Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

muliebris ratione partus.II

perparua in coniunctionibus suis extensione, quae ipsa adhuc in lite est, capace, omnino irreparabile, nisi ossa capitis mobilia damnum inde emanans resarciant. Facito eolligitur sore, ut ista angustia tanto fiat maior tantoque periculosior, si ex utraque parte Vitiosae concurrunt conia

formationes.

Variae apud autores huius diametri disserentiae reperiuntur, quae a tribus pollicibus cum dodrante, decrescen- te semper per quadrantem proportione, ad pollicem usque cum dodrante et ad pollicem cum dimidio descendunt. Di ameter ad posteriores gradus Vsque aberraus, plenariam quidem deformitatem pelvis iam supponit, cuius paulo inferius adhuc mentio fit. Ne autem repetitione molestus essem, insignes quoque huius diametri aberrationes in serio leuiorum vitiorum proponere non iniquum existimavi. q. 9 Cum pelvis, ratione foetus capitis, paulo angustior ipsi partui faueat et laetus caput proportionis iustae a dolorum vi compressum dimensionibus suis pelvis dimensio. nes non excedat; Cl. BAUDE LOCQUE primum angustiae gradum per diametrum paruam trium pollicum cum dimidio ita stabiliuit, ut cum diametro parua trium pollicum, aut duorum cum dodrante, ceteris paribus, pa tum naturalem locum habere posse non neget, in diam tro vero duorum pollicum cum dimidio foetum per vias naturales nasci non posse contendat. Cl. SΜELLI E in cotilectione sua tabularum ai tomicarum pelvim deformem delineatam exhibuit, in qua diameter nostra aeque breuis est, quam autem diameter in figura quarta tabularum Cl. BAUDE LOCQUE , quatuordecim vel quindecim lineas

aequans, adhuc superat. Nec mihi ipsi occasio defuit similes obseruandi insignes aberrationes. E quibus mihi illam potissimum afferre liceat, cuius specimen mihi e

22쪽

Ioerdens Dissiri. de vitiis pelair

musto Ill. Ru DoLpui dimetiendum benevole concessum est. Aequat autem diameter in introitu huius petuis parva, a symphysi ostium pubis ad latus dextrum promontorii ostis sacri ducta. hoe enim nimis sinistrorsum distortum symphysin ossium pubis a media parte non respexit

pollicem unum cum undecim lineis; diameter autem, quam a medio rami osms pubis sinistri lateris versus medium promontorii ossis sacri obuium continuaui, pollicem cum dimidio. Peluis quoque ceteroquin deformis, non concessit ILLus1R1 UIRO partum absoluere alia ra. tione, quam operatione caesarea. Quid ' quod Cl. OsΤER TAG in muliercula omnino deformi, tribus pedibus non longiori, istam diametrum aequare pollicem re. perit, hinc instituere sectionem caesaream coactus est

β. I O. Sunt autem vitia huius diametri vitiis aliarum diametrorum multo maiora, cum introitum maxime violent, in introitu vero foetus caput maxime a manu auxiliantis

disset. Si per illum non nisi maxima naturae intentione trudi potest, omnes contundit partes, quas ab introitu deorsum offendit et supra quas propellitur. In eXitu applicare forcipem coactus, unum tantum punctum laboriosum tibi superandum est, nec mater tantum periclitatur; in illo vero casu tibi integra quasi punctorum, quae ab introitu ad exitum patent, superanda series, hinc do. lores et contusones fiunt acerbissimi. Praeterea autem partes quoque respiciendae sunt, in quibus per prellionem inflammatio excitari potest. In introitu inflammatio invadit uterum, utpote partem maxime sensibilem, hinc ad

eam maxime pronam , cuius paries anterior vehementer

ad superficiem ossium pubis internam premitur. Quis autem ignorat inflammationem in hac parte morbum esse periculosissimum, nec facile aut per resolutionem, aut per coctionem tolli, sed per magnam humorum ad uterum affluentium copiam facile in putredinem et gangrae

23쪽

muliebris ratione papsus.13 nam transtrey In exitu non nisi partes externae molle premuntur, Vagina uteri, nymphae, labia maiora, paristes, quae Omnes gangraena pollunt comprehendi absque morte subsequente, dummodo non in urethram et uesicam penetret gangraena et in ipso hoc casu saepius adhue auxilium praesto est. Uerum non est cur haec atrocia sta tim istius causae extrema afferam. Satis iam malorum ex angusta ista diametro euenit, si ab omni inflammatio nis periculo recesseris. Etenim pelvis in introitu nimiqangusta eo ampliorem exitum opinari sinit. Stadium igi tur partus primum per longum tempus duraturum, donec nimirum foetus caput ita paulatim compressium et prolongatum sit, ut per pelvis cauum possit promoueri. Quod eo citius euenturum, secundum ergo stadium eo breuius futurum deprehendes, quo minor est, quae in eXitu capiti se opponit, restientia. Hoc itaque collum uteri secum trahet, quia uteri orificium per dolores, quorum efficacia eo usque non propagari ob violentam uteri comis presilonem poterat, nondum apertum, quin spastice potius per irritationem pressione effectam, constrictum ac durum est, hinc cedere vi extendenti nescium. Oritur sic prolapsus colli uteri praelongati completus. Ponamus contra diametrum istam iusto longiorem, introitum ita. que pelvis iusto ampliorem: sequatur inde necesse est, initium laboris parturientis esse breuius citiusque iri peractum, tum demum autem eius cruciatus incepturo

quibus parturientes nonnunquam adeo delassantur, ut Obstetricanti perito necessitas imponatur, ad inflammatio. nem et gangraenam auertenda in ad forcipem recurrere. f. II.

Tertia introitus diameter obliqua est, quae ab uno symphys eos sacro. iliacae angulo pergit oblique antrorsum ad partem ostis pubis alterius lateris mediam et quae 'Uatuor pollices cum quadrante habet. Potest ista potissimum diminui, si unius alteriusve lateris acetabulum per flexi O-

24쪽

1 4 Derdens Dissert. de vitiis peruis

nem seu directionem ossiuin semoris praeternatUralein nimis introrsum premitur. Eiusmodi vero semorum fle-XioneS plerumque per ostium in rhachitide emollitionem Oriuntur, quamquam varii auctores hunc morbum non pro causa tantarum pelvis deformitatum accipere velint. Quod si vero ossa femoris valde in hoc morbo flectantur, iam aXes eorum per centra acetabulorum ire non possunt; hinc ista introrsum truduntur, quo sit, ut pelvis figuram fere triangularem accipiat. Fieri idem potest, si viiuintantum os semoris in tenera iuuentute adeo flectitur, ut cauitas cotylo idea unius lateris in cauum pelvis prematur. Qua ratione diameter ex uno ad alterum latus obliqua siectiongior potest, altera vero diameter simul breuior. Sint

autem Vtraeque, aut una tantummodo diameter obliqua,

iusso angustiores ; id fere periculosius, quam si diameter recta hac in re peccaret, quia foetus capiti cum occipite versus unum acetabulum, cum fronte versus symphusin sacro- iliacam directo intra illam diametrum in pelvim descendendum est.

Quod autem ad cauum pelvis attinet, sub eo comprehenditur illud spatium, quod a duabus aperturis, superiori et inferiori, vel ab introitu et exitu excipitur, quodque istis multo est amplius. Eius imminuta, vel aucta amplitudo maxime pendet a minori maiori ue ossis sacri sexione, vel ab eius concauitate, pelvis cauum respiciente. In pelui bene sermata oritur si a basi ossis saeri ad eius apicem lineam duxeris, infra hanc lineam excavatio intra sex et octo lineas alta. Si autem haec excavatio minus alta est; iam pelvis non bene formata dici potest, quia

os sacru in tunc nimis et rectum, et planum est, et suo cum apice nimis retrocedit, hinc non planum inclinatum 'μ naturale format, in quo lentitis caput et cum moderamine descendere possit. Nascitur eo illud incommo- dum,

25쪽

mnrubris ratione parturi.

dum, ut se eius caput, durante per cauum transitu , magnaui in superficiem ossis sacri nitatur, premat et affricet paria neruorum sacra liuin, illi dat in musculos propinquo,

eoque comprimat ner Uum obturatori Um, cruralem et in

signem originis nerui ischia dici plexum, cuius laesa fui,

elio se euidenter per tremorem et stuporem eX tremitatum luseriorum exserit, quamque saepius in partubus obseruauilente et cum dissicultate procedentibus, quamquam lectus ad FR1ΕDii praescriptionem compositus pressionem exteranam non expectare sineret. Prouenit inde praeterea illud incommodum, quod parturiens nimis cito partum edere

possit. Foetus caput, quod ab anterioribus ad posteriora vel ad os sacrum premitur, versus illud quoque cedet, ut. pote locum ex quo minima ei fit resistentia, sic perinaeum cum ano potest extrorsum protrudi, vel omnino rumpi Et, si orificium uteri vi sua contractili non gaudet, sed laxum et flaccidum est, uti in foeminis fluore albo labo rantibus; uterus se contrahens collum uteri potest propellere et ipse succedens prolabi.

Si excavatio illa iusto est altior, hocque vitium frequentius occurrit; apex Ossis sacri nimis antrorsum vergi et foetus capiti magis renititur. Nascuntur inde exitus angusti dissicultates, eaeque incommodis ex antecedente viatio maiores, quarum nunc mentio fiat necesse est.

f. 34. In peluis exitu trium denuo diametrorum ratio trabem da. Prima sit transuersi a tuberositate ossis ischii unius lateris ad eandem alterius tendens, quae in foemina bene formata, slaturae mediocris quatuor pollices longa esse debet. Potest autem aeque ac aliae diametri nimia vel breuitate, vel longitudine fieri uitiosa. Illud potissimum, si tubero stas i schii, aut si spinae ischii, quas attendere LEVRETVs primum non omisit,' sibi iusto propius accedunt. n. L'ari des accouehemens j. 33.

26쪽

dunt. Hae enim saepius easdem cum illis mutationes scabeunt, ut, tuberositatibus iusto propius ad se accedenti-b β, spinae quoque nimis propinquae sint. Potest vero spina ischii in foeminis lue venerea assectis per exostos esli. neae centralis magis seri confinis et capiti foetus remora in iniicere. In diametro transuersa trium pollicum partius iam valde dissicilis sit et partes molles ita comprimunis trir, ut iis inflammatio immineat. Attamen caput satis Compressum, tandem eliditur et prodit. Si vero pollices tantum duos cum dodrante aequat, partus absque forcipe impossibilis et in mortis periculo foetus versatur. Magis adhuc ad breuitatem duorum pollicum aberrante hac diametro partus fit impossibilis, hicque apud antiquos casus, ubi sectionem caesaream adhibuere, quae tamen tunc deismum locum habet, si manus auxiliatoris intrare in pel-

vim non potest, quod autem duorum pollicum spatium

nondum recusat. Diametrum transuersam duorum pollicum cum nouem lineis ipse obseruaui una cum diametro

trium pollicum cum nouem lineis inter spinas i schii.

Cl. Os TER TAG vero inter tuberositates isellii in alia se inina spatium unius tantum pollicis cum dimidio reperit. In foeminis, quarum extremitates inferiores recta itaque ascendunt, ut genua valde ad se inuicem inclinent; pelvis in exitu et diametro icta transuersa peccare potest, Via ossa ilei tunc magis extrorsum trahuntur, hinc in sua inter se distantia magis dimouentur, dimotis autem ossibus ilei et diametro introitus transuersa latiore facta, tuberositates isthii sibi propius accedunt et diametrum transuersam exitus angustiorem reddunt. Si in casu opposito extremi istes inferiores late inter se distant ot extrorsum flexae sursum pergunt; cauitas cotylo idea cum tribus, quae eam constituunt, ossibus nonnihil introrsum premitur, fit ergo introitus angustior, quod cum fieri non possit, nisi ossibus aperturam superiorem constituentibus magis ad lineam potuis centralem convergentibus; necesse est, ut ista ossa continuas suas partes inseriores, aperturam inferiorem

27쪽

IT Musiebris ratione partur. .omponentes illisque directione Opposita semper obsequio saε ita trahant, ut inter se divergant. Nascitur inde vi tium diametri exitus transuersae nimis longae, nascuntur eo vitia exitus nimis ampli supra iam commemorata.

f. I s. Exitus alia diameter obliqua est, oblique a tuberosta tibus ossium ischii ad ossis sacri apicem progrediens, quae trium in singulo latere pollicum est. ' Potest haec varia

ratione vitiosa esse, prout ad eius terminos respexeris. Ossacrum minus flexum apicem suum magis retrorsum vertagit, hinc diametrum obliquam iusto longiorem reddit. Facile patet, idem consecuturum, si tuberositates ossium ischii magis a linea centrali recedunt, idque eo magis futurum, si duabus ex partibus hac in re peccetur. Simili modo res in diametro iusto breuiori se habet. Peccari hic ex nimia ossis sacri concauitate per nimis eminentem apicem potest, aeque ac per tuberositates nimis in peluimprotuberantes. Superfluum foret dissicultates ex utroque casu enascentes ex superioribus repetere. f. I 6. Tertia itaque exitus diameter eaque inter duas relia quas maximi momenti superest. Rectam vel magnam Vocant, eiusque termini sunt symphysis ossium pubis in margine arcus inferiori et apex ossis sacri. Volunt quidem auctores hanc diametrum ad os usque coccygis perti nere, sed pars mobilis, qualis hoc os, et retrocedens in partu, et nunquam certa distantia gaudens nullo modo pro puncto fixo accipienda. Modo si ossiscatum esset, posset ista diameter eo usque referri et nihilominus talem

tum P. BAUDE LOCQUE l. e. hane lateris ae ligamentum sacro, diametrum inter coniunctionem isthiatieunt alterius lateris pOrdini ascendentis ollis ischii et nit eique quatuor pollicς. xxi descendentis ossis pubis unius buit.

28쪽

tum resistentiam nunquam est praenitura, qualem Osti sacri apex. Diameter itaque magna, vel reeia, qu3Jζms0pi R posui, pollices vi plurimum quatuor cum dimidio, Vel quatuor cum dodrante, vel etiam quinque compre bendit. Huius vitii os saerum plerumque in culpa est. Si enim basis huius ossis multum in cauum pelvi, eminet;

apeX eius, utpote alter diametri terminus, magiS retroce

dit, quod spatium longitudini diametri necessario accrescit. En itaque exitum pelvis iusto ampliorem, qui eo dem osse iusto rectiori fieri talis potest. Si eiusdem ossis inuersam posueris directionem, ut eius basis magis sit Plana minusque ad axin peluis protuberans; apex directi O- ne magis obliqua magis in aperturam exitus intrabit, eamque angustiorem reddet. f. I 7. Quod ad terminum refert oppositum, eadem eo prinducitur angustia, si arcus ossium pubis cum margine

inferiori magis introrsum speciat, seu flexus est, si in

genere arcus magis est rectus, quam conuexus, si is magis retrorsum et ad latera trahitur per ostium ischii crura magis inter se distantia, quo diameter magna magis mi nusue in sua longitudine imminuitur. Contribuit. idem terminus ad augendam longitudinem huius diametri vitiosam, si margo ossium pubis inserior magis antrorsum

emergit, id, quod vario modo fieri potest. Est enim

arcus ossium pubis, ossium ischii in adultis continuatio. Ossibus ischii ergo fere inter se conterminis, rami ascendentes' eorum coniuncti cum ramis descendentibus ostium pubis inagis antrorsum expcrriguntur, arcus fit magis convexus et in symphysi sua a basi ossis sacri magis remotus. Exerit quoque magnam in hanc diametrum vim sternum remotum. Quod si eius apex magis sursum tendit, vel eleuatus est; musculi recti valde adtrahuntur ut oli a pubis

in tenera aetate obsequi Osa una ita adducuntur, ut, cuinin arcum extrorsum se curuare debeant, magis nunc . faut

29쪽

muliebris ratione partur. 19sant recta plana et cum margine inferiori antrorsum spectantia.

Qualia autem damna ex vitiis huius diametri nune in dicatis sequantur, elucet ex supra dictis. Nimia nimirunt longitudo praebet ad partum inprouiso editum occasionem. si orificium uteri satis est molle et apertum, si minor adaest vis fibrarum elasticarum atque constrictio; ad varia vero prolapsuum genera, prolapsum uteri completum et incompletum, si collum uteri adhuc est durum, longunt

et crassum, orificium uteri neque satis molle , neque a peratum, si vehementes dolores et nixus A et magna vis fibraurum contractilis adest. Nimia autem huius diametri breavitas non leuiora mala adfert, cum foetus caput in longa sua diametro, rectam pelvis in exitu sequatur. Forcipis tamen, cum in exitu sit, applicatio, in plerisque casibus partum hic citissime absoluit, minori matris et insantis eum periculo. i q.

Haec itaque de pelvis angustia et amplitugine telativa. Reliquum est quaedam de iisdem absolutis addere, quamquam raro Oecurrant. Ρeluis in omnibus sitis diametris nimis ampla locum habere non lai si qua vitium congenitum potest et magis minusue periculosa est secundumὶ

maiorem, vel minorem, quo eXcedit, gradum. In eiusmodi pelui aut nulla sunt partus stadia, aut obsetuatu sabiem dissicilia, quia virum in alterum citissime transit, sublatis aut leuibus tantum impedimentis; quae naturae lego s/lutari partum per determinata interualla debent et tetardareue et simul causam praebere, cuius electu partes molles et externae paulatim sd edendum partum praeparentur.t Caput foetus paucis et breuibus doloribus statim ad orificium uteri premitur et uterus ipse deorsum pellitur; iu- primis si parturiens dolores enititur erecta. Orificium Uteri, capite in introitu non retento, dilatari non potest.

C-put itaque magis magisque per dolores cum uteri Ori-B a feta'

30쪽

oo Derdens Differt. de vitiis pelair

ficio nondum satis aperto protruditur ac, si uteri contra etiones itant vehementes, uterus cum capite laetus Onustus inter mulieris femora eliditur.

Quod ad pelvim absolute sngustam; potest ea non uitio solum congenito talis esse, sed aduentitio quoque, per

exosos es venereas et per rachitidem. Neque immerito mihi inter causas huiusmodi malae conformationis ad Uentitiae referenda videtur praua illa matrum et nutricUm con suetudo, dum puellas in tenera aetate alterutro semper

brachio gestant, quo si vi pelvis successive obliquam formam, cauum eius angustantem, 'induat. Leuis angustia fortasse per naturae vires superari potest, si dolores urgentes et vehementes caput tandem angustiae magis adaptant et in cunei formam cogunt. Quod autem ipsum sine magnis foeminae cruciatibus magnaque virium iactura, sine violenta partium mollium contusone, sine inflammationis et gangraenae periculo cogitari non potest. Non est quod probem, pelvim per breuitatem omnium suaru Indiametrorum valde vitiosam, cautam esse, quod omnia pericula, quibus exponi parturiens potest, in se quasi oc. clusa continet. Restat enim arti tunc unicum remeditam sectio caesarea, sed quis est qui huic operationi interfuerit, vel etiam partium laedendarum naturam et nobilitatem considerauerit, qui non illico perspiciat, quanto cum periculo haec operatio coniuncta sit

Potest pelvis in variis suis introitus et exitus diametris esse vitiosa, potest in suo catio, potest et relative et abs lute; nec tamen signa prae se ferre euidentis deformitatis, etiamsi per mensuram in corpore mortuo pelvim male formatam esse exploratum habueris. Sunt ergo de pelui deformi in specie quaedam dicenda, idque eo magis, cuinan usita pelvis relativa, extra consortium aliorum vitio-

SEARCH

MENU NAVIGATION