Corpus scriptionum criticarum vel rariorum vel non ante editarum. Editionem curavit atque annotationes et indices adiecit Ferdinandus Handius. Tomus primus Thom. Wopkensii Lectiones Tullianae Thomae Wopkens Lectionum Tullianarum sive in opera quaedam

발행: 1829년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

primum volumen processit virorum doctissimo. Tum opera, Nuper demum desideriis nostris stib- ventum est collectis Benileii, Valaenaerii, Ruli11-hensi opusculis, nec parum consuluit his litte

ris indefessa Seebodii industria. At, siquidem

multum refert ad maiores respicere, ne, quae nunc novis nominibus vendiitur, illis incognita fuisse putemus, neu Oblivione intercipiantur ea, quae hodiernae doctrinae fundamenta iacta erant superiore iam tempore, restant adhuc praestantinsimorum criticonum opuscula, quae nimis raro in

eruditorum hominum usum veniunt, et digna tamen simi, quibus restituendis et commendandis diligentissima dura adhibeatur. In quibus librorum collectionibus conficiendis duae res mihi videntur maxime animadvertendae: ne tales libri eligantur,

quorum auctores non tam doctrinae condendae et expoliendae caussa laborarunt, quam ingenio et Versis luserunt, et ut ea, quae ante multos Bnnos a viris doctis in sui temporis usum haud maIedisputatae sunt, nostris studiis accommodentur. Nam cestica ars, nobilis quidem et severa, quae muIta et varia fata experta est, tandem videtur eo Pervenisse, ut coniecturis et hariolationibus, quibus olim multi adeo ob ingenii lustini delectabantur, poetarum et oratorum veterum libros.

12쪽

transformari et Vexari amplius non sinat, sed ante

omnia accuratam cognitionem grammaticam et

circumspectum iudicii usum in explicanaes scriptorum sententiis requirat. Quare eas tantum criticorum scriptiones desigere oportet, e quibus

etiamnunc aliquid disci potest, sive In iis Rinda-

menta quaedam doctrinae grammaticae et criticae posita apparent, sive exempla exhibentur subtilitatis Verae, non speciosae. Sed, ut fit in omnis bus cognitionis humanae partibus, quum in his quoque litteris indies ad verit atem propius accodamus, antiquo errore exsoluti, et alia, quam quae maioribus nostris aperta erat, Via ingredientes, ubi illorum opera iterum in lucem Proferuntur, necessarium esse videtur, ut nova recognitione facta et ea, 'quae falsa aut non bene exposita videantur , non in ipsis auctorum Verbis, sed annotationibus subiectis corrigantur, et ea, quae ipsi, si viverent, auctores addituri essent, addantur. Atque haec duplex ratio animo meo Obver- . sabatur, quum consilium talem collectionem criticorum opusculoriim instituendi cepissem, eamque in omnibus huius generis restitutionibus te nendam esse arbitror. Periculum ipse nunc laesam. Viri docti, et inprimis tu, Vir Venerande, Cense bis, utrum hac, quam ingressus sum, Via Pergam,

13쪽

an in hoc uno VoIumine, ut ceteri, subsistam Wopvensii Lectiones primum elegi et Propterea, quod multos hoc rariore libro aegre carere. COgnoveram, et quod Wophensius non infimum Ιο- cum mihi risus erat inter eos obtinere, qui prim rium critici officium in subtiliore universae rei

grammaticae cognitione collocant, neque ad emendanda , quae suspecta Videritur, Verba ante se accingunt, quam omnia, quae ad linguae latiuae ingenium et adscriptorum usum Pertinent, comprehensa habeant, nec temere a certa observationis

regesa aberrant. Non ingenio ille excelluit, sed studio, quo id praesertim consequutus est, ut comparatis similibus locis consuetudinem Ciceronis multis in rebus bene perspiceret, et quae ab aliis

in, suspicionem Vocata erant, non tBm ratione, quam exemplis V1nd1caret. Multa docuit, quae ,

posthac ab omnibus probata sunt, multa etiam, quae novo studio non indigna videntur, neque ingenio incaute indulsit, sed prudentiam adhibuit eam, quam in criticis nostris saepenumero desideramus. Ego in verbis auctoris nihil mutavi, nisi quao in Addendis mutata voluit: sed ubi Wophensium aut iisdicio abusum esse, aut a recta via aberrasse animadverteram, id in notis indicavi, atque alia, quae ad rem demonstrandam aliquid conferre vi-

14쪽

, VII

debantur, adieci, interdum etiam noVam inpositionem rei institui, et per totum librum ad recentiorum criticorum curas resperi, et quae VeI Probanda vel non probanda reperiebantur, propterea notaVi, ut, quo superioris saecidi studia a nostris

distarent, quo illa adeo his praestarent, facilius imtelligi posset. In quibus annotationibus si forte

non satis inesta dedisse, ac saepe occasiossem de aliorum scriptorum locis examinandis vel emendandis subtilius disputandi sponte oblatam omissse videor, caussa, quae me in hac rerum copia cohibuit, in eo consilio posita erat, quod Pindarus sapientium auctoritate commendat: σοφοι ὁὸ καὶ

exemplum imitandum videtur, qui lectores suos omino ignaros et de qualibuscumque rebus monendos putant. Quare in hoc libro relicta sunt, quae alii me doctiores vel addant, Vel corrigant, multa: sed sufficiant haec de singulis rebus ad Ci- Ceronem pertinentibus per occasionem dicta: de universa ratione critica, qua praestantissimi oratoris scripta tractari debeant, neque a multis adhuc tractata sunt, alia mihi erit oppoxtuniatas disserendi. Quat ad commodum libri usunt per additos indices et per correctos vel suppletos numeros in allatis scriptorum locis contulerim, ipsi

15쪽

Videbunt Iectores. Tu vero, vir dilectissime . atque optime, hoc munusculum benevolo animo

accipe ita, ut ab eo oblatum existimes, qui, ut optimi cuiusque assensiun et approbationem me- Teatur, quantum quidem possit, Iaboret, magis tamen tuo amore tuaque benevolentia se ornatum et sustentatum cupiat. Vale. Scribebam Ιenae .ipsis Calendis Decembribus

CCCXXVm. anno post primam huius libri

editionem iidecentesimo.

16쪽

VIRIS ERUDITISSIMIS PLURIMUMQUE' VENERANDIs, ADRIANO A CATTENBURG, S. THEOLOGIAE, ET IOANNI CLERICO, PHILOSOPHIAE HISΥORIΛEQUE SACRAE, INTER REΜΟNSTRANTES PROFESSORIBUS CLARISSIMIS.

. D. P. .

TΗΟΜAS WΟPΚΕNS. Si par Vobis in audiendis Iaudibus, atque in prome. rendis voluptas esset, Viri Eximii, quam longe lateque in illas exspatiari oratio mea posseti quum mihi campum patentissimum aperiant insignes. quibus Dei munere ornati estis ingenii, animique facultater, sempiter. naque, illa sapientiae, eruditionis, industriae assiduita.

tisque vestrae monumenta, quibus orbem literatum, arctissime vobis etiam atque etiam devinxistis. At non committam, ut harum rerum encomiis, quamVis meritissimis, summae modestiae illi, quam reverendae gra- .vitati vestrae coniunctam habetis, molestus sim. Cum praesertim propria luce sua ita satis abundeque exsplendescant, ut illas dum amplificare vellem, timendum

17쪽

DEDICATIO. '

sit, ne etiam minuerem. Venio igitur ad id. quod huic libelli mei dedicationi prora ac puppis est; ut praeter

illam, quam hoc Veluti τεκμηρ ν cummaxime Coram omnibus testificor, erga vos roerentiam meam, gratias, quas ante hoc triennium Vobis privatas egi, nunc agam

publicas. ac debiti mei partem, quamvis minimam, offerendo Vobis hoc, qualecunque illud est, munusculo philologico, qua par est Vestri cum observantia persolvam. Vos enim , Viri honoratissimi, annuente Deo o. M., fidelissima vestra , mihique saluberrima institutione ad Theologiae literarumque humaniorum sacraria Optimi mihi duces suistis. Vos ad amicitiam vestram , qua mihi nihil potuit esse nec fructuosius nec honorificentius, nullo plane merito meo provocati, introitum

benignissime mihi Patefecistis. Vos mihi supellectilem

vestram librariam, omnis generis codicibus instructa . spontb plane vestra reclusistis, meamque tenuitatem, quotiescunque usus raret, humanissime sustolatastis. Verbo dicam : Vos et eo tempore, cum in me docendo bonorum praeceptorum vices persecte obiretis, et postea etiam ad hunc usque diem, immeritam vestram in me Voluntatem ac benevolentiam tam re quam Verbis ita declarastis, ut omnium larem durissimus, si tantis vestris beneficiis ornatus, haec animo grato non agno DCerem, et quaVis usus opportunitate, apud omnes non praedicarem. Date igitur veniam audaciae meae, singulari vestra comitate innixae, ut quanta possim cum verecundia vestrique veneratione libellum hunc Lectionum Tullianarum Vobis dedicem et consecrem, tamquam submissae in Vos observantiae, grataeque Perceptorum beneficiorum memoriae meae verissimum pignus a C monumentum. Vos illud sereno vultu blandoque

animo pro summa vostra facilitate , accipite, quaeso

18쪽

DEDICATIO.

remque oblatam non suo pretio, sed os rentis potissimum animo, quod sacere soletis, aestimate; ut habeam, quod mihi gratulex, si hanc dedicationem, mihi sane perhonorificam, Vobis intelligam non fuisse ingratam. Equidem serventissimis precibus a Deo contendam, ut . Vos, Divinarum atque humanarum literarum strenuos vindices. ad rem Christianam ac literariam promovendam, diu conservet superstites, ac tandem in sedem beatorum translatis supremam Vobis laborum laudatissimorum, eximiaeque Pietatis vestrae mercedem gratui

tam, filii sui Iesu Christi causa, impertiat.

Dabam Amstelodami, X. Kal. Decembres,

MDCCXXIX.

19쪽

Lectori Salutem. Quas tui nunc iuris facto , Lector Benevole, Lectiones Tullianas, hae partem longe maximam tunc temporis a me elucubratae sunt, quum studiorum Academicorum spatium, quod ante hoc triennium emensus 'sum, decurrerem. Libentissime tum prudenti praeceptorum insignium, quos modo honoris causa Compellavi, utebar consilio, neque hoc tempore muto factum, ut operam meam quotidianam, quae quidem . in Theo ogia praecipue versabatur, auctoris cuiuspiam classici lectione interpungerem. Quos quum oculo fugiente nonnullos, alios paullo attentius pervolverem, duo maxime stili materiaeque genere me delectarunt,

animumque ita ceperunt meum, ut lectionem eorum,

quoad eius fieri per graviora studia potuerit, assiduam mihi secerim. Xenophontem dico et M. Tullium, quo-: Tum auctorum laudibus, per se quippe fulgentissimis, nil attinet immorari. Quemadmodum autem de Xeno- ,-phonteis me inprimis tenebant, quae ille de Socrate Memorabilia conscripsit; ita mihi potissimum ista Tulliana placuerunt, quibus philosophiam facit sermone pere

20쪽

PRAEFATIO.

XIII

leganti argumenta talia Perseque iatem , quae 'ad discipli

narum nostrarum rationem maxime Videbantur accom-

Hae utem Ciceronis monumenta insignia longe, quam qua unquam antea , maiore cum Voluptate lectita-ham , postquam. in editionem illorum comptissimam incideram quam in Anglia accuravit vir eruditissimusae celeberrimus M. Davisus, qui libris hisce eximia . luce collustrandis, pristinoque nitori felicissime restit endis , communi omnium opinioni, quam dudiim compluribus aliis auctoribus laudatissima opera sua demerendis ingentem de se concitaverat, ita abunde satisfecit, nihil ut iis, qui salvam velint remputa literariam, magis in Vobis sit, quam ut quo pede instituerit, . eodem in aliis tam Tullii, quam aliorum scriptis perpoliendis atque illuminandis, Θεου σὐν παλμιφ PeaAat, Hae quidem me blandissime prolectabant deliςiolae, ut quan- 'tumcunque suppeteret horarum subsicini m. illud inraefiscine dixerim in desessa cum industria atque assiduitate . in Cicerone, veterIoribusque illius et recentioribus interpretibus Versandis consumerem. In quibus laboribus dum animo meo, a philologia iam diu haudquaquam alieno, indulgeo liberius, nata mihi sunt, beneurale Lector, commentariola haec critiea. Nam quum insignibu' teratdrum curis non sic nihil prorsus reliqui factum esse oderem . quis enim tale quid, quod huma- inis sa ovitatibus Ionge maius est, ab hominibus quamvis doctissimis ac sagacissimis , attamen hominibus ullo' iure exspectet ' quin in usum.si non publicum, omniumque coemmunem; privatum certe meum spicam alἱ-

quam post messem opiparant colligi Posse confiderem. ipsi mihi stimulus eram, ut si quid in Ciceronis verbis,

doctorumque notis .aurem vellicaret, hoc protinus do-mesticis adversariis consignarens, meum que de his rebus

SEARCH

MENU NAVIGATION