장음표시 사용
71쪽
tam, V. libri Ioseuae cap. s. Conjectura haec, pom
quam priora dudum absolveram, demum mihi nata est, quam tamen nemini vehementer obtruserim. Plura nunc nobis essent expendenda. At omnia repetere non est hujus loci, & res integram mereretur
Dissertationem, quam ne pro Observatis hic scribere videar, ad alia propero.
Cur tandem Uraelitae post excessum ex Aerapto profano Deorum cultui adeo suduerint '
Fuit aliquo abhinc tempore, quum studiosius inquirerem, qui tandem factum fuerit, ut Israelitae, tot tantisque beneficiis a Deo ornati, di praesentem Numinis majestatem toties, non sine horrore, experti, adeo in pejus ruere potuerint, S ad nefandos Aegyptiorum ritus, post abjuratum olim gentis ejus jugum, quasi postliminio reverti 8 neque enim durum adeo Iudaeorum, prae aliis, genus, ct in profa- nos Idolorum ritus pronum fuisse crediderim, qui saepe meliora didicerant, ct heu nimium t senserant. Dum itaque haec agito, tale quid mihi se obtulit: originem cultus Idololatrici inter Israelitas, ct caussam, quare aegre adeo ab Aegyptiorum sacris recesiserint, derivandam esse praecipue ex mixto hominum genere, quod una cum ipsis ex Aegypto excessisse memoratur, in libro Exodi cap. ra. ψ. 38. quo Spertinent Strabonis verba lib. I 6. Geograph. P. IIo3. ed. no. quando ait, Galilaeam, Hiericuntem, SPhiladelphiam ac Samariam magna eX parte a mixtis gentibus habitatas: cumque mixti hi sint homines, famam, cui plurima de origine templi Hierosolymo
rum fides, adserere, Aegyptios auctorea fuisse eo
72쪽
tum, qui nunc Iudaei audiunt. Hos autem non tam religionis, quam voluptatum suarum ergo Moysem sectatos fuisse credibile est, forte turpissimos omnium nebulones, quibus, ob vitae luxuriem, S consum ias opes, in patria ex.animi sententia vivere non dabatur. Hi itaque homines novarum rerum, ut solent, cupidi, sub relisionis specie adjunxerant se Judaeis; at deinceps ad ingenium reversi, inmanes pas. sim turbas dedisse, Israelitas in ducem optime meritum concitasse, S ad perversam Aegyptiorum superstitionem prae doctrina Mosaica amplectendam, nefarii auctores fuisse videntur. Sed ut superioris Capitis prolixitatem hujus quodammodo brevitate conis pensemus, ulterius haec nunc quidem non exponiis
Paulus ad Ephesios φ. a1. quorsum respexerit. Manumissus novus ct alius homo. Proselytiyudaeorum novi homines. Item Pythagorae myseriis initiati. Sanctus Paulus in Epistola sua Cap. . e. 22. &seqq.
ita fideles Ephesios admonet απογεισγαι υμας, καυ
τητι της α Θειας . Mo S. Apostolum his verbis respicere ad manumissos veterum. S jus Civile Roman rum. Servus enim, ubi e servitute erat dimissus. novus & alius homo fieri dicebatur, adeoque priorem seu veterem hominem quasi ex suisse, & novam per
73쪽
stro, dudum notata iis, qui de Significatione Uerborum ad jus pertinentium commentati: S vel sola servorum apud Romanos conditio id evidenter evicerit, at quae neminem latet. Saepius autem Sacris in Literis peecatis operantes, servis, contra ab iisdem abstinentes, S se ac fidem suam Christo addicentes, liberis conponuntur. Utrumque habes in Iohann. Euang. Cap 8. sp. 32. seqq. Epist. 2 Petri Cap. 2.
3ν. I9. S passim. ο ριεν γαρ το σωμα , την δεδεδεμενος, διλος, ο δ' αυ το σομα δεδεμενος, την δε υχην λελυμενος, oui namque corpore quidem liber est, anima vero vinctus, servus est. Rursus qui corpore nexus, anima vero solutus, liber est: Aurea sunt Epicteti, gentilis Philosophi, verba, apud
Stobaeum Sem. I. p. m. 6. eodem pertinent Bionis illa in ejusdem Serm. 2. P. m. 32: αγατοι οικετο,
μι-. Boni servi, si v sunt, mali vero liberi, feroi multarum cupiditatum exsistunt. Et sic centies alii. Nam pleni hujusmodi sententiis omnium Philosophorum libri. Non posse vero hic per κανον ανθ ρωπον Christum intelligi, satis patet ex verbo quod addit κτισγεντα, creatum, S Ep. ad Coloss. C. 3. st. Io:
και ενδυσαμενοι τον νεον ανΘρωπον τον ανακαινουμενον εις επιγνωσιν κατ εικονα του κτισαντος αυτον. Induti novum
hominem, renovatum in agnitionem secundum imaginem ejus, qui creavit eum. Quae omnia in Christum convenire nemo credo dixerit. De verbi autem εν-δυεis S induere significatu notavit quaedam Q. Arnt-Σen. ad Plin. Paneg. Cap. 8 I.
Haec dudum scripseram, quum alia, ct probabilior puto, conjectura incidit: Paulum sorte locutiones istas mutuatum fuisse a Proselytis Iudaeorum, illi enim egentilibus conversi, plane novi homines habebantur, ct velut insantes recens nati, sic ut S nomen mutarent, , nee iidem ipsis consanguinei censerentur: Prosibius
74쪽
nempe,velut Iam primo creatus, aut e coelo lapsius, omnino novus homo fiebat, consanguinitate pristina non m nus , ac gentililino exutus. Unde nec ex jure sangu nis pristini ei succedere quis potuit, sunt Joannis Sel- deni verba lib. a. de Dre Nat. F Gent. juxta DifeUL Ebraeor. Cap. 4. p. II 8. ubi latius haec exsequitur, S ex eo Anton. van Dale in Historia Baptismorum. Simile obtinuit in disciplina Pythagoreorum , quorum mysteriis initiati regenerati dicebantur , ct novam prorsus Vitam adepti, ejectis autem postea, velut mortuis, funus ducebant, sollemni ritu monimento ipsis erecto, V. Iamblicis. in Vita 'thag. C. I . quibus cum confer, si lubet, quae gemina fere de Esiaeis prodit Ioseph. belli Dd. l. a. C. 8.sedi. 7. 8. Hi namque mere Pythagorei, Uid. eumdem Ioseph. l. I s. Antiq. Dd. C. x. sedi. 4. S qui scripserunt de Sectis Judaeorum.
Oracula cur olim versibus reddita. Ligata stratione res sublimiores antiquitus tradi solitae. Oracula unde adeo perplexa. Oraculorum origo, progressus, finis.
Existimant vulgo, S existimavit etiam, quod mi ror , V. O. Ant. van Dale Diss. de Oraculor. Orig. C. 7. l. 2 o. Oraculorum responsa antiquitus carminibus reddita fuisse, ut eo commodius ambiguitatem in verbis callidi Sacerdotes obtinerent, & faciliori ita negotio rudi plebeculae inponerent. At minus, ut puto, recte. Etenim v. gr. tritum illud , ais te Aeacida Romanos vincere posse, aeque ambigue in sinluta, ut in ligata oratione, potuisset exprimi. At
que ita ceteria Legitima ratio, ni fallar, haec: quod L et olim
75쪽
olim omnia, quae ad Divinos cultus pertinerent, Ver-- his numeris suis adstrictis explicari solerent; ea enim audientium animis majorem venerationem Numinis, ct sacram velut admirationem conciliare videbantur. Hinc antiquissimos Sacrorum antistites, Orpheum, Linum, Musaeum, aliosque, vates fuisse legimus,&sententias suas deque Divinis opiniones versibus exposuisse, quae proinde Carmina dictae , V. notata a Viris Doctis ad Caton. I. Dist. I. Et sane ars Poetica ea est, quae mentibus, miram non solum suavitatem, sed & nescio quid Divini insinuet, ad sublimiora quasi natura sua tendere videatur , S adfectibus hominum flectendis conducat maXime. Unde Poetarum nomen. Non, uti vulgus putat, a fictioni-hus ac mendaci quadam garrulitate deductum y sed a fingendis hominum animis,& formandis rudium mo- .ribus, tamquam Fingit equum tenera docilem cervice Magisserbe viam, quam monstret eques. Ut ait Horat. I. s. a. At nec perplexam illam enunciandi oracula consuetudinem ab inpostura primitus derivandam credo; quin potius a more Veteri, quo Obscure ac perplexe admodum res Divinae ct Numen colendi ratio inperitae multitudini tradi solebant; idque prudenter, ne, ubi Omnia uno velut intuitu vulgo ostentarent, ea ignara plebs in abusum verteret, ct tamdem religio in absurdas quasvis opiniones degeneraret, V. Eschen bach. Digen. de Poesi Orpb. Burnet. in Archaeol. Philoseph. aliosque conplures. Id autem, quod de Oraculis diximus, egregie adstruunt verba
Clementis Alex. l. . Stromat. P. m. SS6: Πανῆες ουν,
ως ειτος ειπειν, οι Θεολογησαντες, βαρβαροι τε και Ελληνες, τας μεν αρχας τιον πραγματων απεκρυψαν ro. την δε α ληλιαν αινιγμασι και συριβολοις, αλληγοριαις τε αυ καιριεταφοραις , και τοιουτοισι τισι τροποις παραδεδωκασιν.
76쪽
Πυλος, λοξιας λεγεται. Quae dudum sie versa: Omnes ergo, ut semel dicam, qui de rebus Divinis tractarunt , tam bonari, quam Graeci, rerum quidem principia
occultaverunt: veritatem autem aenigmatibus, signisque ac θmbolis, s allegoriis rursus G metaphoris,
quibusdam talibus tropis modisque tradiderunt. G-jusmodi sunt etiam apud Graecos oracula. Et Apollo quidem 'thius dicitur λοξιας, id est, obliquus. Non adeo eos hic sequor, qui oraculorum originem inmediate a Diabolo arcesIunt, ct inmundi Spiritus artificium arbitrantur. Vel ipsa Latinorum denominatio indicat, oracula olim fuisse loca Divinis usibus destinata, ad quae subplicantes adcedebant, ubi orabant, & Sacrorum praesules de cultu Numinis consulis turi adibant, qui ipsos quid faciundum admonebant, deque vitae necessiriis instruebant; istud enim priscis temporibus Sacerdotum munus, testante Porphyriol. 2. περι α r. in .. Hinc qui Sacris praeerant, Vates S Prophetae disti. Non a futuris revelandis. Sed quod dicerent & docerent, quae ad vitam rite instituendam pertinebant, utque Deum coli oporteret, aliisque quasi praeirent. Nos Professores diceremus. Postea vero , crescente Sacerdotum ambitione, &vulgi, uti adsolet, superstitione, responsa haec pro Divinis venditata: cumque miselli homines raro sine dono aliquo loca haee adirent, ut in externis prodiga esse solet superstitionis amentia, hinc callidis veteratoribus animus ad fraudes additus. & saera auri fame in deteriora rapti, inperitis facile sucum secerunt. Recte Uiglius in Praefat. Theophili: adseret hoc malum omnibus prope rebus humanis diuturnitas, longaevusique usus, qui dum consistere nequit, in abusumsere tendit. Prudentiores tamen merito riserunt, at que ubi e re foret, in usum suum & fraudem Politi-Cam egregie converterunt, ut constat ex Historiis.
Cum vero deinceps, quod saepe falsa deprehende-L 3 rentur,
77쪽
rentur, passim oraculorum responsa Contemnerentur, ct e vilescerent, hinc factum, ut, pristina lucri mesi se fere omni praecisa, fraudum harum architectos tandem taeduerit, dum homines damno suo cautiores redderentur. optime Minucius Felix, de Apol. line Pythio loquens: cautum illud F ambiguum dest- est oraculum, cum N politiores homines, F minus ereduli esse coeperunt. Quae vera silentii hujus caussest, ut adeo hic ad aniles quasdam fabulas confugere necesse non habeamus, dudum ab Antonio van Dale aliisque Eruditorum docte refutatas. Non defuerunt tamen animi & pecuniae prodigis postea quoque sui inpostores, nec unquam sane deerunt, pessimo publico. Interim mea facio ejusdem Felicis verba in Octasio sub fin: Fruamur bono nostro, F recti sen- entiam temperemus: cohibeatur superstitio, inpietas expietur, vera religio reservetur.
CAPUT V. Nusres Viri a gentilibus Christo obpositi, aut
praelati. In primis id sanctitatum a Pytha- orae discipulis. Egregius hanc in rem Iam-licti locuS.
Certatim olim veteres Philosophi operam dabant, ut illustrioris famae viros, maxime autem sectae sitae auctores, Christo passim aut obponerent, aut illos etiam ipsi praeferrent. Ita Celsus apud Originem , adducto jam aliis loco, Christianos exagitat, cur non potius Orphei alteriusve eorum haeroum discipulos se profiterentur, quam Christi, cruci adfixi, & longe, ut credebat, ignobilioris. Prae reliquis vero gentilium Sophis Pythagoreorum istud institutum fuisse dudum observarunt Eruditi. Unum
78쪽
tantum nune addam insignem Iamblichi locum, quem ab alio animadversum non memini. Is vero in lib. de Vita 'thag. C. s. quando ait, ob symbolicam docendi rationem non admodum placuisse Pythagoram Samiis suis, neque libenter auditum suisse, ad
omni modo studebat, non contemnens neque vilipendens Samum, quod patria sua esset, est omnino gu re volens disiciplinarum elegantiam populares suos, licet imitos. Manifeste hic, puto, obponit Pythagorae factum verbis Servatoris nostri, qui Nazarethi a civibus suis spretus, e patria abiit, addens Proph tam non bonoratum esse in patria sua. U. Euang. S. Marci Cap. 6. judicent Doctiores.
CAPUT VI. Epictetus non fuit Christianus. Pusjurandum
tamen inprobavit. Uges olim omnino non
jurabant. Iudaei ob juris jurandi religionem
celebrati. Non sum equidem ex illis, qui Epidietum a Gen.
tilium turba segregant, & Christianorum ordini adserunt. Contrarium potius, idque evidentissime. demonstrasse videtur Cl. Rosial in Disquisit. de EpicI. Philos Stoico , qua probatur eum non fuisse Chrissian. Unum tamen argumentum, quo, praeter alia plurima, in I. I 2. S seqq. laud. Dissert. utitur Vir Eruditus, vide, num omne punctum serata Christianos, ait, vel jurasse nunquam, vel si jurarent, solum Deum testem invocasse, per Deos vero, Vel
79쪽
Daemonas aut Genium Caesaris jurare, quam maXI- me abhorruisse, ac mirum in modum fuisse detestatos. Iam vero Epictetum, ubi sit aliquid adseveraturus, passim Jovem S Deos crepare, νη Δνητον νη τους Θ εους, S similia. Ut vel hinc pateat,
quam absurde Barthius Epictetum hunc Christianum fuisse existimaverit. Enim vero ego , pace Docti Viri, i usjurandum probasse nostrum haud crediderim Id quod pro me ipse Epictetus dilucide satis demonstraverit. Sic enim habet Enchirid. Cap. 44:
των ενοντων. Iusjurandum recus, ' fieri potest, omnino : sin minus, quantum potes. Manifestissinne, Vides, jusjurandum inprobat, ct aliis dissuadere adnititur. Sed quid feceris omnibus iis locis, ex quibus
formulae, quas modo memoravimus, tamquam totidem testes in Contrarium , certatim producuntur ΤAt ex Arriani commentariis cogita. Is vero Epicteti disputationes quod ad res quidem fideliter satis eXCerpsisse videtur, at non iisdem semper verbis ac phrasibus. Quod quis dixerit Τ nec dissitetur quoque ipsemet Arrianus in Praefat. ad L. Gellium: οσα δε
και παρρησιας Quae vero ipsum dicentem audivi , eat apudui, iisdem verbis, quantum fieri potuit. Conscribens, monimenta in posterum mihi conservare ingenii illius N in loquendo libertatis. Alioqui dicendum esset, Epictetum, ut est inbecille hominis ingenium , per communem usum abreptum fuisse,& formulas hasce, νη Δια, νη τους Θεους Sc. more loquendi S adseverandi tunc temporis recepto in fervore extemporaneae disputationis , inprudentem tamen, usitasse. At prius praetulerim. Fuerunt ceterum praeter christianos, nonnullos etiam veterum Philosopho s
80쪽
phos, ct aliae gentes, quae omne jusjurandum dam- nabant. Ita de Phrygibus resertur apud Joann. Si haeum Serm. 42. p. m. 29o: Quod nec ipsi jurarem, nec alios jurare adigerent. Contra Iudaei ob jusjurandum adeo celebrabantur, ut Sec. quarto ipsi Christiani, si lites per jusjurandum essent decidendae, eorum Synagogas ct Synedria peterent, quod juris-jurandi religionem multo terribiliorem illic esse censerent, cujus rei rationem uberius explicat Cl. Wes.seling. in Diatr. de Judaeor. Archont. C. X. qui ct hujusmodi jurisjurandi Judaici formulas exhibet Probabit. Cap. u. Inter ipsos tamen Iudaeos Εssaei a jurando alieni . V. Joseph. l. a. de belL Dd. C. 8.f. 6. Sed hisee diutius non in moror.
Lactantius de mortibus Persecutorum bis com
Lactantius, seu quisquis auctor libelli de mortibus
Persecutorum, Cap. a. sic editur: nefas scredere , sicuti duos Prophetas vivos esse transsatos in ult ma ........ initium Christi sanctum ac sempiteruum cum descendere coeperit pronuntiant, eodem modo etiam Neronem venturum putant
. cursor Diaboli ac praevius sit venientis ad vastationem terrae F humani generis eversionem. Lacunas has dudum subplerunt Eruditi. Sed vitium in superstitibus nobis latet. Nam quid illud initium Christi sempiternum p quorsum respicit 8 lege, amabo, mecum: nef est cr. l. duos Prophetas, vivos translatos, in ultima aetate Iudicium Chrsi, sanctum ac sempiternum, dum descendere coeperit, praecursuros esse pronuntiant , e. m. ei. Ner. veni. putant , ut praecursor Diab. Sensus: nefas est credere ; sicuti
