritium & Georgium, Landgrauios Hassiae, quibus succes sio debebatur, ad hereditatem totius principatus, multis accessionibus a se aucti atque amplifiCati, vocavit. Publicatum testamentum Mauritius Casielanus accepit ;Georgius vero Darmstadiensis declarabat, se illud eatenus accipere, quatenus inuestituris imperialibus & confra

ternitati Massacae atque Saxonicae non officeret, praeterea vero validitatem testamenti Austraegis Domus iu-

dicandam relinquere. Ab illis autem,compositione amicafilli frustra tentata, Pronunciatum est: utramque partem in ad gnatam hereditaris portionem ex L. vlt. C. de edicto D. Hadra

73쪽

toll. esse immittendaw. b Alterum exemplum ad comi- . tes HatZfeldenses pertinet, qui circa A. 1727. de testamento patris Alexandri coram iudicio imperiali aulieo litigarunt. Impugnabant fratres iuniores voluntatem parentis fratri maiori potissimum fauentem. Citabantur itaque, Vt intra certum terminum subscriptionem paternam recognoscerent, aut iurato distiterentur; & quum tergiverIarentur, testesque si per recognitione audiendos peterent, sequutum est conclusum : manum paternam pro recognita haberi, & testamentum iam nullo vitio via sibili laborare videri, adeoque impetrantem, in posses sione, quam ex illo consequutus esset, confirmandum

esse. e) Habet exemplum perii l. BOEHMERus d detestamento principis, quod ΙCti Halenses ob neglecta iuris communis sollemnia reiecerunt. Sententiam camerae

imperialis de comitatu Chricli ingensi, ubi missio ex L.F. de edicto D. Hab. toli, petita & per contradictorem exclu- sa fuit, exhibet L v DoLps. e Possessionem seruitutum iuris publici in testamento valido relictarum hoc re. medio impetrari posse statuit EN GELBREcHT. f S E-

Menib. III. g. 24. cuius tamen 1ententiae non Omnino accedo.

74쪽

I. I. TEST MENTUM DE SUCCESSIONE FE UDA. LI IN GENERE NIHIL VALET.

Flaudorum siuccessionem ex legibus regulariter descret. neque quidquam in successorum praeiudicium a V sillo fieri, aut illis ius succedendi quaesitum ullo modo interuerti posse, iura seudalia docent. Quae quum ita sint, testandi quoque facultate vasallus non gaudet, quae ipsi praeterea disertis legum verbis ademta est. J Testamentum itaque de successione seudali conditum, est' prorsus nullum, legibusque aduersetur, δέ consequen- . ter heredi scripto nullam iuris succedendi praeimtionem ad effectum immissionis in bona tribuere potest. Quo posito sTRYRII simul corruit opinio, qui testamentum vasalli de seudo, intuitu extranei quidem nullius momenisti esse concedit, at successorem seudalem a defuncto v

x catum

75쪽

catum id inde commodi percipere censet, ut ob tabulas citius in studi possessionem immittatur. h) Si enim testa mentum de laudo omnino non attenditur, neque ratione huius aliquid valere, iurique quod ex legibus habet, quidquam addere potest.. g. II.

FUNDI u VALITATE DURIA MISSIO PVLI , DEM EX TABULIS IN ILLUM FIT, SED JNON TAMQUAM IN FEVDVM.

Largiuntur quoque ad unum omnes in ieudis propriis, ut plurimum nullum huius remedii usum esse. A, surdum enim foret, ei praesumtionem iuris tribuere, cui ipsum ius ademtum est. Sed ad singulares quosdam casus prouocant, ubi tamen testamenti de successio. ne seudali disponentis eam vim esse credunt, ut heres in possessionem mittatur. Sunt enim, i) qui eo reserunt fi liam in testamento vocatam ad successionem fundi de cinius qualitate, utrum fetidalis sit nec ne, non constat; cui missionem ex hoe remedio ob II. F. 26. I. I. tribuunt. Sed .

76쪽

sed uti ego in hac visione missionem in possessionem ii henter concedo, ita illam ibi in studum fieri nego. Qui . enim in illa specie de praedii qualitate non constat, in dubio autem pro libertate pronunciandum , neque factum dationis in laudum praesumendum est; per se patet, in illa, L. e. proposita quaestione omnino dicendum fuisse, praedium illud in pleno testatoris dominio exstitis. se,& ab eo ad quemcumque heredem transferri potuisse; donee agnati qualitatem Dudalem, tamquam altioris indaginis exceptionem, in petitorio Probauerint

STAMENTO NON PROCEDIT. ' . In primis vero cum MENOCHIO M innumeri alii hunc urgent casium, quando qualitas seudi dubia est , neque virum femininum an masculinum sit, fatis liquet. Prius enim ibi ex vitio visibili carente testamento patris, filiam unicam heredem seudalem scribentis praesumendum, filiamque ex testamento tam diu in possessionem mittendam, ac in ea tuendam esse , donec in petitorio

77쪽

probatum fuerit, ad masculos tantum successionem peris , tinere. Hanc vero doctrinam, ex sola, quae pro testa. mento militat praesumtione petitam , nullo prorsus niti fundamento persuasissimum mihi est. Praesumtia eniin i inris hereditarii ex testamento ad ea tantum pertinet bona, quae sub dispositione testatoris fuerunt, nec ad ho- :na'arbitrio illius exemta pertingit. Ratione seudorum igitur nulla ex testamento adest praesumtio; & si quoque adesset. nullius tamen esset ponderis, quia collideret cum fortiori, quae ex natura & indole laudorum propria . oritur; seuda icit. in dubio semper pro masculinis esse ha. benda. I Conficitur inde quoque MEI CHsNERI senissentia, qui MENOCH io non quidem simpliciter sed secundum quid accedit; dum quidem missionem in seu. dum illo casu non per se, sed cum uniuersitate, ratione 'possessionis permittit; siquidem multa cum hereditate

transeunt, quae alias non transirent arg. L. N. pr. D. de

here L petit. m Praemissis enim quae Praemittenda sunt, . . ius nempe heredis ad hereditatem defuncti illis solis bo. nis terminari, quae in pleno testatoris dominio fuerunt; sua sponte fluit, seuda iis prorsus non contineri. Neque argumentatio de deposito & commodato ex L. c. ad seuda

0 II. F. t . II. F. m. . . mer. T. III. Dec. U. v. m.

78쪽

deducta procedit. Depositum enim ob contractum sui

inter deponentem & depositarium. intercessit, ad huius heredes simul transit, atque periculum eius ad illos per- - tinet, quia in omnia defuncti iura & obligationes succe- . dunt, & ita deponenti ad restitutionem tenentur. Fem ' clorum vero prorsus alia est ratio, quibuscum herediscripto nihil rei est, & quae peculiarem suum habent succenorem. Ea vero sententua, quae filiam vel alium he- redem ob adprehensani Possessionem in ea ex hoc reme- .dio tueri vult, Q ex iis quae in fine huius dissertationis dicturus sum,, diiudicari poterit.

IN TESTAMENTO DE FEUDO INTER LIBE ROS SUO MODO LOCUM HABET.

Dicendum ergo sere videtur, in testamentis de seu dis nullum prorsus remedio nostro locum esse debere '. quia successio seudi in legibus determinata iani est, agnati ob ius, quod eis competit, proprium, posthabita defuncti dispositione, tamen in seudo luccedunt. In terea si voluntas vacilli ultima nihil contra Iuccessionem

79쪽

legalem infert, & ea heredum est obligatio, ut testato ris arbitrium agnoseere teneantur, nihil quoque vasallum de seudo testari vetat. Et quum positis his limit,bus testamentum vitio visibili non laborat, adeoque in prima forma validum est, nihil etiam impedit, quo munus missio in hereditatem seudalem decerni queat. Hoc autem tunc praesertim contingit, quando pater inter filios, quos simul heredes in ali odio scribit, de seudo i statur. 61 Secundum iusseudate Langobardicum enim . his non eadem cum agnatis competit libertas , benefici um, repudiatis allodialibus adeundi p adeoque illi tamquam heredes allodiales famam defuncti praestare terinentur : nisi dc seudum & allodium simul repudiare malint. Et licet ex moribus Germanicis studum sine ali dio possidere queat filius, tamen si hoc negligere non vult, etiam dispositionem paternam in seudo agnoscere

debet.

80쪽

RATIO HUIUS EXTENSIONIS.

Nulla testamenta apud Germanos fuisse, sed eos proce.

dente tempore demum testandi morem a Romanis

cipiis iudicare atque exigere aequum esset. Verum post-- quam ius Romanum in Germania receptum fuit, mira luis ris patrii atque peregrini exorta est confusio, ut non alim num videatur a iurisprudentia nostra, iura ex moribus

Germanisis competentia remediis ex legibus Romanis petitis persequi & vindicare. Idem quoque in remedio ax L.s accidit, quod ad consequendam hereditatem testimentariam datum, iam ad obtinendam possessionem

accepisse; α contra ea pacta successoria, Romanis inuisa, apud Germanos obtinuisse,iralaticium est. Utrumque ergo successionem transserendi modum ex propriis suis orin. φ

SEARCH

MENU NAVIGATION