장음표시 사용
5쪽
6쪽
8쪽
DUCI ALTENBURGENSI A CONSILIIS SACRIs GYMNAsII FRIDERICIANI DIRECTORI
FERDINANDUS HANDIUS. Tibi, vir venerande et optime, libellum hunc mitto atque dedico, non co nomine et consilio, ut munus tibi osseram, quod doctos et ingoniosos libros tuos ad me transmissos pensare possit, sed ut prima hac opportunitate commodo utar ad anImum erga te meum palam declarandum. . Nam quanti te faciam, et quo studio per longum tem- 'pus favoris et amicitiae tuae ornamentum Prosequutus sim, et tu ipse scis, et testem habeo Cono
9쪽
stantinium, silium tuum: tamen, ut scri animi humani natura, amorem et pietatem, quam latius. est in pectore recondere, adeo in hominum moltitudine prositeri cupimus, ut Omnes boni, qui audiant, in hac dulcissima re nobiscum sentiant, et communi Veneratione atque ossiciis consocientur. Atque in te, vir eximie, semper nesciebam, utrum magis doctrinae praestantiam et magnam eruditionis copiam admirarer, an animi candorem et humanitatis suavitatem dilligerem. Et dum haesito, utri PIus tribuam, amor cum admiratione coniunctus in eum modum crevit, ut nova exsisto
ret dubitatio, quo indicio ille tibi significandus esset. At cuicumque pectori pleno desiit, quae
sensum Hare exprimant, signa. Ita in profitendo amore mihi quoque acquiescendum erit. Liber, quem tibi nunc trado, nec tibi incognitus est, necnOVus, neque etiam meus. Aliquam eius partomtu iam legeras, quum constituisses doctas annotationes addere, quibus, quae Vel a Wophensio vel a
me peccata essent, Corrigerentur, atque nova et ampliora argumenta substituerentur: quod si tibi per gravissimi muneris negotia concessum esset essicere, ipsi libro non modo magnam utilitatem attulisses,
sed splendorem etiam, qui es nunc deest, adiecinses. Nec quidquam est, cuius laeta exspectatio
10쪽
1IΙ . me maiori dolore fefelIerit. Nam speraveram, quae equidem non possem, te lare egregie prae-1atiturum. Sed fortasse ii, qui Oannia reprehendere hodie solent, totum consilium meum improbabunt. Atqui id duplex erat, nec sine diligenti rerum consideratione conceptum. Et Wophensii Loctiones Tullianas, quas a criticis nonnullis adhibitas , ab aliis neglestas, desiderari a multis video, iterum edere, est collectionem criticarum scriptionum praestantissimarum instituere volebam. Admodum laudabilis enim. semper mihi visa est Opera, qua Ianus Gruterus eIegantiorum virorum libros in unum corpus coniunxit, et quae Critici istius aetatis de emendandis scriptoribus antiquis commentati erant, ut ipse narrat, e librariorem latebris eruta cooptavit. Neque haec industria tantum ad illud tompus persinebat. Nam septem illa volumina thesaurum continent a nostris hominibus saepe ignoratum, sed magnum et pretiosum: quare discipulis meis, ubi occasio se offert, prae ceteris hunc librum commendare soleo.
Sed quod illis temporibus, in quibus nova studia
fervebant, Perficere licuit, possea nemini contigit: Nam syntagmata, quae IO. Herm. Schmitiescius et