Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

D. IOANN. HENRIC. IOERDENS

DISSERTATIO

VITIIS PELVIS MULIEBRIS

RATIONE RARTUS.

13쪽

PRAEFATIO.

Artis obseruare et prosequi progrestiis, quae vetustissima

generis humani simulque ad eius propagationem utilissima est, et utile mihi, et gratum videtur. Est autem ista ars Obstetricia quae in sua cum genere humano origine absque dubio tam simplex, quam natura ipsa fuit. Corpus muliebre vi morborum, educatione deprauata et morum necessitudine in singulis subiectis nondum defo me, tunc temporis nullam adhuc exegit artem ingeniosam quae tantum paullatim , tardiusque accessit, quum disti cultates in partu per illas causas increuerunt et homines iis eum se familiares reddiderunt. Semper ab initio plurima adhuc naturae auxiliatrici reliquerunt, et nimis parum ingenio obseruandi quaeque diligentia praediti, vocem naturae in partubus dolorosis neglexerunt, ad inuesti ganda impedimenta illi in operationibus suis obuia. Inde euenit, ut veteribus parum praeter auxilium in partu naturali notum est di, uti ex scriptis antiquissimorum, qui super hanc scientiam praescripta exhibuere, cognosci potest. Qualem enim sententia: partum, in quo infans se situ transuerso offerret, aeque esse impossibilem, atque nucleus amygdalae in lagenae ventre in transuersum iacens per angustum huius collum exire posset, conuersionis ideam supponit ' Et quam manca quamque promi 'eue sumta auxilia sunt, quae HIPPOCRATEs, vir alioquin

diuini ingenii, in partu dissicili praescribit Foetum enim

14쪽

Loerdens Dissert. de vitiis pelitis

mortuum neque sponte, neque per medicamenta secundum naturam edendum, discindere statim sicque eximere praecipit, ' cum tamen commode conuersio fieri potest, ubi methodum suam adhibere suadet. Neque videtur ante CELSUM , qui maiori, quam HIPPOCRATES, prudentia de hac arte scribit, quemdam de situ infantis per manus introductionem se conuincere, aut an possibile sit eum alia ratione, quam suo capite educere, vel cognitum habuisse, vel ausum esse. Primus enim docuit, quomodo manus in uterum immitti debeat idque tali, qua nostris temporibus adhuc fieri solet, ratione. Qua se probabiliter magis de modis possibilibus

infantis e petui egressus instruxit et intellexit, non Omnem partum esse omnino praeternaturalem, in quo caput ison primum se offerret, dicit enim: h sed in pedes quoque conuersus infans non dissiculter extrahitur, quibus apprehensis per ipsas manus commode educitur. Methois dum quoque non ineptam affert, situm infantis transue sum mutandi in rectum, quae eadem ab eo primum prolata de partu possibili infantis in pedes conuersi sententia nititur. Dolendum sane, praescripta CEL si postea relicta neque ulterius indagata esse. Eo enim factum est, ut denuo deinceps in errorem inciderint, capiti semper primum e petu, proueniendum, quem in finem ad tempora PARAEI vSque, qui conuersiones iterum introduxit, patientes rudi et inculta manu tractauerunt. Non mirandum, artem ad saeculi nostri initium usque tam diu minus cultam mansisse, cum verecundia muliebris, viris hac in re se committere, tam diu dubitaueritae soli se in partu sexus sui auxilio reliquerit, qui nimis timidus non possidet sexus potioris animum constantem et ad magna molimina fortem, neque ingenii in deficiente auxilio sagacitatem. Lento tantum gradu ista intempestitia verecundia conuicta et primum quidem inter Gallos est.

a. Lib. d. superi etatione C. III. b. Lib. III. Cap. 29.

15쪽

muliebris ratione parsus.

est. Innotuere enim tunc temporis PARAEVs eiusque discipulus praeceptore multo prudentior GVILLE MAN; in saeculo autem decimo septimo MAURICE AU, vir magni ingenii, omnium vero maXimus in arte LAMOTTE.. Ars autem reuiuiscetis nimis cito ingeniosa fieri vo luit, atque ante tempuS manum, Optimum et maximo naturale in arte obstetricia instrumentum, reliquit, quo-

eum ars in casibus dissicilibus non tam frequenter, quam cum instrumentis periculosa sutura esset, si modo eius magnitudo et mobilitas, ut commode applicari posset, ubique admitteret. Dum iusso minor pelvis structura, cum diuersa eius diametrorum inter se proportione et ipse

partus mechanismus notus esset; temere instrumentortini acutorum numerus inuentus est, quae non ni si mala conciere et fidem optimae artis labefactare poterant, cum, omissa cognitione anatomica, non ita confecta essent, ut

se secundum structuram et flexionem partium , pro quibus destinata esse deberent, satis adaptare potuissent. Argumentum hac de re maxime adhuc nunc loquens est asservatum curiositatis causa in armariis medicorum obstetricantium ridiculosum speculum uteri, gnaro et ignaro per i adspectum terrorem simul incutiens. Fuerunt autem huius Epochae viri CHAMBER LAIN cum tribus filiis, ambo ROON HUYSEN, RV Ys CH, SOL INGEN, DEVENΤER, DIONIS, HORN, HEISTER, SLEVO GT, FRIED, THEBE-

Postquam autem partem primam an atomicam artis obstetriciae excolere hancque in applicatione manus et instrumentorum magis respicere inceperunt; ars obstetricia subito aliter apparuit et ex scholis BAu DE LOCQUE , LE-VRETI, LO DERI, OsTER TAGi I, PLENRII, ROEDERERI, RUDOLPHI, RICHTERI, SΜELLIE, SAXI ORPHI, STEINII, STARRII, aliorumque clarorum virorum, tirones

prodierunt et adhuc nunc prodeunt, qui simul in anatomia bene versati, magis circumspecti operationes aggreditant 'r,noque instrumenta perinde cum manu commutant; sed

16쪽

Derins Dissert. de vitiis pelvis primum conditionis pelvis insantisque curam habent et ex

diametrorum utrarumque inter se ratione, utrum instrumentis supersedere possint, nec ne, concludunt. instrumentis autem tunc talibus utuntur, quae a praeceptoribus

suis inuenta coimno dissimeque composita et tam simplicia tamque parca stitit, ut naturalis magis, quam artificialia sint sicque faeculi sereni nostri symbolo: nou sumus domini, sed ministri naturae, respondeant. His praemissis, mihi, utpote huius tami utilis artis amatori et cultori, blanditus sum, non plane inutile quid suscepisse, si materiam ad Dissertationem inauguralem ex

ea medicinae obstetriciae parte depromerem, quae recentium assiduitati debet utilem sua in culturam atque inuentionem pelui metrorum, quae tamqUam instrumenta parotina utilia, partim inutilia, maioris tamen emolumenti causae fuerunt, ut nimirum allicerentur artis periti, partem tam utilem artis obstetriciae lolidius adhuc excolere. Viri eruditi, quorum iudicio et examini hoc specimen submitto, artis tironi indulgebunt, me meam quidem materiam non nouis meis inuentis ditas te, at non iis displiciturum speraui, si praecipue sententiam experientiasqueCLAR. Os TER TAGII, viri in exercenda arte versatissimi et experientis limi, cuiusque fuisse discipulum mihi gratulor, proposuero atque circa materiam hanc, quae pastimin compendiis atque scriptis dispersa inuenitur, unice versatus fuero.

DE VITIIS PELVIS MULIEBRIS RATIONE PARTUS

lege naturae intra certum tempus, doloribus toleratu non

nimis dissicilibus et propriis naturae viribus absoluendum, possunt vel retardare, vel reddere disticilem, vel naturae

omnino

17쪽

Muliebris ratione partus. oinuino impossibilem, qui quis scit tiro, qui leuem qua temetirique opellam in arte obstetricia suscepit. Sunt enim ea, quae artis primam ideam exhibent, quae ausa eius initia fecerunt et ex perniciosis tenebris paulatim in lucem perduxerunt, qua nunc, pro saluto humanae societatis, uersatur. Sunt, ut pauciS comprehendam, in zenere ea quae is, qui artem e ercere Vult, nunquam sa; is habero potest cognita atque comperta

Sed, quamquam mihi proposueram, ista impedimenta, quantum mihi inter legendum, ex instructione et obseruatione innotuere, paulo fusius hic percensere; id tamen ipsum per copiam rerum et temporis breuitatem nec licitum suit, nec lubitum, Hinc istam tantum impedi. mentorum in partu partem hic adumbrare cupio, quae ex

vitiis pelvis prouenit saneque potior est.

Peluina cauuin osseum appellant, compositum ex variis ossibus, substantia quasi ligamentosa, quam Ill HVNTERus descripsit, inter se coniunetis, in feminis amplius, in superiore sua superficie magis planum, per alas ilium

magis extrorsum Vergentes, cuius a superiore parte peripheriam Ill. LEVRET cum corde chartae lusoriae comparauit. Diui litur linea eminente in duas partes, quarum superior, maior et amplior, pelvim sic dictam magnam; inferior, minor et angustior, pel uim paruam constituit. Ex quo alia naturalis pelvis diuisio in introitum, vel aperturam superiorem, ' cauum et exitum, vel aperturam inferiorem, ' proficiscitur. . g. 4. Sunt istis petuis quasi regionibus certae qUaedam ac determinatae a natura diametri tributae, quae si in singu-

Q. L' ari des Accoueheuiens artis obstetriciae. Coloniae Al- , Paris I 766. p. 6. f. go. lobrogum IT63. β, 3. d. ROEDERER Elementa c. Ibid. f. 4-

18쪽

Derdens Dissert. de vitiis pelais lis, vel in omnibus nimia vel longitudine, vel breuitato

pQcc4nt, pel uim faciunt aut amplitudine, aut angustia viti Ossem, quaeque non absque plenaria pelvis deformitate cogitari possunt, si una alteraue ratione omnino excedunt. Habet autem pelvis magna unam tantUm diametrum, pelvis vero parua talo in introitu, quam in eXitu tre diametros, quarum singulas mihi primum describere, deinde addere liceat, qua ratione a norma naturae magis minusue possint deflectere. q. s. Peluis magnae diameter transuersa inter duas spinas ossium ilium superiores est. f Octo pollices, vel octo eum dimidio ad nouem usque parisinos aequat, prout pars ossium ilium lata ad latera magis minusue depressa et eX- pansa est. Raro adeo laesa occurrit, ut vitia eius damnum inferant. Nihil enim eius nimia longitudo, in alis ilium admodum extrorsum flexis et planis, ad situm uteri obliquum conferre potest, nisi placenta, magis ad unum

alterumue uteri latus implantata, ax in uteri turbet eoque essiciat, ut eo magis ad unum alterumue latus inclinet,

quo magis ossa ilium sunt plana et inter sese discedentia. rartus tunc fieri potest tardior magisque dolorosus, oborificium uteri in latera opposita ossium pelvis illidens et ad dura ossa pressum eoque spastice contractum. Cetexum Cl. RogpERER F lata ilia inter signa hene formatae

pelvi* et ad facilem partum dispositionis refert.

Pelui maiore maioris momenti minor est, quae ma- is ad formam c/nalis accedit,' cuius apertura superior et

19쪽

muIiebris ratione Parius. 9 inferior eauo ipsi amplitudine cedit. Aperturae superioris, vel introitus, tres diametri numerantur earunaque ma xima est, quae transuersa vocatur. Incipit ista a linea emi. nente unius ossis ileum et ad eamdem alterius tendit, pol licibus quatuor cum dimidio, Vel quinque aequalis,' quae differentia, vii in reliquis diametris ex corporis flatura diiudicanda est, cum inter mulierculam et gigantinam pelvis varii magnitudinis gradus intercedant et in illis paulo plerumque breuiores reperiantur. Animaduertitur autem de diametro ista transuersa, eam inter introitus reliquas minime vitiis laborare, idque si accidat, raro per se capitis foetus violare transitum, sed per reliquas diametros, quae, si ista vitiosa fuerit, simul vitiantur. Alis enim ossum it ei, in diametro transuersa iusto latiore, nimis inter se distantibus, ossa pubis iiscum coniuncta vn cum iis lateraliter et retrorsum trahuntur; hinc angustior fit diameter anterior posterior, si symphysis ossium pubis protuberantiae ossis sacri propius accedat. q. T. Si vero alae ossum ilei sibi inuicem magis appropin-inuant, quam in pelui bene formata fieri solet, ramos o sum pubis magis antrorsum porrigi necesse est. SVmphusis ergo ossium pubis, ab ossis sacri protuberantia, spatio iusto longiori recedit, vel quod unum idemque est, dia ineter anterior posterior iusto fit longior. Quo in casu regio pubis magis est prominens, cum in pelui bene sor-

ata magis in areum flectitur. Damna tunc ex introitu

pelvis iusto ampliore incidunt. Cum enim foetus capiti nullum iu introitu obstaculum renitatur, vel leui ni Xumatris flatim promouetur, et, si pelvis reliqua amplitu-

tu fluen Anfanggrunden dest que cum dimidio pollicum

Gebnuishulse. SΜRI, LIκ vero rhen. l. e. quinque cum quadrante; vid.

20쪽

Ioerdens Dissert. de vitiis pelvis

dine cum ista introitus congruit, foetus vel nimis cito in lucem editur, vel orificio uteri nondum distenso, hoc capite foetus per exitum eliditur, ex quo varia prolapsuum genera oriuntur. Si autem, uti primum a LEVRETO animaduersum est, et plerumque obseruatur, introitus et exitus inuersa inter se proportione versantur, introitu itaque ampliori, exitus angustior deprehendatur et vice versa; primum partus stadium iusso citius peragitur, secundo vero accedente violentissimi dolores et nixus parum vel nihil sunt profecturi et in partu, qui velocissimus ab initio videbatur, fortasse a forcipe adhuc auxilium erit petendum. Potest tamen in casibus rarioribus diameter transuersa etiam per se nimia breuitate peccare. Dum vero caput foetus aut lateraliter, aut oblique in pelvim demergitur, magnum offendit impedimentum, quod non nisi longo tempore et vehementibus doloribus superari potest, donec tandem caput in diametro sua a mento adverticem obliqua, imminutis reliquis diametris, paulatim

sit longius, et cunei modo impellitur. g. 8.

Secunda in introitu diameter est ea, cuius rectae nomen est, vel anterior posterior, vel parua, vel coniugata ROEDERERI, a symphysi omium pubis cartilaginea ad promontorium ossis sacri spectans et pollices quatuor continens. Sedes est augustiae pelvis maxime vulgaris, eaque duplici ratione. Aut enim ultima vertebra lumbalis in sua cum osse sacro coniunctione nimis eminet, quod nonnunquam pollice plus fit; aut arcus ossium pubis non format dimidium per curuaturam suam circulum, sed magis minusue ad lineam rectam Vergit, et convexa sua superficie magis in concauam flectitur. Eo autem cauu in

pelvis in linea a superficie anteriore ad posteriorem ducta perdit spatium, in cauo firmissimis ossibus coalito, et

PLE NK quinque pollices, quatuor cum dimidio alluinint.

SEARCH

MENU NAVIGATION