De remedio ex L. vlt. C. de edicto D. Hadriani tollendo ... pro consequendis summis in vtroque iure honoribus disputat Iohannes Petrus de Sprekelsen Hamburgensis. Die 6. iunii 1749

발행: 1749년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

32 . o M: stitutam; quae non ex ipsis tabulis peti potest, sed aliunde instrui debet.

f., M. . D IS SENTIE'TI UM ARGUME, TAEXAMINANTUR.

Quantumuis Vero hoc & iuri, & rationi conuenire videatur, adest tamen, quae huic sententiae intercedit, aduersa pars, quae & siuae caussae iactat argumenta. Ne ergo inaudita condemnetur , dabimus ei aduocatum &quidem GIPHANIvM, qui fideicommissariis ex his poetissimum rationibus remedium nostrum denegat; d I quia illud heredibus tantum datum, a quibus tamen fideicommissarius proprie differt; ΙΙ quia vicesima cel ritatem desiderabat, & proinde per heredem fisco citius consulitur, quam per fideicommissarium, cui antequam hereditas restituitur, longa saepe interponitur mora; III quia Per totum titulum ad Sel. Trebellian. nulla missionis fit mentio; IIII) quia tempore vicesimae vix nota fuerint fideicommissa uniuersalia. Sunt haec quidem speciosa, non tamen, uti arbitror, tanti momenti, ut eam ob rem aliter pronunciandum sit. Primum enim disse rentia

42쪽

dictum, ex mera Istorum veterum subtilitate profluxit, qui fiduciarium et post factam realem restitutionem hermdem manere contendebant. Interea fidei commissarium Vniuersalem quoad rem ipsiam,vere heredis loco esse, nullum prorsus est dubium. e Alterum argumentum nice ad tempora ante - Iustinianea pertinet, & ne sic quidem nos ferit. Fidei commissario non aliter hoc remedium tribuimus, nisi post restitutionem verbalem, quae tunc demum locum habet, quando fiduciarius ob deficientem possessionem ad faciendam restitutionem realem impeditur. Potest igitur in illa specie possessio per hoc remedium aeque cito ad fidei commisi rium,quam ad fiduciarium transferri, & fisco tunc non minus promte ab hoc atque ab illo satisfieri. Quod vero missionis fideicommissariis competentis in digestis mentio non fit, mirum non est, quum in tot de re testamentaria titulis, vix unicus de ipso herede reperiatur locus, & id data inpera egisse videatur compilator, ut omnem edicti Hadria nei memoriam aboleret. Suffcit, quod in L. e. sq. fidei. commissariis omnes fiduciarii actiones & iura, adeoque virtualiter etiam hoc remedium tribuitur. Largior tan

43쪽

dem, haud frequentem usum fideicommissorum tempore legis Iuliae de vieqsima fuisse, sed largiatur mihi quoque GI PH A N I v s, hanc ab immissione ex edicto disterre. Debetur illa Augusto, hoc vero latum est ab Hadriano, quo imperante fideicommittendi consuetudinem quam maxime iam viguisse, explorati iuris est.

g. XIII. LEGATARII EO NON GAUDENT

Progredior iam ad legatarios, qui etiam summos iureconsultos in partes traxerunt, quorum alii ipsis remedium nostrum vindicarunt, alii vero denegarunt. Mihi quidem utriusque partis argumenta ex mente imperatoris examinanti, eorum rectior videtur sententia, qui te.

gatarios ab hoc remedio arcent. Quodsi enim vel ad antiquum Hadriani edictum respicimus, ex quo recentior Iustiniani anctio manavit, illud quidem legatariis fauisse, nullum est vestigium; licet tunc grauior, ac quidem no-viori tempore, id suadere potuisset ratio. Nam quum totum hoc edictum ad augendum aerarium conscriptum esset, & legatarii quoque vicesimam pendere deberent: cap. I. g. a. non mirum videri poterat, si attenti ad' rem fisti principes missione hac eodem tempore & legatariis & sibi consuluissent. Sed quum illud tune temporis non fuit iactum, illos multo minus hodie, ubi & illa

44쪽

qualiscumque cessat caussa temere immittere licet. Accedit,quod maximum est, ipsia legis I. constitutio, quae ad exemplum edicti, nulla legatarii mentione facta, heredibus unice suce rit. Nec aduersiatu si quis obvertat, Iustinianum explosis edicto in uniuersum ultimae testatorum voluntati prospicere voluisse, quoniam & tunc heredis caussa potior est, quam legatarii, nec rationes defiς ciunt, ex quibus ostendi potest, quare &hoo respectu legis dispositio in sola heredis persona substiterit. Heres enim in omnia defuncti iura succedit; ille creditoribus satisfacere & legatariis atque fideicommissariis relicta re. stituere tenetur, adeoque maiorem festinandi caussam ha bet, plusque fauoris meretur, quam legatarius, ad quem haec omnia non pertinent. Neque tamen ideo hic habet de quo queratur, quum ipsi plures proditae sunt actiones, eX quibus eligere potest. et si remedium summgrium optat, nec interdictum Salvianum ipsi, ob hypothe. cam in re legata constitutam, denegabitur. Quid Z quod

ii l. LEYSERus eum adeo ex moribus exsequutive age n. tem audiet atque iuvabit; remedium vero ex lege nostra,

quod idem ipsi maius habenti, tamquam minus tribuere vult, illi numquam comparatum est. D. XIV.

quoque , ut in legatarius se cunctuin ius hodiernum exse-

D LEYsERus ad Pand Dee D. Med. 7. I. Sed subdubito E et

45쪽

f. XIV. IN u SNAM RES ET ADVERSVS usso S , HERES SCRIPTUS MITTATUR.

Mittitur vero heres scriptus in possessionem earum rerum, quae testatoris mortis tempore fuerunt, non autem legitimo modo ab aliis detinentur. Comprehendit itaque lex, indistincte disponens, res quascumque, corporales & incorporales, modo testatoris tempore mortis fuerint, adeoque in possessionem earum rerum, quas mortis tempore testator non possedit, heres scriptus pri usquam iure ordinario experiatur, improbe mitti desiderat. b Requiritur praeterea, ut nec legitimo modo ab

quutive agere queat. Tune enim processiis exsequutiuus demum locum habet, quando Omnia libelli capita ex documento in continenti probari possunt. LEYSERVS L c, Iam vero legatarius contra heredem, ad

praestanoum legatum, nisi post

aditam hereditatem, agere non potest, iv sic aditionem ante omnia probare tenetur, id quod

tamen ex ipso testamento numis quam essicere potest. Locus erisgo tantum erit exequutiuo pro

eessiti, ubi heres, si hereditatem adiisse prorsus non negat, vel aditio ex instrumento liquido probari potest. Ceterum ICti Halenses aliquando legatariis

hoc remedium ob honorem ultimae voluntatis dederunt. Con-

46쪽

ab aliis detineantur, hoc esti ex iusto tituIo & legitima possidendi caussa; si neque enim contra titulo singulari

possidentem hoc remedium datur. Quum porro omne huius missionis fundamentum in iure hereditario ex testamento praeimio positum sit; 3 3. sequitur, missimnem non solium decerni debere, si nemo hereditatem possidet, sed etiam tunc, si possidetur quidem, sed ab eo, qui iure nititur infirmiori. Et hunc in censum sine dubio illi, qui pro possessore, vel pro herede possident, referendi sunt in priori ne dubium quidem oriri potest, quum nemo illum tuebitur, qui vix a praedone differt nee ullum allegare potest titulum. I9 Sed & possessor pro herede aeque repellendus erit. Omne enim quod habet ius, ex opinione ipsius descendit, qua sibi vel ab imtestato, vel ex testamento successionem deberi putat; c dit autem ius opinatum iuri,firmioribus iuris Praesumtionibus annixo, quod mittendo tantisper competit ex vitima defuncti voluntate, quae tum successioni ab intestato, tum testamento anteriori , quod Possessori pro heredestrian fauet, derogat I. XV.

47쪽

DE LEGITIMO CONTRADICTORE.

Sed quemadmodum missio in hereditatem iacentem: vel contra infirmiori iure possidentem sine mora procedit, ita e contrario impeditur, si contradictor legitimus adest. Habeo & hic Ictos mecum facientes, atque dissentientes, & tum hos tum illos prouocantes ad sequentia legis verba : Sin autem aliquis contradictor exstiterit, tunc in iudicio competenti caussae in possessionem missionis ta siubsequutae tam tradictionis ventilentur ei possis adquiratur, qui potior ex legitimis modis iura ostenderit. 6D Loqui hic impera torem de petitorio, missionem subsequenti, hereditatis scilicet petitione, & de possessione ibi victori adiudicanda, contendunt PER ET & wiss EN BACHi v s. in Sed nisi fallor, gratis haec sumunt & reclamante sensu verbo rum , quae, quum clare de sola possessione concepta sunt, male ad petitorium contorquentur. Nec iuuat hanc interpretationem mentio iudicii &caussae cognitionis facta, quae licet tantum leuior, tamen etiam in summario pro cessu locum habet. Videtur imperator id potius agere,

48쪽

ut, quia in antecedentibus de missione, nullo contradicen. te, egerat, iam eum tractet casum; ubi contradictor ad .

paret,& quomodo tunc de possessione iudicandum si do ceat. Legitimus contradictor ille, credo, dicendus est, qui vi iuris, quod postulat, potioris alterius ius hereditarium impugnat. Quum enim alter in possessionem hereditatis immitti cupit, contradictor vero illum ab ea e cludere vult, hoc non alia ratione ficere potest, quam ubi ius suum succedendi iuri alterius praeserendum es Iedemonstrat. - Vtriusque ergo caussa breuiter cognostenda,& cuius ius alterius iuri praecedit,ille in possessionem mittendus est. Quodsi ergo legitimus contradictor ius hereditarium suum potius ostendere potest, & quidem in continenti, quod natura huius processus postulat, actor

pro herede praesumtiuo amplius haberi nequit, nec consequenter remedium, quod inde unice competebat, eum iuuare potest. Si contra ea contradictor ex eiusmodi rationibus ius hereditarium praesumtiuum impugnat, quae altioris indaginis sunt,& uberiorem discussionem flagitant: reiectis illis ad petitorium, immissio heredis ex hoc remedio nihilominus fieri debet.

49쪽

VERITAS TESTAMENTI ANTE OMNIA AMITTENDO PROBANDA EST.

Caussae ergo in possessionem missionis & subsequintae contradictionis in iudicio ventilandae, ubi heres mitti desiderans,veritatem testamenti ante omnia probare de det. Constat autem de veritate testimenti sollemnis pri vati, si testes signatores manus & sigilla sua recogΠωscunt, in quae si a testibus non recognostuntur, vitium testamenti visibile adest, & summa, quae contra ib ud oritur siuspicio, , omnem iuris hereditarii praesumtionem tollit. Quae quum ad fidem faciendam necessa. xia sint, simul patet, aperturam & publiCationem test menti, in gratiam legatariorum aliorumque, qui sua imteresse crediderunt, factam, pro recognitione haberi non posse,& ita, licet ea iam antea fuerit facta,recognitionem nihil ominus fieri debere. qua tamen opus non erit, si testa. mentum eX more coram iudicio, adhibitis testibus ad recognoscendum, sollemniter publicatum fuerit, ut de fide illius aliquando indubie constet. 0

50쪽

QUATENUS A SENTENTIA DE HOC REMBDIO ADPELLARE LICEAT

Postquam iudex de possessione hereditatis pronuncia. vit, vistus in ea sententia adquiescere,& ius, si quod habet, in petitorio prosequi debet. Ita enim Paullus L. . D. de .

adpellat. recipiend. Si res dilationem non recipiat, non permis titur adpellare, ne vel testamentum aperiatur, - - - neue scriptus

heres in possessionem inducatur. i Fecit praeterea Iustinianus legem antecessorum, qui omnem adpellationem a sententia de missione ex edicto D. Hadriani prohibuerunt, suam, & ita quoque idem in posterum iuris esse voluit. q)De iure ciuili igitur res clara, sed de iure canonico illud dicendum est r Sicuti enim illud prouocationibus mirum in modum fauet,& de quibuscumque caussas possessoriis, atque moram non serentibus, adpellandi licentiam

conis q) L. 6. C. quorum adpellat. non recipiuntur. quae est L 26. C. Theodos eod. supra cap. I.

iam excitata.

r) Quum itaque iuris canonici auctoritas in foris nostris praevalet , adpellatio quoque in hac caussa assinittenda eu, ct admiserunt quoque Iehi Helinstadienses, referente ili. LETSERO Spee. CCCCI . verum ex fundamento , quod non adgnosco. Si enim ex iure ciuili quaestio decidenda est, non possumus non, ob expressa legum citi verba illam reiicere. Disitireo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION