Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

et poserura infantis obliqua vel iniqua. 16r

In facie autem praeuia, quae IVtam iniquitatis speciem eonstituit, infanti periculum imminet. Eius enim collum quam maxime tenditur, impeditur circulatio, pellitur sanguis versus caput, quare infantes ita siti faciem liuidam aut nigram prae se serunt, labiaque tumefacta, ' nec raro in hoc statu a poplectico modo pereunt. Matris intuitu do lores ex iniquo hoc infantis situ augentur, et cum longior eo euadat partus labor, ea quoque cruciatibus diuturnioribus obnoxia redditur.

Quinta tandem iniquitatis species, quam in facie superiora versus spectante posui, Ob eandem tensionem colli insantilis eisdem fere quibus antecedens laborat malis, quare quae ibi dixi hic repetenda erunt.

. 43. VI. Methodus medendi a in iniquitate ad ossa pubis. Ex iis, quae hactenus de iniquitate insantis disserui,

facile quaenam eligenda st medendi methodus, patebit. Separanda hic a caete is ea iniquitatis species erit, quam breuitatis ergo iniquitatem versus GD pubis nominabo. In hac enim, cum illa saepius a sola natura perficiatur, Obstetricans tantum quod prouideat habet, ne facies nimis firmiter ossibus pubis infixa malam inde formam nanciscatur. V Succedet hoc optime duobus digitis apprime ad ossa pubis immissis. ita tamen, vi oculorum bulbus non laedatur. Quo facto si iam aliquantulum in pelui progressum fuerit infantis caput, itidem duo dipiti ossi coccvgis admouendi erunt, ut, illud leniter reprimendo, facilior exitus capiti paretur. Si metuenda forsan sit ex partu per longius temporis spatium iam durante, incuneatio, forcipo

infans extrahendus erit.

172쪽

16a Hennemann Dibsertat. de obliquitate uteri f. 44. b) In caeteris speciebus. Non sumetunt in reliquis iniquitatis speciebus, quae

tradidi monita. Nunquam sere partus, in quibus eae Obveniunt, sola naturae operatione absoluuntur. Artis auxilio igitur plerumque opus est. Vario hoc modo praeflabitur, scilicet i) motiendo partes infantis ab ossibus quibus inhahrent reducendoque infantem iu stum magis conuenientem. Percurram singulas iniquitatis species, ut quomodo in singulis actus isti peragendi quaeque cautiones Obseruaudae sint, tradendi occasionem nanciscar. I. In iniqrsitat8 versus os illam a P capitis pelvim ingredi recusantis solutio manu in orificium ita ducta peragitUr, ut, vola parti capitis capillatae apposita 'st, b) directionis uero faciei infantis ergo instituendae, simulac ab ossibus liberatum caput sit, α) admotuenda erit alteri auri vola, alteri pollex eiusdem ' Imanus; β) conuertatur sacies versus os sacrum. c) Si pelvim intret infantis caput et in vaginam deinscendat, ulterius autem etiam a vehementis limis doloribus haud promoueatur, manu itidem in vaginum im missa humeros ossibus in sistentes, a quibus scilicet enixus impedimentum oritur, surium pellat Ob

stetricans, totumque truncum ita vertere conetUr, ut

facies os sacrum respiciat. Q io is firmius insistant ossibus humeri, sufficiet alterutrum eorum soluisse; infra quem obstetricans alteram manum collocabit, alteram capiti applicans, ut ita dictae directioni facies restituatur.

a. In facis praevia et quidem n) si frons ossibus pubis

insistit, mentum versus os sacrum directum est. I) soluendi capitis causa L) ducat obstetricanS manum in orificium usque ad collum aut pectus insantis, premat hoc sursum quanto pers potest, leniter

tamen, ita ut caput in pelvim descendat; quod si se- qui

173쪽

et positura infanIis obliqua via iniqua. 16; qui nihilominus recuset β) digitis vel vecte ab osse

moueat, puerpera interim doloribus haud cooperante;

α) ipsa reducito facta est, dum caput soluebatur. M Si ossi saero insistit frons, mentum ossibus pubis:

α soluat obstetricans caput, , manu aut vecte ad os sacrum inter caput et intestinum rectum intromissa, frontem versus ossa pubis premens. Mutata ita hace

species in iniquitatem versus ossa pubis est, quare H non opus est, ut facies versus os sacrum dirigatur, cum partum dicto modo inique positum naturam absoluere posse supra docuerim. e) Si alterum os illum frons, alterum mentum respicit, α) applicatis ossi frontis digitorum apicibus ab osse ischio sepa..randum caput erit, ita tamen ut a laesione orbitae defendantur; β) dirigenda facies versus os sacrum eo modo, quo in iniquitate versus Os ilium corrigendam capitis directionem ostendi.

3. In iniquitate versus superiora a) euin in sinom, ut caput ab ossibus dimoueatur, digiti ad illud ductuostis sacri, si verticis pars anterior huic ossi ischiotae insistat, aut ossium pubis, si eis innitatur, mittendierunt; b) capite ab ossibus ita separato ι .) ea iniquitatis versus ohi fidium uteri si ib species, in qua os fron. tis ossi sacro inhaerebat, iii posituram infantis naturalem abiit, quare ulterior directio cessat, β) ex ea sub specie, in qua ossi ischio innitebatur os frontis, reddita est iniquitas versus Os ischi tam 3. 3T. n. a et 3. ergo directio capitis, uti in illa, in litui debet; γ) tertia denique sub species, in qua os frontis ostibus infixum erat, iam naturam iniquitatis ad ossa pubis in. luit; quare et hic supersedere ulteriori capitis dire- . clione possumus.

f. 4 S. Mederi quoque licebit iniquitati II) Vprsone infantis.

Non huic remedio locum quem tenet ea propter adsign-ui,

174쪽

164 He emunii Dissertat. de obliquitate uteri ete. quasi illud postponendum semper reductioni saciei ad moliorem situm existimarem. Iudicio potius obstetricantis permittendum duco, ut in quo uis casu num directionem situs faciei tentare vel statim ad versionem insantis pro-gredi velit, ex praesente rerum conditione decernat. Interim si reductionem infantis spem fallere videat, versionem summo cuin fructu subibit. Supponit vero hoc rem adhuc integram, ut scilicet nondum ob laboris diuturnitatem fatigata st debilisque reddita puerpera aut paragomphosis immineat. Tunc enim

III) forcipis applicatio praeferenda erit, sicuti IV) si iam

adsit paragomphosis completa, perforatorii usum suadeo, si res ad eum iam gradum peruenerint, ut versioni amplius locus nec concedatur, nec forcipe caput educi possit, vix existi inans hamuli usum tanquam facilem tutumque commendari posse, licet Cl. BUXTOR FP in Λ n. helv. physico math. etc. T. VI. p. 229. prospero cum successu eodem usum fuisse nos doceat. g. 46. obliquitatem uteri in sentisve saepius concurrere cum iniquitate infantis supra docui. Quod quidem si contingat, versio instituatur; idque eo rectius fiet cum illam utrique vitio conuenientem in antecedentibus praedicauerim.

XXVI. D.

175쪽

XXVI. D. IOANN. CHRlSTIAN. THEMELII COMMENTATIO

LV A

NVTRITIONEM FOETUS IN

UTERO PER VASA VMBlLICALIA SOLUM FIERI, OCCASIONE MONSTRIO UILLI, SINE ORE ET FAUCIBUS NATI, OSTENDITUR.

CUM TAB. AEN., QUAE EST SECUNDA IN HOC VOLUM NE

177쪽

HISTORIA

MONSTRO OVILLO SINE FAUCIBUS

NATO.

Mense Februarii anni praeteriti II o. monstrum, mi is

ratu dignum, a Fautore Pistorio, Poetita pago, intractu Montano superiore in Misnia. mihi transmissum, per duas horas adstantium in se conuertens oculos Vivum e genere ovillo in lucem prodiit. Et corporis status et integritas omnium partium a collo fere ad pedes nihil a natura prae se fert aberrans. Pellicula molli crispata lana

tecta, et caput, et collum, et tergum, et abdomen, et

pedes cingit candidissima. Unicum caput mirum in modum ab ordine recedit, et in regione illa antica colli, qua cartilago thyro idea conditur, tumor sat notabilis instar sacci vel strumae, tactu i mollitie cedens, prominet: reliquum caput apparet deformosissimum, ita, ut I) nares adproboscidem, ut ita dicam, quae ab ossibus maxillae superioris formatur, obliquo parumper situ hient, ne miniis naum a faucium hiatus sub ossibus maxillae superioris et inferioris, aut etiam modo palati apparet indicium, potius in angulo articulationis maxillae superioris cum inferiore, utrinque oculi, naturalibus longe magis patuli et insignio. res, protuberantes conspiciuntur; maxilla autem inferior plane deficit, ubi loco ostium eiusdem, aures, insolito plane modo, introituque meatus auditorii clauso, accretae sunt, ita ut ne minimum vel oris vel palati, vel dentium, vel linguae, vel narium hiatus, vel gutturis, vel freni palatini, vel tonsillarum, vel epiglottidis, vel modo foraminis patescat vestigium. Aurium vero strue iura ab Ordine haud recedit, et non nisi loco accretionis aberrat, et quod meatus auditorius in utraque clausus sit, etiamsi helices et antheliceo, tragi et antitragicum foveis oculis pa-

178쪽

16 8 Themelii Commini. qua nutritionem foetus in Ulcroteant. Dissecui cadauer, et quidem collum, thoracem et abdomen, capitis examen altiori iudagini relinquendum

quidem putaui, tempore vero exclusuS, accedente putre

dine essistere coactus sui. quod doleo. Abdomen ubi secando aperui, omnia fere in flatu et situ, uti audit, naturali deprehendi , nisi quod intestinum coecum, et praecipue eius, qui dicitur, processus vermi formis longitudine duorum pollicum et vltra in latere sinistro contra

Ordinem haereret. nigri cante materia satis in farctum aeque ac reliquus crassorum intestinorum tractus sic dicto meconio et colore et copia et consistentia repletus turgebat. Reliqua intestina tenuia fisamentorum fere instar collapsa, contorta mesenterio adhaerebant, nec hepar, nec lien,

nec reliqua viscera ab ordine recedebant; tripartitus autem ventriculus, uti et portio inferior Oesophagi, viscido tenaci liquore, copioso, instar album in is oui coagulati parumper in conspectum veniebat. Funiculi umbilicatis principium quod attinet, ubi abdomini inseritur, satis erat conspicuum, dum ligamentum rotundum, arteriae umbilicales satis patulae, rubescentes, sanguine congrumato, Cui Us 'aliquot guttulae introitum claudebant, erant refertae. Thoracis dissectio, pulmonum et cordis situm, figuram, et colorem naturali respondente tu ostendebat, uti et tracheam respirationi inseruientem: subiacens vero oesophagus Vltra modum turgebat. Facta apertura in superiore parte oese phagi, uti figura a. monstrat in e. prope b. syringe aeris introitu curato, mirum in modum, ceu in saccos diuisus, prout facies e. c. c. dictae sigurae ostendit, intumescebat, uti et ventriculus et omnis intestinorum canalis. Ex sacco

superiore in b. paruulum syringi patescebat orificium, sinistrosum versus infra cartilaginem thyro ideam, quo tamen

flatus immissus simul atque semel saccum, vel potius bullam ad spitii amae quadrantis latitudinem et longitudinem elevabat. Dissecto hoc interna su perficies glabra, pauco muco obducta, nulli bi pervia, praeter ubi glottidis orificium introibat, deprehendebatur, sed omnia et versus par

i . tem

179쪽

s p vasa umbiliculia solumferi, occasione monistri ete. I 69

tem anteriorem et versus ossa cranii admodum erant obtu. rata. CLEΜENTISSIΜI PRINCIPIS REGII ELECTORA Lis

, os et sti FRIDERl Cl gratia et beneplacito, iam monstrum hoc, in celeberrimo illo, quod Dresilae miris naturae prodigiis abundat, conclaui, cura Domini antistitis et rei metallicae a consiliis grauissimi EI LENBURGII se dui is naturae in uestigatoribus demonstrandum asseruatur.

DE NUTRl TlONE FOETUS SOLUM PERVASA UMBILlCALIA.

Haud eo insidias, hi storiam de monstro ouillo nostro. plane inauditam, etiamsi mihi, centumque alii, satis peregrinam et incognitam, me non proposuiste, quin eredain potius eiusmodi, si non in omnibus, tamen in plurimis circumstantiis similes existere poste obseruationes. Forte eiusmodi imagines apud Aldrotiandum aliosque, conspiciendas euolues. Nec nego, ubi de monstrorum, e partu cum rationalium tum irrationalium animalium, in lucem editorum, ore, naribus, auribus, oculis, aluo, partibu que genitalibus clausis prognatorum, historias referrem, deque eorum indole prolixius verba sacerem, cram-bem bis coctam terque quaterque recoctam ad nauseam me appositurum; et inde ambabus concedo, ubi toties degeneratione monstrorum materiam ex charta in papyrum

denuo adserrem, frustraneum quid, imo et plane inutile ausurum: Hoc autem asserere audeo, quod si historia monstri a me recensita omnibus haud placeat, curiosis naturae indagatoribus grati quid me exhibuisse; et licet in praXi medica, non multum inde, iis, qui alto superciliotheoretica aspernantur, in praxin medicam utilitatis redundare videatur; penitioris tamen et theoriae artis salutaris auscultatoribus gratum quid me facturum, aequus eri rerum arbiter, hinc quam doctorum sententiam de nutri-

180쪽

17 o Taemessi Coranentia qua nurrisionem eius in uterotione foetus in utero amplectendam praecipue videor, ductu huius monstri historiae pro virium tenuitate docere sustineo.

Confiteor serram altercationis reciprocatam ab ortu sere artis ad hunc diem et nihil noui uel plane inauditi quid, de hac materia, appositurum, dum excellentissimo. rum virorum torsit ingenia, quibus ego impar et longe inferior, quid citra omnem dubitationis aleam positum, quid minus, accurati 'ri mentis trutina ponderantium; at pace grauissimorum virorum et salua auctoritate dixerim, quae mihi commoda, quae minus videntur, pro sententia hac vel illa acceptanda, et quantum in refutandis, pro 1iutritione foetus per os flabilitis Autorum argumentis, a recto tramite aberrauerim; quantumque pro corroboranda mea sententia eX hac monstri historia scopum attigerim; quantumque meae argumentationes sint naturam pedi si quae, num detorsae, purioris artis cultoribus diiudicauis dum relinquo.

3. 3.

Ne hallucinetur in hac materia ; experientissimus D. ANDREAS ELIAS BUCHNERus obseruatione XCVI. Actor. Physic. Medi c. quae Nori ubergae prelo committuntur Vol. ΙΙ. p. 2 Ι 6. ubi insans ore clauso et concreto natus exponitur, sequentibus utitur verbis: Manet inconchisia veritas illius adserti, quod laetus succum se una nutritium, quamdiu intra uterum conclusus est, vel soli sanguini, mediante placenta ut rina per venam umbilicalem allato, debeat, vel peros et umbilicum coniunctim obtineat, ita tamen ut sanguis per vasa umbilicalia affluens primarium, humor autem amnii chylosus secundarium tautum eius-niodi nutrimentum constituat. vide.

SEARCH

MENU NAVIGATION