Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

di conatuum pariendi regimine. 5 a Ide ventriculo, de vesicis, de tubo alimentoso in se holis ita proponitur, dici assueverunt: Qua de re BoERHAAvius quoque matricem musculum cautam appellat. ' Respon dent enital omnia, quae in musculo sunt: Laxa fibrarum motricium , quae suis liquidis transitum liberaliorem percontextum cellulosum interspersum concedunt, adest series, seu venter musculi: Hic, in fundo uteri, tota scilicet organi mole foris et intus consideratq, ponendus est, utpote in qua, series adsunt filorum elasticorum, mira arte inter

se complicatorum et circum circa conuolutorum, variiS-que stratis ordinatorum, paulo distantiores ab inuicem, sis quidem contextum cellulosum aliquem illis intercedere, etiam in compaetissima matrice virginis, conspicimus.

Ast quo propius istae fibrae ad collum ci ostium huius caui accedunt, eo prestius ad se ponuntur, suntque ad aperturam matricis ' compactissimae , proinde , ostium illud musculi sui tendinem diei, nihil impedit, siquidem in illud totius musculi caui vis conspirat, atque eius a stio est uaria: sperna a virile fugit f illo concepto, clauditur nouae seminis accessioni porro haud peruium, nec liquidatunc cum semel clausum est, nisi per morbum, emittens, εΚk ue naIn

d. Vterum musculum cauum appellat BoERHAAVIVS In

De striactura musculari uteri legantur Mo RGAGNI Aduer B Mat. animadv. 26. Vterum imi sculum cauum diserte appellat SANΥORINVS, Observ. Analom. cap. II. S. I . Confulust. HALLERVS TOm. V. Text. 664. not. q. e. Fibrae uteri maxime sunt comp8ctae, eoque magis, quo

longius a fundo distant, ita ut ratione habita diuersarum uteri partium laxissime cohaereant in fundo, arctius stipatae sint in corpore, stipatiores in cervice, stipatissimae 4n orifieio.

atque cartilagini fere aemulae, Io H. GEORG. RORDERER Elementa artis Obstetriciae. Goetting. IT 3. 8. P. 9 f. Hanc ob rem, quod uterus sperina virile concupiscere videatur. PLATo in Timaeo suo, eundem ζωον EmΘυμ η τη- κον τῆς πω δοποιίας, animal prolificationis cupidum appellauit. g. Quaecunque utero gestant.

illis osculum uterorum clausuinest,

532쪽

sa a

numque nisi eius resistentia a motu totius uteri excedente superata luerit, non aperitur, sed ad sui contractionem valide nititur utpote in quo virium totius uteri sit collectio. ' Etiamsi autem in vacua etiam matrice muscularis ista fabrica sese clare ostendat, longe tamen clarior apparet in eadem, cum plena est, vel foetum suum paulo ante emisit. Tunc enim fibrae elasticae, quae, sub vacublatis tempore, in sese contractae fuerant, sub isthae sua expansione sese longe exponunt manifestius, nec tantum illae orbiculares, quae fundum circumscribunt, atque illae,

quae pressoribus ductibus ostium ambiunt, sed etiam aliqui singulares orbiculi ostendi possunt, qui, circa tubae

fallopianae aut oui ductus insertionem, conspiciuntur, et illius organi motum, sub descensu ouuli, haud dubitanter iuuant: Praeterea etiam, sub interna matricis superficie singularem fibrarum orbicularium ordinem vidit RuY. scilius, et musculum n0uum in fundo Uteri a se reperium appellauit, eique singulares in expellenda placenta facultates attribuit, cuius inuenti veritatem aut falsitatem graues Viri in utramque partem ventilauerunt. Praeterquam

lium addit . de psy IN p. 6 3.,

VAL 1 ANIERIVS Delia Genera tione pari. 2. e. 17. MORGAG-

Ni Us Osculum viscido glutine ex vesiculis extantioribus stillante adunatum scribit. Aduercanat Tab. 3. liti. I L. h Osculum uteri, sini e motu elastico, siue vera actione musis culari, ad stri uiram sui ipsius inclinat, et non nisi violenter dilatatur, ita quidem, ut mR. niim obstetricantis saepe strarugulet, quod Obseruauit Beatur Vir, qui magna omnium afflictione nuper e vivis excessit, D. IOANNES VALENTINUAR TRAΜFFae in sua distsertatione de non differenda secundinarum extractione, Lips.l73s. Huius osculi fibras motrices describunt Mo RGAG-N1 v s Aduers. anat. q. p. 47.

SANTOR INVA obseruat. anat. cap. II. S. IO. i. Substantia matricis in collo neruea apparet et albicantior existit GRA AF de organis mulierum c. 8 I. p. 129. h. FREDRRICUA RUY

533쪽

de tonatuum pariendi regina hie. 323 autem, quod fibrae orbiculares substantia in uteri conficiunt, illis quoque intertextas habemus longitudinales, quibus id ossieti datum est, ut per axin suae longitudi uis a fundo ad ostium protendantur, et inuicem in sese recurrant.

De motu uteri e Iasies. Fibrae vitali spirituum suorum plenitudine gaudentes,

illoque turgidae et praeterea in mutiram suorum elementorum adhaesionem nitentes, excessum suae substantiae habentes, in maius spatium dilatabiles, a vi distendente se superari passae, erga illam, sub statu violentiae, renitentes, et ad quietem subinde vergentes, dicuntur tiasticae: Eadem quoque fibrarum uterinarum est indoles: Namque et illae orbiculares, ubi extensae fuerunt, omnisque substantia earum, cum sub ipsa extensione penitus exhausta fuit, ad axin suae diametri reuerti properant, et illae longitudinales, eadem de causa, ad ax in suae longitudinis coire gestiunt, uterusque propterea, quam minimum quoque illud est, quod in eius cauitate continetur, in perpetuo erga sua contenta nisu consistit, id quod quoque in causa est, quod adeo frequenter abortus fiant, frequentio. res futuri, nisi fibrae orbiculares circa ostium flexae, et illarum, quae circa fundum sunt, antagonistae, elateris istius vim frangerent: Certe fibrarum istarum directio et crispatura et iudicanda ex in elasticitas haud dissiculter ex

ipsis vasis uter in is, eorundemque figura spirali aestimari potest, quae quando intuemur, clare intelligimus, illis

X. p. go. In tractatu anatomi. Academiam ante paucos annosco de musculo in fundo uteri consiliis et doctrina medica plu- obseruato Amstelodam . Anno riuatim adiuuit, magnamque illi MDCCXXVI. Fauet sententiae, eelebritatem affert, Instit. Chide musculo in fundo uteri, rurg. rationalis tum medicae

cuius actione placenta excutia- tum manualis p. IO3I. Contra

tur, immortalis memoriae Vir dicit HARTRAΜFFTIus loc IOANNES ZAc HARi As adducto. PLAT NERVS, qui hanc γ

534쪽

sa germann Dissertatio

vim inesse sese in se ipsa, cum ante in longitudinem diducta

fuissent, iterum contrahendi, id quoci non potest non eo. dem modo in fibris esse, utpote quarum directio vasis suis in omnium Organorum fabrica par esse inuenitur. Exinde est, quod cordis vatorum, ventriculi vasorum, eadem sit, quam quae fibrarum, directio; namque in dilatabili quovis viscere adesse oportet excessum substantiae, quae in expansionem organi postit impendi. Atque illud omnino quoque ita esse in uteri fabrica, cognoscimus, namque tam arteriae illae, quibus spermaticis nomen est, quaeque ex aOrtae trunco, super Ouaria et Oui ductus partim etiam in uteri fundum feruntur,iquam illae uterinae, quae ab hypogastricis seu iliacis internis in uteri substantiam , pro uteri vacui volumine magnae et Copiosae, feruntur, cincinnorum ritu in se conuoluuntur, sub flatu autem grauiditatis, aut morbosae plenitudiniS exporriguntur, et, quamprimum causa distendens ablata est, ad pristinam contra. ctionem reuertuntur, id quod similiter a fibris motricibus uteri eodem modo dispositis non potest non essici. Hiemotus plus meelianicus quam vitalis. est, namqUe non tantum in vivis sed et in mortuis adesse deprehenditur. I f. q.

De amotu uteri vitali. Quod si autem una ad nerueam fibrarum uteri prosa, piam attendimus, et nobiscum perpendimus, quanta sit neruorum copia, qui partim a finientibus neruis interco. statibus in plexum hypogastricum exeuntibus, partim a plexu renati et neruis lumbaribus ad ossis saeri, speciatim illis ischi adicis, spissa caterua oriuntur gi in singulas uteri fibras absumuntur, et maximam proinde liquidi neruei vim secum adducunt, non possu in sane non illum quoque uteri motum nominare, qui, respectu sui motoris, vitalis dicitur, cum scilicet fibrae musculares pro sua labrica, apriuia I. Fibrae uteri multo elatere adhue superstite. ROEDERER pollent, post mortem etiam l. e. p. I9.

535쪽

de conartium pariendi regimine. sas principio vitali ad certos sines destinantur et ad illos asse. quendos vario modo agitantur. Hoc ita sese habere, et motum uteri vitalem illi mechanico et clastico immixtumese, per varia argumenta comprobare licet, siquidem in . dubitata spirituum in fibris muscularibus uteri praesentia

istam motum vitalem necessarium facit, et consensus m a. tricis cum aliis organis hanc rem confirmat; quod si eni in organa , quae cum utero in aliqua neruorum communio. ne sunt, ab eiusdem pathematibus motus suos vitales auctiores habent, dubium superest nullum, et protopathicos istos uteri motus, qui sympatheticos excitant, vitales esis debere. Id quod fieri cum intelligerent veteres, animal uterum esse, quod passim per corpus muliebre circumua garetur, suerunt arbitrati. U Nollem tamen sapientioribus inter veteres medicos istam Opinionem tribuere, quos, cum de motu uteri per corpus verba faciunt, de spasmis ex utero ad alia organa transuectis egisse, facile licet arbitrari. ' Deinde et illud argumento est, vitales uteri

motus m. PLATO loe . cit. in TIMAEO: uteriis scribit indigna. bundus passim per corpus fertur et spiritus praeeludit, nee respirare sinit, in alias quoque

calamitates multas inducit exotremas, et multos alios morbosissicit. n. De motu uteri erga varia foeminae viscera multa legas apud Hspso CDAΥΕΜ de Muris his Mulier m Libr. I. Cum mulieri Uteri ad s0machum , qui neruosus es, irγnunt: Uteri ad coxas alios doloγes exhibent:

si ad c ut conuersi fuerint: sit ad crura et pedes conuersi jue

ra progressi strangulauerint: si uteri ad fidem conuersi fuerint et jec issum feri impedierint rquem uteri lapsum ad varia

viscera verum matricis motum localem esse tam parum arbitratus est Vetus HIPPOCRATES, qtiam recenS HIPPOCRA. TES, BOENHAAVIUS, hoc

ita fieri censuit Aphsν. de cπ- noscendis et curandis murhis, j. I 329. de lochiis suppressis agens: Vnde infinita et pellimae indolis symptoinata, prout in hoe illud ue viscus rapiuntur : Hine phrenitides, plei triti des, peripia eum Oniae,

anginae, paraphrenitides, manimarum inflammatio, peior hepatis, ventriculi, Omenti, meis

senterii, lienis, renum , intestino'

536쪽

sa 6 Angermann Disertatio

motus esse, cum et augeri et inquiescere, igitur ad alicuius principii, certos sines intendentis, instinctum compelli, videantur.

f. s. Conatus pariendi definitio.

Quae cum ita sese habeant, sub diuerso uteri flatu, unum vel alterum motum vel mechanicum vel vitalem, licet ex toto ab inuicem separari illi nequeant, praeualere, putandum est. Namque motus elasticus non nisi sub summa fibrarum motricium extensione, cum omnis crispatura filorum deleta est, valide agere solus poterit, ideoque in partu foetus perfecti, qui nonum mensem vivendo intra uterum superauit, elaterem uteri agere, et magnam conatuum pariendi partem absoluere, arbitror: Ast, ubi foemina ante consuetum terminum parit, cumqUe embryo Vna cum aquis eundem circumfluentibus eo usque non pervenit, quo matricis fibrae omnes penitus sint evolutae, poterit equidem elater adesse aliquis, ast paruus, namque et semitensas chordas erga tuam axin niti perspectum habeamus. Igitur, cum abortus de ventre matris excedit, plus virium in spatinis est a stimulo quocunque ortis, qui OS V teriante constitutum a natura terminum aperiunt foetumque ei iciunt. Cum autem in definitione huius actionis ad omnes casus, sub quibus aliquid ex utero elici solet, respiciendum est, cumque et vitalis et morbosa ac praeternaturalis aliqUa matricis repletio esse positi, possintque uteri, mox foetu, mox peregrinis corporibus, solidis ac fluidis, aere, aqua, carne, grumi , turgescere, qua de re pluribus agere nunc haud licet. Proinde conatus pariendi erit matricis motu Selasticus aeque ac vitalis a tensione, plenitudine alioue sit mulo, erga corpora quaevis in utero inque eius cauo vel intra eius substantiam cellulosam praesentia, excitatUS, eorundem eXpellendorum causa: Namque et id, quod in

ni ii orum : Tum dysenteria, ralysis, et multiplicis sane mali colica, iliaca, apopleaeia, Pa. species.

537쪽

de connitium pariendi regimine. 3 a Icontextu celluloso uteri grauidi est, liquidum, inter obiecta conatuu in pariendi nuuaerandum esse, exinde liquot, cum molimina matricis, quibus illa erga a X in suae diametri nititur, eo usque, licet minu9 acriter, continuent, donec omnis sanguis, qui hactenus ex arteriis matris hypoga serieis in cellulas substantiae uteri abluit, et deinde ad placentam fundo adhaerentem transtulus, tandemque ad foetum, interueniente vena umbilicati transuectus fuerat, et cuius aliqua pars intra dictas cellulas mansit, expressus et partus domicilium ad pristinam exiguitatem iterum fuerit redactum.

g. 6.

Conatuum pariendi est aus in genus verssofum, ei dolores pariendi. Conatus autem pariendi, dolores quoque partus dici, nihil impedit, cum illi sine his esse nequeunt: Etiamsi

enim aliquae exercitatiores si ut ex mulieri hhs partum si e quentius eX pertis, maxime ex illis , quae pelvim osseam habent amplam, crura seu ramos ostium ischium late divergentia, fibram uteri circa ostium laxiorem, conatu pa riendi leuistimo facile superandam, quibus caeteroquin vis vitae excellens, nullumque vel in vesica urinaria vel in intestino recto impedimentum est, quae ita praeflo enitun-tUr, Ut foetum non tam pariant, quam effundant,' id

quod quando fit, saepe candidi nascuntur liberi nullo san.

guine materno conspersi: e Nulla tamen Omnino ex pa

borem velle sufferre. p. Cum minima vi orificium uteri eo usque dilatatur, ut iri offensis eius parietibus foetus transeat, euenire solet, quo, maxime cum placenta nori statim sequitur et fontes sanguinis una cuui partu statim non aperiuria o. Quaedam foeminae, ait I DRvRNΥκR cap. t T. p. 6O.

fere sine ulla difficultate pa-l riunt. Ego quidem ipsemet duas noui, quarum altera, ii Ostensura, puerperium sibi tam in procliui esse, quam imbcrquirin cadit, licet nullius rei

indiga, dicebat, te vel pro

538쪽

rientibus esse per rerum naturam potest, quin aliquos, licet exiguos breuesque, dolores experiatur, siquidem a Vi, quam Omnis partus in se comprehendit, alienum est, conatus non percipi, nisi forte absit attentio, quae sub isto turbido rerum statu in mulieribus ita saepe confunditur, ut dolores suos matres haud animaduertant: Neutiquam autem laudabile est cum sensu doloris exiguo parere. ii quidem aliquam ipsus matricis veluti paralysin adeste tunc Oportet, quae neruos ab ista tensione ossit, quam non potest non 1oetus secum afferre, assici non sinit. I Ipsi scilicet dolores se intuli loco sunt, quo fibrae uteri orbiculares ad agendum excitantur, et reliqui etiam uteri collegae,

musculi scilicet abdominales, diaphragma, ac ipsi quoque gluta ei, qui, ossibus ischium lato ventre applicati illa

in partu mutant, ad agendum inuitantur, debilesque omnino forent patiendi conatus, . si motor aliquo ingrato sensu ad agendum haud excitaretur: Ipsa autem uteri fabrica ad sensum doloris concipiendum maxime est adaptata, siquidem, praecipue circa ostium, ubi fibrarum orbicula. rium ordines premus ad inuicem collocantur, fibrae ipsae

non nisi magna vi superari sese patiuntur, id quod dolore

carere nequit. Praeterea adflant neruorum cat*rUa, qUO-rum alii a plexu paris intercostalis et hypogastrico, alii a

plexu renati, alii, et maiores atque copiosiores, a neruis lumbaribus ossisque sacri, in omnem uteri mensuram exin Urrunt, et tunc ma Xime a causis partum excitantibus in spasmos ruunt, cum summa uteri expletio recursum fibrarum orbicularium in sese facit necessarium, quamuis mirum Omnino sit, qua re fiat, ut uterus, sub foetus sui in. cremento, etiamsi et tunc in statu violentiae nunquam non

riuntur, embryones nullo sun. ita candidus statim toto corpo-guine timcti appareant, id quod γe, Ut linteamen, quo exceptris in hono omine posuerunt vete- est. vinceret; quando. qtis inres: Sic enim apud IULiVM ter dolores procedunt infantes, CAPITOLiNVΜ , qui extat a matre pubere , dicuntur lv v K. eum rerum Augustarum Seripto- NALI Satyra VII. v. 19.

539쪽

de conatuum pararudi regimine. sa9 est, dolores, sub extensione sua, non persentiscat, nisi illud animaduerti oportet, quod lenta illa extensio sensum tristitiae, qua grauidae non omnino desiit inuitur, veluti in partes diuidat, ut sensibilis adeo esse haud possit: In ipso autem partu, etiam naturali, de quo nunc potissim uinagitur, eo grauior dolor est, quo propior suo fini Lbor

est, tantubque saepe, ut puerperae illum, veluti iam diactum est, ob aliquam animi veluti alienationem, non clare percipiant. Neutiquam autem in solo utero sensus ille doloris sedet, sed vicinas quoque partes invadit, quaecum utero, consensu S lcge, interuenientibus neruis, iunguntur: Nerui lumborum dolent acriter, ideo, quod ex illis nerui hysterici maiorem partem Oriantur, ita quidem, ut, sibi coxas diffringi, foeminae exclament, quibus propterea doloribus contundentibus nomen est. Est praeterea aliquid in istis doloribus, quod tam organa respirationis ad validiorem exspirationem et natam exinde intensiorem musculorum abdominis actionem erga matricem, adstringit, quam vocem quoaue elidit glottidemque arctat, ut, sub contentiosa voce et eiulatibus, quos nec sortis limae mulieres sub summo partus statu euitare possunt, Omnis vis superiorum artuum ad matricem compellendam

excitetur et concurrat.

f. T. De Conattium pariendi diserimine. Molimina isthaec, quae foetum ex suo, in quo propter angustiam porro detineri nequit, domicilio protrudunt, sub variis respectibus vario modo sese sistunt. Si enim tempus intuearis, sub quo illa instituuntur, alia praecociusi inuadunt, et stabilitum, post quem foetus exire secundum l DRturam debet, terminum praeuertunt, atque infantem, cum ille omnes, quibus ad vitam in aere continuandam Opus est, vires nondum collegit, maturius deiiciunt; aliii sunt tempη sitii, qui cum ipso incrementi foetuum penitus

absoluti tempore coincidunt, alii denique sunt scrotini, Vol. II. Ll quan

540쪽

quandoquidem certus nascendi dies homini scriptus non esi, ' possuntque partus decimo quoque ac undecimo et duodecimo mense fieri, si impedimenta incremento sobolis per morbum fuere posita. Si partus ipsius durationem in suas stationes diuidimus, alii parientium conatuS partum praecedunt, comitantur illum alii, alii denique natiuitatem infantis sequuntur. Namque dolores post partum

vulgo dicti ita appellari vix potiunt, siquidem in solius sobolis prouentu partus haud sistitur, sed, partum absolvisse, est, materiam, tam eam, qua foetus inuoluitur, quam, quae in contextu uteri celluloso superest, omnino tamen euacuandam, eiecisse, ut propterea conatus illi,

quos post partum dicimus, ad partionem generalius acceptam referri adhuc possint ac debeant. Illos conatus, qui partum aliquo spatio anteuertunt, quandoquidem prope adesse tempus signiscant, quo soboles deiicienda est, praesagi nres appellant, cum illi, qui rem ipsam eXpediunt, serii et persitieutes appellari possint. A. st in his etiam aliquis modus est, namqne vel spurior illos appellant,

vel veros, quos aliquando mixtos quoque esse posse, DEVENTER Ius obseruauit. Spurii scilicet mouent, sed non promouent, omnique conatu nihil essiciunt, utpote qui inane feriant, nec ostium uteri quidquam mutent. Veri autem, quorum impetus erga ostium directus est illudque sensim extenuat, explicat, aperit, nihilo minus disserunt: sunt enim vel continui uel intermittent/s, sunt debiles, suntfortes, sunt denique celeres vel lenii, in quibus disseremtiis rite dignoscendis, et auxilio ad earundem indolem attemperando magnum sane artis obstetriciae momentum vertitur.

. 8. De Conastium pariendi carina. Quandoquidem molimina, quae Letum cum suis involucris , et sanguine post fluxu ro, pellunt, vel ab elatere, solo

q. ARIsTOTELES Histori perficiendi tempus, pariendi- Animal. L. T. C. 4: multiplex que diuersum, homini datum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION