Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

stus commodi in partu praeternaturali. SO Iimpositis, caute ac sensim, simul ac dolores interpositi

sunt, ventrem sursum eleuet atque premat, eumque dolo. ribus praesentibus, eodem modo sustentet. Quo fit, ut fundus uteri maXima parte propria grauitate in axin pelvis depellatur, et orificium magis descendere atque facilius di ito attingi possit. ' Sed crcberrime etiam Oecurrit, ut, chliquitate coirecta, uterus vel caput nouissimo in alterum latus oblique se vergat, tunc praeter situm commodum, etsi nihil proficiat, vectem adhibere decet. Quibus om-uibus frustra adhibitis, si nec partus insequi videtur, foe.

tim, pedibus prehensis, ex artis lege educere conuenit. odii fieri debet, antea, ventre sursum versus thol acem cona presso, coxae plus eleuandae sunt. V Hoc modo non soluin vagina in rectam lineam cum uteri collo dirigitur,

sed etiam in edico plus spatii relinquitur, ut manum facile inserere, et foetum pedibus apprehensum educere possit. f.

Proprium etiam situm desideras quarta species, ubi uteri orificium ad os pubis spectat, fundus autem se ad

os sacrum demittit. Raro haec obliquitas euenire solet. Sin vero accidit, ratio situs talis est. Foemina, si iam lante partum vitium cognoscitur, in lecto magis in latere et abdomine cubare debet, ut, progrestu obliquitatis impedito, fundus uteri in axin pelvis reponatur. Si autem parturienti haec obliquitas superaccedit, inter initia foemina prona, brachia in corpore aliquo firmiori nitens, dolores ex speetare debet, ut fundus uteri se versus anteriora vergat, et uterus in pelvim recte intrare possit. Si hoc non succedit, foemina in genua prouoluta, cubitis

u. DE LEURYEm cinges lir- ad pedes prehendendos idoneustein Buche. est, sed pro rebus instantibus b. In omni partu disti ei li, variat. e. g. si uterus Oblique ubi versione utendum est, pro . situs est, iis situs generibus Vti-be eoguitum habeamus, quo inur, quae in hoc libello desitu foemina sit collocanda. scripsi. Nee enim scin per idem situs

512쪽

so a

Siebola Dissertatio de praefantia

inixa, lecto transuerso collocanda est, deinde medicus manum inter ossa pubis et uterum inserens, posteriorem ivecte quasi in axin reducere debet. Quo facto, partus inaturae relinqui potest.

Hactenus de uteri obliquitatibus, in quibus situs commodus plurimum ad iuuandum pollit, disseruimus. Nunc vero ad retrouersionem uteri transire lubet. In hac est periculum maius, cum soleat pessimis symptomatibus coniuncta esse, et dissicilius auxilium. Hinc ab initio succurrendum est, ne maiori periculo locus sit. Ut plurimum oritur inter secundum quintumque mensem, verisimiliter ex praegressa obliquitate uteri,' cum pelui ampla et promontorio longe eminente coniuncta. Quod malum haecce signa comitari solent. Medicus indicem digitum in vaginam aut in intestinum rectum demittens tumorem inter vaginam et intestinum rectum sentit, orificium uteri super ossa pubis sic descendit, ut dissiculter aut non plane tangi possit, urina dissiculter aut nulla plane redditur, etsi paullatim destillat, turbida rubraque est, et subsistentiam lia. bet, dysuria et tenesmus urgent, aluus obstructa est, et circa lumbos dolor intus sentitur. His procidentia vagi nae accedit, intentio infimi ventris, desectus appetitus, vomitus, sebris atque conuulsiones, extremae partes frigescunt, et facile oritur abortus. si Inter initia, dum leue est,

II. S. 136. contendit retrouerissionem tantum magnum gra

dum obliquitatis uteri esse, aqua tignis iam adnumerandis Deile discerni potest. d. Eisi retrouersionem uteri iam iam veteribus , HIPPO -

fuisse negari non potest; tamen per multa secula medici huius mali nullam mentionem secerunt,

513쪽

siliu commodi in Partu pra/ternaturali. - o 3 est, nihil, nisi situs latera lis et quies, causis occasionalibus una remotis, necessaria sunt. Si vero malum increvit, serius auxilio adhibito, soci Dinam in genua et cubitos prouolutam, reducti que cruribus, super lectum transueri uni collocari oportet. Quo fit, ut, medicus digitos in vulvam usque ad orificium uteri inserens, caute deorsum

adtrahere et in pelvim di igere postit. Quo facto, De

minam, ne retrouersio nouuli me incidat, in lecto nunquam non in unum alterumue latus aut in abdomen cubare

atque quiescere Oportet. Quod si grauida obseruat, tum fundus uteri super promontorium dessendit, a redeunte malo tuta in fine grauiditatis partum feliciter absoluere potest. Reliquam curationem, quae in maius crescenti malo adhibenda est, hic non lubet pertractare. Scripta supra nominata conferri possunt. f. I 3. Nunc de eo mihi differendum est, quantum, capite oblique posito, situs bonus prosit. Si capitis axis longitudinalis eum axi pelvis et uteri minus conuenit, caput Ob

liquo situ esse dicitur. Cuius obliquitatis species sunt in

utero obliquo. Primariae sunt: a. Obliquitas in partem anteriorem. b. In partem posteriorem,

tiud chirurg. semer ungen tiud mlmethoden I B. Lei pz. 1784. S. IO6. hoc malum dentio docuerunt. Deinde plures observationes memoriae proditae sunt, vid. Medicat Obs. Lon. don. Vol. 6. Miub. med. Conrruentarien 6 B. SAXΤORFin Collectan. Hata. 2. Band. A. WALL. Diff. de uteri gra. vid. retroflexione, Hal. I 782. BAVMGAR TUN De utero reflexo. Argent. I78S. Omnium optime ae plenil linie de hoe morbo egerunt FR. IAHx de utero retrouerso, Ienae i T8T. et Io. MigLIT SCH Abb. Non

inverso, Rostocli. IT 88

514쪽

c. In latus dextrum et d. In latus sinistrum. Quibus omnibus haec signa communia sunt.

I. Orificium uteri, doloribus accedentibus, minus existenditur, et tardius aperitUr. a. Vesica maior et laxior propendet, mature disrumpitur,' et liquor amnii profluit. f3. Caput ossibus inhaerens dissicilius attingitur, et in

apertura superiori spatium vacuum relinquitur. q. Tumor capitis minus acuminatus et rotundus, ma-

, gis latus et iturus sentitur. Quodsi vero situs capitis obliquus occurrit, nihil aliud faciendum est, quam ut caput in rectum situm reduceretentemus. Optime hoc situ commodo essicimus, i. e. si parturientem collocamus, quo caput spectat, ' eodem modo, quem superius situm uteri obliquum tractitas docui. Qua ratione non raro caput in pelvim descendit, et partus prospere succedit. f. Iq. Eandem rationem nos sequi oportet, si caput iniquestus est, i. e. si axis capitis longitudinalis cum minori diametro peluis minus conueniat. h Tunc ad quatuor species respiciamus necesse est. I. Frons ab os se pubis retinetur, mentum vero ad Os

sa criun vertitur. 3

2. Frons ab osse sacro retinetur, mentum vero ad ossa pubis vergit. 3 et q. Frons uni vel alteri ossi pubis innitens, mentum vero in symphysi sacroiliaca haeret. Quod si prima, tertia et quarta species accedit, ille situs his congruit, ut parturiens in eodem latere, cOXis

i. ROEDERER Elem. 224. 9. 446.

515쪽

jdits commodi in portu praeter naturali. sos paullii in eleuatis,' cubet, quo frons maxime inhaeret,

unaque medicus man Um inducen S, caput dextro in pelvim deprimat. Si vero frons ab osse sacro retinetur, et men

tum ad octa pubis respicit, tunc hoc auxilio Opus est, vi fronς ab osse sacro recte soluta in diametrum obliquam diarigatur. Quod ut prospere cedat, multum praestat stus commodus. Parturiens igitur in abdomine collocanda est se, vi magis in eam partem sita sit, quo iaciem vertere

sudemus. Quo facto, sponte descendit caput. f. II. Quod si vero facies in transuersum ' posta est, ita

ut frons ad unum os illi vergat, mentum ad alterum, eadem praecepta, quae ratione situs I 6. sunt praescripta, adhibenda sunt, sic, ut foemina hoc latere, quo frons sis itur, cubet, et frons secundum artis regulas in axin reducatur. Superest, ut moneam, omnia dicta de situ in partu praeternaturali ex iniquo et transuerso capitis situ tan tum sub initio partus, prius quam caput in pelvim alte descendit et cuneatur, cum utilitate esse adhibenda. f. 16.

Capitis iniqui ratione iam iam exposta, alia restant ad . huc, ubi situs magni momenti est. Si quae grauidae uteri 'rocidentia laborant, ab initio statim, ubi prolapsus adhuc incompletus est, in te sto transuerso, clunibus et thorace in sublime elatis, ad musculos abdominis relaxandos collocandae sunt. Hac via uterus reponitur, orificium uteri aperitur, et partus seliciter absoluitur. Si vero pro. lapsus completus subest, et uterus extra vaginam propendet, nec reponi potes, foeminam nec in grauiditate neque sub partu instanti ambulare vel sedili insidere, sed ina. gia in plano et quidem resupino corpore decumbere condU

l. Quo fit, ut foetus magis put solui posJit. PLEΝK 32 I. versus fundum uteri recidat, m. vid. STE IN II. Th. Iazmanus eo facilius inseri et ca- S. 448.

516쪽

ueo si Siabola Dissertatio is praefanti astus commodi est.

cit. Quo si, ut uterus et vagina nullum angulum L. ciant, uterus ossibus pullis non inhaerescat, et partus prospere succedat. Quibus prolapsus vaginae imminet, eas nec sedere, nec ambulare utile est. Haemorrhagiis uteri et haerno p. tysi obnoxiae, imbecilles et claudicantes, primis ad partum doloribus incipientibus, in lecto decumbant, gibbae, ast limaticae, hydropicae et plethoricae erectiori postura sint, et in iis, cluarum vaginae parietes vice libus obsitae sunt, multum interest, foetu6 ne eam partem, ubi ulcera inueniuntur, delabendo attingat, necne. Si aliquod salatem lenimen essici posse speres, foeminam in contrariam partem alterique oppositam decumbere oportet. 'Denique, foetu expulso, natura post aliquam qui e

tem partum ex toto secundinam excutiendo absoluere studet. Quotiescunque vero natura per id tempori; fluit, et placentae Onere puerpera mox libera esse cupit, secundinam accommodate soluere medici est. Quod ut facilius ericiatur, foeminam resupinam collocare necessarium est, ut fundus uteri, post foetum editum semper versu, ossa pubis vergens et angulum acutum cum vagina faciens, in axin pelvis reducatur . et obstetricans secundinam uteri parieti interno adhaerentem soluens, i ad axis uteri et vaginae directionem, explicare possit. Hoc neglecto, extractio plarentae solutae angulo magis acuto,

resistentia funiculi umbilicatis attritu sub ossibus pubis a u. cta, dissicilior redditur, unde maiores saepissime dissicut

tales , quam in foetu edendo oriuntur. Rn. Vid. Si Eno Lo Comment. o. Vid. HINXE in ange filiis. de sedilibus p. 47. 3. 3I. tem Euche II. Th. IO. I 3.

XXXVII.

517쪽

XXXVII.

D. CAROL. COTTOEB MYLII DISSERTATIO

SIGNIS FOETUS VIVI AC

MORI VI.

519쪽

ΡROOEMIUM.

Iti praYi obstetricia haud raro accidit, tum propter peI-

vis aliarumque partus Viarum insuperabilem angustiam, i tum ob prae magnain infantis molem situ inque peruersum, ut nullo alio modo expediri pollit partus negotium, nisi per sectionern caesaream , aut diuisionem synchondroseus ostium pubis, in ipsa matre instituenda ira, vel per instrumentorum scindentium et acutorum admotionem, quibus praeuium infantis caput aperire aut totum foetus corpusculum discludere dira necessitas iubet. In hisce vero casibus ante omnia sollicite inquirendum est, nulla foetus vivus sit, vel mortuus y Quis enim tam inhumanus esset, ut letiferam manum iniiceret infanti vivo ' Quis matrem in vitae discrimen tu duceret, unice ut foetum, cui vita nulla esset,

illaesum protraxisse gloriaretur 'Quae autem cum ita sint, bene cognita et perspecta habere debemus illa signa, ex quibus infantis, utero adhuc contenti, vita aeque ac mors diiudicari possit. Inter haec ipsa vero signa, in obstetriciis libris exposita, sunt, quae pro indubitatis haberi possunt, sunt, quae minus tuta

esse videntur, quae Omnia ut a se in uicern rite dignoscamus opus est, ne in re grauissima decipiamur. Dissicillimum vero est iudicium de morte infantis, qui adhuc ita utero materno latet. Si enim pleraque mortis signa, ut omnes in arte nostra Magistri, iique peritissimi, uno ore adfirmant, dubia sunt et fallacia, etiamsi totam exanimi corporis superficiem oculis inanibusque examinare possis; si hac in re omni circumspeetione ac sollertia omnino opus esi: quanta, quaeso, adhibenda erit cautio et diligentia in eiusmodi casibus, in quibus nec oculis Detum cernere, nec nisi particulam corpusculi digitis explorare licet' Attamen, cum ex iusta istorum signorum cognitione et indagatione obstetricantis medici consilium in re tam ardua et ancipiti pendeat; cum etiam in casibus infanticidii dubiis in eo saepissime cardo rei vertatur, nuιΠ

520쪽

Mysii Dissertatio de Agnis

infans, ante partum iam demortuus, plane exanimus naistus fuerit' omne studium, pro virium mearum tenuitate, adhibui, ut ea in animum imprimerem, et literis consiganarem, quae ad hanc rem facere videbantur. Sic inihi enata est commentatiuncula, quam proprio usui prius destinatam, nunc speciminis inauguralis loco publice proferre, et pro consequendo Doctoris Medicinae gradu, quem ambio, e cathedra defendere mecum conlii tui. Hanc vero si lectores nec plane absolutam, nec styli elegantia ornatam in Venerint, iuuenis in scribendo non dum exercitati tentamen esse meminerint, quod nondum i protulisset, nisi legibus academicis et cognatorum voluntati obtemperandum fuisset.

DE SIGNIS FOETUS VIVI AC MORTUI.

SECTIO PRIMA.

Da fignis onto partum.

f. I. Quum inter haec signa alia snt, quae vitam, alia quae mortem foetus indicent, seorsim ea exponenda esse videntur. In genere autem notandum est, ista, quae vitam produnt, magis in sensus cadere, ideoque minus obnoxia iesse .fallaciae, quam illa, quae mortem foetus comitari solent, etsi tamen et illa, si ad singula tantummodo species, non ab omni errore immunia sint. Qua de re autem opus est, ut plura horum signorum ante colligere studeas, quam de vita aut morte foetus aliquid decernere aut pronunciare tibi sumas.

q. a.

Praecipuum figuum vitae, et quod cauta sub exploratione fallere medicum nequit, motus infantis est. Hunc optime senties, si manum frigidiuscula in matutino inprimis tempore nudo et relaxato abdomini foeminae, in lecto supine decumbentis, inter umbilicum et pel Uim, tum in media parte, tum ad latera, lente adprimis. Illud

SEARCH

MENU NAVIGATION