장음표시 사용
62쪽
Circumcisio Aegraptiorum ejusdem cum Phallo phoriis originis. Non adeo derivanda ab Uraesitarum .in Aet pio sersit ute. Figmentide capite asini a yudaeis disinis honoribus culto an rores Aegyptii. Circumcisio Aegyptiortim an a balomone derivanda st Morini opinio refellitur. Soli Aeraptiorum Saterdoates O MIstae circumcisi, non alii. Locus elibro Jofuae explicitus. Item Herodoti. Plurima a non paucis de Aeg ptiis in genere relata, quae ab aliis de solis Sacerdotibus. Plu
tarchi in libello de Iside is Of. quis scopus ρ
nova conjectura de circumcissione Aegyptia proponitur. Memini in Observatis ad Antonii Carmen nise
Ius gentes leviter conjecturam proponere de Cir-eumeisione Aegyptiaca, quam cum Phallophoriis eiusdem eredebam originis; deseruique adeo receP
63쪽
tam pene opinionem eorum , qui ab Israelitis ritum hunc ad Aegyptios deducunt, S liberum populum a servili sacra sua furatum inprudenter adfirmant, aut nugantur potius. id quod prudentioribus puto facile persuaserim. Quis enim paullo oculatior non viderit, quam absurdum sit dicere, Iudaeos, dum in Aegyp
to advenae conmorantur, per tempus tamen haud
adeo longum, novi hujusmodi ritus auctores Aegyptiis exstitisse, a quibus antea propter publicam abOminationem, panores quidpe, in separata prorsus loca , S semotum plane a reliquis terrae tractum translati fuerant 7 nemo id crediderit, cui vel minima cordis particula , aut sani cerebri. Sed esto. An retinuerit tale quid Rex ille, sub quo ex Aegypto excesserunt Israelitae, tantopere eosdem eZosus 2
invisaene adeo gentis religionem summo studio o sereare perrexerit Τ Quin quantocius sustulisse quivis humanior mecum dixerit. At non videntur Aegyptii tam faciles fuisse in recipiendo, eX advenarum certe cultu, circumcisionis jugo, molesto satis S aspero, a peregrinorum quidpe consortio ac sacris quam ma-Σime alieni, sic ut cum Hebraeis vesci nefas ipsis
fuerit, Iosepho licet Hebraeo Aegypti praeside, Ge-
, nes 43. multo ergo minus, cum deinceps adfligerentur, S Iosephi beneficia dudum exolevissent. Post Iudaeorum porro excessum, odium Aegyptiis in dies auctum altumque: passim in Historiis suis calumnia.
bantur Iudaeos, atque omni injuriarum ac conviciorum genere notare adnitebantur, S aliis invisos reddere, V. Origin. I. contra Cels se l. I. a. primoseque adeo Aegyptios auctores existimem turpissimae
fabulae, quasi Judaei in templi penetrali caput asini divinis honoribus adficerent; quo ex eodem fonte derivandum puto , quod Typhonem asino vectum
dixerint . per septem dies fugisse. S cum evasisset, Hierosol mum S Judaeum genuisse, V. Plutarch. in
64쪽
libello de Iside F Osir. Sane etiam de Israelitis res rebat Apion, haud dubie, uti pleraque alia, edoctus a senioribus Aegyptiis, eos, quum, eX AegIpto profugi , sex dierum spatio in Iudaeam venissent, septima demum quievisse , S inde Sabbatum conse-ν crasse, Ioseph. lib. 2. contra Apion. sect. a. ut frustra de Origine hujus figmenti ab Aegyptiis derivanda dubitet, Vir alioquin longe doctissimus, Hadr. Relandus de Numm. Samaris. Differt. a. P. 4O. At in his nunc non moror. de commento isto si quis plura desideret, adeat Th7sii Exercit. Misc. 9. Morini 'Dissi de calumn. gentil. caput asinin. esse Christian.
Deum. Commentator. ad Minucii Octavium. Le Moy-ne Diff. Tbeolog. ad locum Ierem. 23. 6. Cap. 2. &Cap. 4. multosque alios. de Circumcisione Aegyptiorum pariter egerunt plurimi, at diligentissime omnium admirandae eruditionis Viri ambo Spencer. deleg. ritual. Hebraeor. lib. I. sedi. 4. Marsham. in n. Chron. ad sec. s. & 9.' Atque ita hoc quidem labore defuncti videremur, nisi occurreret nobis fertile laudati modo Morini ingenium, qui Dissert. 2.de Cognat. Lacedaem. F Hebr. p. 78. 79. circum cisionis apud Aegyptios originem derivandam conji- .ciebat a tempore Salomonis, quod hic lib. I. Reg. Cap. XI. princ. inter plures peregrinas feminas Pharaonis etiam Aegypti Regis filiam in matrimonium adscivisse legatur; jam autem plane videatur proba bile, Salomonem, vero adhuc Dei cultui adhaerentem, noluisse sibi ex Aegyptiis, gente incircumcisa, uxorem sumere, nisi S ipsi prius circumciderentur.
At quodnam tamdem idoneum producetur argumen tum, quo, non ante Salomonis tempora circumcisionem Aegyptiis innotuisse , evinci possit Τ quum antiqua adeo populi illius sit superstitio, nec Salomonis tantum, sed & Iosephi aetatem longe excesserit. Et quis credat S. Scriptorem rem tam memorabilem, ' i D S . omit
65쪽
omittere voluisseΤ qua S Judaeorum posteri non parum certiores fuissent redditi, Aegyptiosa sua gente circumcidendi originem mutuatos fuisse, non contra se ab illis, quaque deinceps, adversus calumniatores, ct religionis Judaicae osores , paratam habuissent responsionem. Sed nec Salomonem inpellere potuit, quo hoc expostularet, exemplum filiorum Iacobi, quod resertur Genes 34. p. I a. Sseqq. nam quae ibi dictitabant, sororem sibi Sichemo, Hemoris filio, uxorem dare, S cum gente ejus connubia inire nefas esse, quod praeputia haberent, adeoque prius ipsos omnesque Sichemitas esse circumcidendos, id, inquam, non faciebant divini cultus, aut pietatis ergo, sed ut, sub falso religionis praetextu, insidias miseris hominibus struerent, ct injuriam sorori illatam, data occasione, nefarie ulcisci possent. Nec legitur Iaco-hus ipse, tantae Vir probitatis, id flagitasse, aut probasse. At fecerunt filii ejus, in hoc certe inpii, ignaro procul dubio optimo patre, ut cetera, quae deinceps patrata fuerunt. Sed ct hic non de matrimonio tantum Hemoris S Dinae, at de connubii jure cum tota gente sociando agebatur, ideoque omnes circum cidi oportebat. Praeter hoc, Dina in peregrini mariti potestatem transitura , eadem haud dubie sacra conplexa suisset; ejusmodi itaque cautione opus erat. Adde, quod Divinus Auctor tamquam vitium notet in Salomone, quod ipse cum exteris mulieribus tori consortium inierit. a quibus Israelitas ut abstinerent monuerat Deus, V. Mod. 34 S Deuterom 7. adeoque jam tum a pristina pietate haud parum deflexisii Rex videtur, ut ita verisimile non sit, ipsum hanc ob caussam ex gente incircumcisa uxorem noluisse. Quin, si jam concedamus, hac occasione circumcisionem apud Aegyptios usum invenisse; quis nobis auctor fuerit, perpetuo eam substitisse, nec deincepsa sequentibus Regibus abolitam Τ maxime, cum S
66쪽
Iomonem inter &Sesacum, Aegypti Regem, successorem, ut puto, ejus, cujus Salomo filiam duxerat, simultates videantur intercessisse, ut, qui Ierobe mum, fugitivum, S capitalem Salomonis hostem, in regnum suum recepit, I Reg. XI. ΑΟ. mOX etiam contra filium ejus Rehabeamum expeditionem ingres.sus est, I Reg. I 4. 2. Chronis. I 2. Et cur non e
dem jure, at forsan majori, dici posset, ab Ismaeleriusque posteris Aegyptios circumcidendi consuet dinem adsumsisse Τ ut, qui patre quidem Hebraeonatus, matrem tamen habebat Aegyptiam Hagarem, de ipse non solum circumcisus , sed S uxorem Aegyptiam duxisse memoratur Genes. 17. θ. 23. S II. P. II. At nec id siluisse Moysem credibile est, qui talia haud praeterire solet. Ne alia nunc addam. Denique, si a Salomone, & hoc ejus facto, ut Morinus putat, circumcisionem haberent Aegyptii, toti eorum genti, aeque ut Hebraeis, recepta esse debuis set. Non possum vero ego quidem adjicere calculum vulgatae opinioni, ac si apud omnes promiscue Aegyptios circumcisio fuerit usitata, ct cunctis sine discrimine propria. Contra videtur ritus iste ad solos Sacerdotes eorum restringendus. Idque mihi conten dere posse persuadeo ex plurimis Veterum testimoniis. Philo certe Iudaeus, in peculiari libello, quum expon ret varias caussas receptae circumcisionis apud quasdam gentes, maxime autem Aegyptiam, inter plures alias ct hanc refert, ut corpus purius foret, S ad Sacerdotalia ossicia aptius, ideoque addit, radere etiam Corpora Aegyptiorum sacrificos, ne quid sordium vel
sub pilis vel praeputiis haereat, quod ossicere possit
puritati sacris debitae. Ad radendi consuetudinem pertinent pisi, ad circumcidendi morem praeputia. Utrumque autem tribuit Sacerdotibus, eosque id ait fecisse munditiei S sacrorum caussa. In vulgo Ver
ratio haec cessabat, adeoque nec ibi circumcisionem
67쪽
obtinuisse merito concludimus, ex vulgatissima Logicorum regula, cessante caussis, cessat essectus. Eodem pertinet, quod Clemens Alexandrinus, ct cum eo alii, refert de Pythagora lib. I. Stromat. P. m. 3 2. eum, ut cum Aegyptiis Sacerdotibus posset congredi, Smysticam sacrorum doctrinam intelligere, per eosdem Sacerdotes circumcisum fuisse, δι δε inquit και
Aeraptiorum Prophetas θ circumciseus fuit, ut a Iaingrediens, Aemptiorum masticam disceret Philose phiam. At quid hujusmodi auxilia circumspicimus
quum aperte nobis faveat Horapollo lib. I. de Hierogla . cap. I 4: γειναται τε inquit de Cynocephalo
gines quoque I. s. in Jeremiam p. IS9. TO. 3.
νομενη περιτομη. Aeraptiorum idolis Sacerdotes circumciduntur , sed ista circumcisis idolis circumcisio est. Sminime sit Deo. ejusdem alium S egregium prorsus hanc in rem locum lib. 2. in epist. ad Rom. jam excitavit Huetius , quem S memorata Horapollinis verba adduxisse nunc demum video. Porro diserte nobiscum facit Epiphanius haeresi 3o, adductus quoque Spencero lib. I. sedi. 4. P.S9. Alii vero Scriptores generalius loquentes vulgari errori ansam dederunt; quorum adeo loca omnia de solis Sacerdotibus sunt intelligenda. Immo, licet sorte aliqui illorum omnium Aegyptiorum communem putaverint circumcisionem, nihil tamen id nos turbaverit. Quam parum namque in religione Aegyptiorum eorumque ritibus tradendis sibi constiterint veteres, nemo ne scit, & vel ex solo Plutarchi libro de I F in . quem supra citabamus. constat uberrime. Nec id profecto mirum. Fugiebant Aegyptii antiquiores peregrinos :
68쪽
grinos: eos a sacris suis arcebant: Porphyrius lib. 4. de Abstin. Animal. sest. 8. eXChaeremone Stoico refert, quod Aegyptiorum olim Sacerdotes pro re inprobissima habuerint, ex Aegypto nauigare, λευλαβουμ
modo vidimus, Mysteriis eorum nisi circumciso interesse haud licuit: Theologiam suam non scriptis aut literarum monimentis ad posteros propagabant, sed hieroglyphicis S obscuris quibusdam notis, quarum rude vulgus plane erat eXpers S inscium, V. Thom. Burnet. lib. I. Archaeol. Philosoph. Cap. 8.Io. Bapt. Porta de furtivis literarum notis. Crenius
in Analectis Philologicis, ad Holmu Diff. de Scriptura Cap. 2. Praeter Κirclierum, S innumeros. Sic puto jam explicabimus, S commode omnino, quae in libro suae C. s. st. 9. legitur Deus, quando Israelitae a Jo sua essent circumcisi, dixisse, eo se die Aegaptiorum obprobrium ab iis abstulisse. Non quod, uti eX-plicat doctis . Marham. ad hec. S. P. m. 73. Aegyp tiis obprobrio essent in circumcisi , quid enim id ad Judaeos 2 eorum parum intererat, an ipsi obprobrio essent Aegyptiis, nec ne, quibus in tot aliis fuerant. Ita ex. gr. Pastores Aegyptiis quam maximae erant abominationi, V. tantum Genes 46. sed parum hoe Judaei curarunt, ct merito. Talia plura videri pose
sent in De 'lingit Diff. de fletu super Thamuz. at quis dubitet Τ Deus dicitur removisse obprobrium Aegypti ab Israelitis, quod ipsi jam essent circumcisi, secus atque Aegyptiis mos erat, apud quos vulgus non circumcidebatur, S peculiare id Sacerdotum erat. Ex hisce nunc porro intelligimus, quo sensu inter gentes circumcisas Aegyptii reserantur a vate Jere mia Cap. 9. st. 23. 26. Neque adduci mihi in contrarium hic velim Herodotum , qui eo argumento lib. 2. sere Io4. Colchorum origines ab Aegyptiis repeti posse censet, quod apud eos .
69쪽
aeque circumcisio fuerit usitata. Primo enim, potuit errare Herodotus, toti tribuendo genti, quod solis sacrificulis conpetebat. Sed nec hoc urgueo. Quin & adfirmem licet, Herodotum hic vera dixisse, S omnia optima fide exposuisse. Quid inde Z si namque Aegyptiorum Sacerdotes circumciderentur, nonne revera apud Aegyptios dici poterat invaluisse circumcisio 3 quid inpedit Τ nihil opinor. Quam multa sunt, quae Historici in referendis populi alicujus moribus, populo tribuant, quum certo in eo Ordini sint propria. Nonne ritus, qui apud nos, verbi gratia, in sacris obtinent , reapse nostrae gentis sunt, & tanquam nostri referri possunt Τ quam enim insignem Sacra & quae ad ea pertinent reipublicae portionem constituunt lHaec omnia eo reddentur probabiliora, si observ mus plurima a Scriptoribus generaliter Aegyptiis fuisses adtributa, quae alii de Sacerdotibus unice retulerunt. Cujusmodi exempla in pmmtu. Sic de Aegyptiis sine discrimine adfirmant plerique, eos porcinis carnibus abstinuisse. Iosephus autem lib. 2. contra Apion Sedi I s. de solis id Sacerdotibus prodit,ipsamque etiam circumis cisionem ad eosdem liquidissime restringit. En tibi,
sic ille. Quis autem nobis Josephum, Contra Aegyptium scribentem, in rebus gentis ejus negligenter adeo fuisse versatum, ut se tam turpiter dederet, unquam persuaserit Τ Neque aliter Chaeremon Stoicus apud Porphyr. περι αποχης εμια ν lib. 4. l. 7. aut Plutarchus in saepius adlegato de Iside F Osiride libello. Quae enim ibi de abstinentia a carne suilla, caepis, aliaque tradit, de sacrorum tantum gentis Aegyptiae
70쪽
Ministris, non de omnibus communiter intelligenda puto, siccus atque vulgo fieri adsolet. Quid pe ea tantum Plutarcho mens fuit, ut ex arcanis sacrorum ritibus originem divini cultus Isidis & Osiridis detegeret ac demonstraret, eaque occasione in sacra A gyptiorum eorumque ceremonias diligenter inquirit. Series quoque totius libelli non aliud nobis indicat. Inspiciat Lector sapiens a capite ad calcem, S aut mihi adsentietur, aut ego in perpetuum fallax ero. Sed & clarissime IIorapollo de Hieroglaphicis. plus semel l. 1. C. I 4. S C. 44. solis adscribit Sacerdotibus. quod piscibus abstineant. Id vero multos de tota
Et haec ita quidem ex iis, quae nobis produnt veteris aevi monimenta, satis sorte probabiliter possunt disseri. Nullus tamen negaverim, ubi adtendem ad remotiora tempora, plurimis omnino Aegyptiis, praeter hier phantas, non tamen cunctis sine discrimine, circumcisionem fuisse usitatam,&, quod credibile, eX caussa Physi ea. Nimirum, in Oriente apud plerasque gentes, inprimis Aegyptiam, properata connubiQrum vota, nec sera juvenum Venus. Quae proinde dissicilior. Hanc igitur ut concinniorem redderent, pueris recens natis pelliculam circumcidisse haud absurde quis dixerit, S hoc modo capienda esse Scriptorum loca, ubi receptae apud Aegyptios circumcisionis rationem referunt foecunditatis curam, sic ut legitimam cauia iam aut non penitus intellexisse, aut certe dissimulas, se videantur. Potuit deinceps apud reliquos paulatim ritus iste in desuetudinem abiisse, solis Sacerdotibus retentus, puritatis de munditiei ergo, accede libus caussis etiam aliis. Neque id mirum alicui obvenerit; quum Iudaei, qui tamen disertum habuerant Dei mandatum, per tempus quadraginta anno rum , quo morati sunt in desertis, plane neglexerint
