장음표시 사용
401쪽
Ignis appulsa est, conservabantur. Hoc loco tantam apti agrestis copiam colligebant, ut id, cum tritico commolito , jusculisque carnium portabilibus , ex aqua decoctum , ala omnibus nautis, jentaculi loco
Mense Januario anni I 769, quum promontorium
Hornii praeternavigarent, omneS nautae aeqUe immunes a scorbulo erant, ac tum, qUUm eX portu
Flymuthensi discesserant. Ineunte autem mense Mamtio , morbus levibus quibusdam indiciis se prodebat. Q Uatuor aegri, quo in numero ipse Cl. ΡΕRRV erat, byne utebantur, eo cum successu , ut melior optari non posset. Intra triduum, vel quatriduum, symptomata insigniter imminuta, R decem intra, vel duodecim dies , ex toto profligata erant. Utebantur illa etiam , quibus propter imbecillitatem scorbutus timebatur. Persistebant in ejus usu, donec, undecimo mensis Aprilis die, ad Otali ei tam sani ac bene valentes appellebantur. Ab hoc tempore quinque tantum in scorbutum incidebant : duo in littore Novae Leelandiae, tres in littore Novae Hollandiae. Posthac
Quum navarchus Coo KIUS mense Februario anni ITTO, bynen, quae tum temporis circiter biennium jam in nave fuerat, Virium tam exiguarum esse deprehenderet, ut a Chirurgo adhiberi vix , aut omnino non posset, nec par VUS tamen ejus modus adhuc suppeteret, ne plane nulli rei esset, in aqua fortiter macerari, atque eX hac aqua triticum commolitum coqui jussit. Hoc cibo , quem ob saporis suavitatem' in deliciis habebant, jentaculi loco tamdiu vescebantur, donec omnis byne consumpta esset. Ac laudatus naVarchus non immerito in ea sententia esse sibi videtur, ut multum utilitatis inde in nautas redundasse existimet.
Cl. PERRY diarium suum ita finit, ut dicat, in
402쪽
tanta rerum varietate , quibus nautae instructi atqueus4 fuerint, se definire quidem non posse, cujus em-cacia in scorbulo praecavendo praecipua fuerit: verumtamen propter effectus, quos a b viae praestitos viderit, modumque , quo ea agat, dubitare neut1- quam posse, quin nullum adhuc medicamentum, ne apiis quidem malorum aureorum ac limoniorum succis spissatis exceptis, cognitum sit, quod majore virtute antis corbutica polleat.: