Jo. Gottl. Heineccii, jc. ... Elementa philosophiæ rationalis, et moralis ex principiis admodum evidentibus justo ordine adornata. Accessere Historia philosophica, & index locupletissimus

발행: 1740년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

RATIONALIS,

E. pographia Balleoniana.

6쪽

LECTORI CANDIDO

E P. . . Treant, magnopere me delectari meminerim, di postea ita Deo visum suerit, ut publicum earum tradendarunt munus in illustii Fridericiana mihi longe Iemqntissime demandaretur non tamen praesagivit nouam animus, fore, ut post tot eximios philosophos aliquid hujus generis in lucem emi terem , aut compendiorum, porum ipsa fere copiae inopes reddimur, numerum a me amplificandum existimarem Cum aliae enim rationes, tum vel marinae ea de re cogita ire me vetuit partim tum diac di didundi ἔψ perpetuus i/bo , q*i extremi annis

nem Uamvis, ab adolescentia disciplinis illis, quae partem' minis praestantissimam perii

ciunt, veramque rorum divinarum ac humanarum notitiam ex ipsa recta ratione de .i

7쪽

ne conditionibus satis splendidis liberari. ter decretum, in quo de priscis illis amoribus meis , idem, de philosophia , paulo

minus, quam antehac, sollicitus, tempus

fere omne, quod a publicis privatisque e ctionibus vacuum habui, illustrandae uris prudentia , variisque libellis iuridicis scribendis consecravi. Quin, ut fatear, quod res est, nunquam fortassis me ad pristina illa philosophiae studia ita totum retulissem, ut aliis viam, qua ad sapientiam itur, docendo scribendoque monstrare constituerem, si meo res acta essent arbitrio. Noveram sane, quam periculosum hoc saeculo sit, Micare philosophiae quid rectae rationi

conveniat repugnetve, libero a praeiudicatis opinionibus animo investigare . Non ignorabam, quantis plerumque odiis , quot conviciis , quinis struetis insidiis nonnunquam , res geratur, ubi quis ab alterius opinione suam sejungit sententiam. Denique ipsa me docuerat experientia, si in ullo di sciplinarum genere, in philosophiae sanestu. dio, ubi minime oportebat, quam maxime regn*re auctoritatis humanae praeiudicium , studiosam Iuventutem magis plerumque, qua itur, quam, qua eundum est, ire. Ηahent fere saecula singula certam philosophandi methodum, quae aliquandiu sola publici saporis esse solet, adolescentibusque tantisper ad palatum est , dum alius ou dam philosophus non sine strepitu in scenam prodeat Fuit quando homines fur re schollistico pascebantur, sibique videban , tu in coelo versari, si de haecceitatibus quid

8쪽

PRAEFATIO. s. quidditatibus, suturitionibus, individuationibus, .mille nugis metaphysicis, multa, nee sibi nec aliis intellecta, proferre, syllogismos in qualibet figurat modo torna

re, eo1dem ad primam reducere, regulas ex locorum dialecticorum arinario, depromptas, tanquam tela vibrare, sophismatibus puerilibus etiam in re seria Iudere, rudcntesque his crepundiis formaliter in ruborem dare didicissent. Fuit , quando vilescere. haec sacra, .sapientia studiosi rebus aliis, puta, illis primi, secundi, tertii elementi particulis, illis coeli vorticibus , impressa illa mentibus mortalium entis perfectissimi idea, solibus denique in planetas egens

antibus, mechanicis rerum omnium caussis unice delectari, haec similiaque adeo pro Sibyllae foliis habere coeperunt, ut non philosophus, sed rerum omnium ignarus videretur, qui mentem in glandula pineali delitescere, Cartesiumque solum sapere gare ausus esset mirabatur tum orbis liti rarius , se ex Aristotelico tam cito factum esse artesianum sed multo magis paulo

post mirabatur, quum alibi philosophiam

corpuscularem, atomisticam alibi novum genus philosophandi ex Xabbatae, schola Pythagoricae de Platonismi principiis conflatum, invalescere animadverteret . Quo obscurior, magisque a sensu communi remota erat haec philosophia, quo plura, eaque horribilia mysteria promittere videbatur: eo magis aliquandiu placebat ingeniis

novaturientibus, donec alii pecuparent cathedras, qui vel in nullius verba magistriri a juran-

9쪽

surantes genus philosophandi ἐκλεκτικον commendarent, vel iuvenes a pulvere, radio excitatos ad profundiorem metaphysicam philosophiam mathematicam revocarent, non nisi sublimiores istas speculationes, qua SLeibnitio, Nevvlono, aliisque magnis ingeniis debemus, philosophematum nomine dignas arbitrarentur. Ita semper evenit phil 1 ophiae, icientiarum pulcherrimae, quod solet formae vestimentorum, quae singulis non dicam saeculis, sed lustris immutatur. Quemadmodum enim iam longiores tunicae placent, jam breviores modo angustiores manicae, mox prolixiores oculis blandiuntur

nihil ut nobis magis ridiculum videatur L figie , hominem pro superioris saeculi genio quam splendidissime vestitum oculis nostris subjiciente ita philosophia alio tempore alia ad palatum est, ut viro philosophorum

recentissimorum imbuto principiis, non minu ridiculae videantur veterum meditationes, quam nobis maiorum nostrorum habitus videtur. Et erit tamen, nisi fallimur tempus, quando&horum luminibus ossicient

alii , non multo post μιετα πολλης φανταστας in hoc theatrum prodituri Rerum enim omnium, heus, quaedam vicissitudo est, nec ita profecto se habent studia mortalium, duna eademque res diu admodum placere possit. Quod adolescens ex praeceptore me audire memini, veteranis philosophis idem plerumque fatum incumbere, quod sartoribus, novissima vestimentorum formae ignaris id verum esse plerique cum taedio ac dolore experti sunt. Haec itaque omnia qu

10쪽

PRAEFATIO.

sepius mecum , adhibita inconsilium ratione, agitavi, LECTOR CANDIDE, eo beati res semper illos credidi, qui, alio honesto vitae genere delecto , Deo reique publicae serviunt, .naufragia ista ex littore sp etantes, sibi, non aliis, philosophantur. Aeproinde ex eo tempore, quo docere iurisi prudentiam, .negotiosum istud de jure respondendi munus pro virili studui ornare, eam mihi ipse legem dixeram, ut mihi philosopharer nec tam aliorum , quam meis usibus, meditationes meas destinarem, tantoque magis hoc instituto meo me delectatum fateor , quanto jucundius erat, extra

horrida ista, nullosque triumphos habitura, philosophorum bella, ac veluti extra teli j etum positum, solida tamen, quae ex sapientiae studio percipitur, voluptate quotidie pcrfrui. Enimvero philosophantem ita, .secum habitantem in cathodram philosophicam me

iterum retraxit rerum omnium arbiter, Deus,

voluitque, ut quemadmodum olim Halaeci ita iam in hac illustri Uiadrina, hasce dusciplinas una cum jurisprudentia traderem &eas quidem potissimum, quae intellectum

ad investigandam diiudicandamque Veritatem 3 voluntatem ad virtutem atque hon statem instituunt, quas omnium primas ac praecipuas olim iudicabat Socrates, dum disierendo homines ad comprehendendam veritatem perducere conabatur, philosophiam ipsam a monstris iaciosis peculationibus perpurgatam, devocabat coelo, collocabat in urbibus,, in domos etiam introducebat, jubebatque de bonis

SEARCH

MENU NAVIGATION