Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

pem, arthritidem , aliumve quem morbum longum, proclives sunt, multo magis timeri debet, quam in his, qui integra sanitate perfruuntur. Nam , quemadmodum morbum priorem virus Venereum dccedenSeXasperat: ita lues venerea , cum alio quodam malo consociata , necessario ingravescit. Quo plura oriuntur symptomata, quoque magis ossa assiciuntur, eo difficilior curatio est. Sed si acrimonia venerea in partem aliquam nobiliorem, velut cerebrum, pulmonem , jecur, se inclinat, morbus insanabilis est, aegerque Vel tabe consumitur , vel, a poplexia tactus, subito exstinguitur. Satis superque inter omnes constat, praecipit Una ac re vera unicum luis Venereae remedium e lle argentum vivum, sive extrinsecus in unguentis, emplastriS,

lotionibus, vel sumtionibus, adhibeatur, sive ori inpitulis, trochiscis, pulveribus, potionibus, aliisve

modis, ingeratur. Olim luem veneream non , nisi ptyelismo, eoque largiori, sanari posse existimarunt: nunc autem haec curandi via minus necessaria esse judicatur. Merito

Quum enim argentum vivum acrimoniam Veneream

propria quadam vi subigat & corrigat: nihil amplius requiritur, quam Ut tanta illius copia corpori inferatur, quanta huic subigendae & corrigendae sufficit.

Cuius effectus si a glandulis salivaribus diverti possimi,

tanto meliores sunt, siquidem p tyelismum tot mole L. tiae comitantur, ut semper, quantum fieri potest, evitari debeat. Argenti vivi, quocum siles concorporantur , Vis mirifice intenditur. Hinc varia illa medicamenta, in quibus Chemici varii generis acida cum argento Vivo

concorpora re studuerunt. Omnium, quae ex argento Vivo parantur, medicamentorum validiis mum mercuriuS, qtlem Vocant,

sublimatus corrosivus est, siquidem perexigua ejus portio praesentillimi veneni vicem eXhibet. Nun-

372쪽

quam igitur per se exhiber1 potest, sed in liquore aliquo dissolvendus est, Ut in particulaῖ quam minimas dispergatur. Vetus hoc remedium esse , sed raro a Medicis genuinis exhibitum, ex . IS EMANNo distaci potest. Sed quomodo in Sibi riam , remotam illam

orbis terrarum partem , pervenerit, hujus enim incolas , quantum memoria aetatem praeteritam repetere

liceat, usos eo fuisse , Cl. CLERICU s testatur id Vero ViX, as ne ViX quidem, reperiri poterit. dans Phisistro naturetis de Phomine malade. Alibi prorsus in oblivionem conjectum suisse videtur, donec ab Illustrissimo SW1ΕΤENIO nuper in usum revocatum fuit, ita quidem , ut Vindobonae, si Cl. Loci Eilo fides habenda est , nullum aliud medi-Cdmentum, CX Argento VIVO paratum, quam ho C,

exhibeant. In solo noso comio D. Marci, cui laudatus LOCHER Us praefectus est , ab anno hujus seculi quinquasi mo quarto usque ad sexagesimum primum , quater mille, octingenti, λ octoginta , maliS Venereis laborantes, illo sanati sunt. .Ejusdem remedii usus & in Angliam , & in Hiberniam , introductus est, sed ita, ut alia, quae eX 2rgento vivo fiunt, medicamenta non abrogdrentUr Constititque experimentis, tum apud nostros, tum in Gallia, captis, efficaciam illius haud paulo incerotiorem esse, quam Uindobonenses praedicaverant Galli quidem id perhorrescunt , neque alio, nisi veri veneni, loco habent. Nec diu abhinc est, quod Medicus quidam Gallus, quem Cel. PETITUM esse suspicantur, peculiari libello demonstrare conatus est , nullam luis Venereae curationem neque Certam , neque tutam esse, nisi quae argento vivo, --

pe, sed exigue, infricando, perficiatur. Inscribitur Parallele des disserentes meth0de

373쪽

Mercurius autem sublimatus corro silvus in spiritu aliquo ardente Uindobonenses tantum vulgari frumenti spiritu utuntur) sic dissolvitur. ut singulae hujus unciae singula ipsius semigrana habeant. Liquoris hujPs quantum cochleario capi potest, cum ptisanae cujusdam tenuioris, vel aquae, in qua hordeum decoctum est, libra mixtum: ab homine adulto mane & vesperi assumitur. JEgros plerumque temporis in cubiculo calido se tenere, epoto Ue remedio, in lecto conquiescere oportet, quo sudoreSeliciantur. Cibus esse debet levior, potio, per diem larga, seri lactis, ptisanarum, vel aquae, in qua hordeum decoctum est. Ubi remedium alvum non solvit, blandum aliquod catharticum subinde exhiberi oportet. Observavit enim Cl. LOCHERUS , COS, quibus alvum his terve in die moverit, reliquis citius convaluisse. Idem assirmat, raro ab illo salivam, sed plerumque aut urinam , aut sudorem, citari. In usu remedii non modo, donec omnia symptomata desierint, sed etiam post per aliquot adhuc hebdomadas persistenduin est. Lo CHERUS aegrorum, a se

curatorum, neminem, nisi eXactis in nos comio sex

minimum hebdomadibus, dimisit. Neque alienum est, aegrotis, postquam mercurium sublimatum corrosivum sumere destiterunt, per aliquod adhuc tempus decoctionem lignorum potui dare. Licet autem potentiorem etiam nunc liquorem ex mercurio sublimato corrosivo parare. In aquae stillaticiae purae uncia mercurii sublimati corrosivi triginta, haud amplius, grana solvi possunt. Sed si aquae

huic, in qua mercurius sublimatus corrosivus solutus eis, exiguum salem ammoniacum crudum injicias,

aliqua hujus salis portio dissolvitur, ejusque ope aliquot adhuc mercurii sublimati corrosivi grana cum aqua concorporari possunt. Liquoris hujus, omnium, qui ex mercurio sublimato corrosi vo coniiciuntur, validissimi, gutta una

374쪽

satis abundeque efficax est, &, decoctionis lignorum sudoriferorum librae mixta, atque epota, plerumque copiosum sudorem movet, Virusque Venereum potentissime corrigit. Sed quum in adhibendo hoc medicamento tanta scrupulositate opus sit, vulguribus Medicis commendari non potest, qui sibi R et egrotis melius consulent, si liquorem Smi ET E Ni ANUM exhibebunt, aut novam illum curandi viam, a Cl. PLENCKIO primum demonstratam , posteaque a Cel. SAUNDERs correctam , qua argentum Vivum cum mucilagine gummi arabici copulatur, eXperientur. Argentum enim vivum , hac ratione cXhibitum, morbi S venereis tuto, celeriter,& jucunde, mederi dicitur. At ubi neutra curatio placet, sed ad frictiones decurrere statutum est, ante aliquot diebus corpuS praeparandum est, ut praemissa in plenioribus sanguinis detractione, alvoque blande aliquoties purgata, quotidie semel bisve in solium aquae calidae demit

tatur.

Ipsa curatio hoc modo ordinatur: Si aeger bene valet, integraque aetate est, primo statim unguenti caerulei fortioris , in pharmacopaea L0ndinensi descripti, drachmae duae a ministro, cujus manus Vesicis contectae sunt, circa talos infricantur. Tum, uno die intermissio, alterum tantum unguenti adhiberi potest, sic, ut bidui spatium interponatur. Ρost quod, si nulla ptyelismi indicia accedant, una tantum drachma infricatur, ita, ut singulae, quae subsequuntur, infrictiones ascendant, donec ad truncum corporis perventum sit. Tum Vero primum carpi perfricantur , ab iisque gradatim ad scapulas usque proceditur. Ne argentum vivum plus justo ad os feratur, ad cutem divertendum est. Oportet igitur segrum semper in cubiculo calido versari, largamque copiam vel aquae , in qua hordeum decoctum est, vel seri lactis, vel ptisanae alicujus, bibere, qua con-

375쪽

tinens perspiratio servetur. Quod ii nihilominus p tyelimVS metuatur, subinde aut alvus leniori aliquo medicamento solvenda , aut sudor vaporibu S Calidis eliciendus est. Atque ita curatio continuari debet, Ut, prout minor majorve ptyelis 11 metus est, altero quoque, vel tertio, vel quarto die, drachma unguenti infricetur: mediis autem diebus aut alvus purgetur, aut vapores calidi adhibeantur, nisi quidem p tyelismum dedita opera excitare velim US, quem tamen e Vitare Vel ideo praemat, quod majorem ita argenti vivi copiam in corpus inserre licet. Quantum argenti vivi infricari debeat, certo definiri non potest Res enim modo plus, modo minUS, desiderat. Sed, etiam omnibus morbi symptomatibus ex toto sublatis, frietiones tamen per quatuordecim minimum dies adhuc continuandae sunt, &, qtium aeger ab argenti vivi usu destiterit, balneis tamen calidis, lignorumque si dori ferorum decoctionibus, etiam nunc per aliquod tempus recte utetur. Haec brevis curationum, in lue venerea confirmata adhibendarum, deformatio es L Qui plenam morbi historiam, L amplam curationum specialium descriptionem requirunt, eos ad laudatum ASTRUCIUM, &, qui hanc in compendium redegit, Cl.

CHAB MANUM, remittimUS. Nonnunquam tanta luis venereae pertinacia est, Ut argentum Vi Vum ab ea vincatur, &, quamvis usu Shujus remedii non iteratus, sed repetitus sit, quaedam tamen partium singularum Vitia, nominatim nodi, ac perio stet tumores, remaneant. In his interdum proficiunt radices meYerei, sic, ut uncia illarum ex congio aqvpe ud dimidias decoquatur, hujus- qui aquae libra in die bibatur. Si qua sunt sympto- ata, quae argento Vi Vo non cedant , ea fortassis evincet radicum sarsae parili ae decoctio, per longum tempus pota, maxime, si ager c aelum mutet, atque aia regiones calidiores discedat.

376쪽

Quandoquidem omnibus libris antecedentibus ii proximum eXcipias, tibi opus non fuit, quum mentis morbos non in species diduxerimus tabula subjecta est: huic quoque aliquam subjiciemus , quae cach exta in genera & species sub uno conspectu

ponat.

TABULA CACHEXIARUM GENERALIS. GENER A.

III. Icterus.

U. Tympani teS. I. Physconia. UII. Atrophia. VIII. Osteos arcosis. IX. Sarcosto sis X. Mortificatio.

XL ScorbulUS. XII. Scrofula. XIII. Cancer. XIV. Lues Venere a.

377쪽

VIRTUTE

S CORBUTUM IN MARI SANANDI

OMN1Α genera vegetabilium recentium , qtuae ad cibum idonea sunt, scorbutum sanant. Sed aqua, eX qua byne macerata est, similem, ac succi recentes plurium vegetabilium , naturam habet. Similes igitur effectus praestet, necesse est. Substituamus hanc aquam succis vegetabilium recentium , & observemus, nunas corbutum sanet. Si sanat, nunquam remedio Adversus hunc morbum carebimus. Byne enim, probe eX siccata, per plureS annos integra manet, navibusque imponi, nec unquam in mundo non esse potest, si quando accidat, ut nautae scorbulo corripiantur.

His argumentis inductus, anno hujus seculi sexagesimo secundo celebriores quosdam Medicos Lotidinenses rogavi, vellent auctoritate sua a summo rei natavalis Senatu impetrare, ut justa hujus remedii experimenta capi juberentur. V. Annuit precibus nostris Senatus, atque eXperimenta in nosse com iis nauticis Porismuthae & Ρlymuthae fieri mandavit. Sed successus spei conceptae plane non respondit. Ex epistola enim Cel. HUXHAMI apparet, bynae in utroque loco effectus valde noxios adscriptos fuisse. Hi vero ab aegris simulati fuerant, stomachantibus , atque acerbe ferentibus , se, dum byne nutriebantur,

378쪽

ab omnibus reliquis vegetabilibus recentibus abstineri. At fieri tamen non poterat, ut huic ipsorum luxuriae subscriberetur : alioqui genu in OS bynes effectus Certo eXplorare haud licuisset. Nihilominus summus rei navalis Senatus iterum mandavit, ut byne navibus, longiora itinera facturis, imponeretur , &Rqtiae, ex qua ea macerata est et, e X perimen in t Um caperentur , qtium, vegetabilium recentium illecebris remotis, spes ostenderetur, illam ab aegrotantibus aequioribus animis assumptum iri. Sed nihil de experimentorum succestu ad Senatum renuntiatum est. Pro certo igitur ponere licet, ea neglecta fuisse. Neque id mirum videri debet, si nobiscum reputem VS, quantopere omnium mente S en resormident, quae ad experimenta, sanitatem tam prope contingentia, Vel e longinquo accedunt.

Nec vero , publica haec mandata impetrasse , satis habuimus, sed simul privatim eadem de re Chirurgos

quosdam navales adivimuS. Pace autem interea temporis composita, e Xigua, Vel nulla, opportunitBS e perimenta in navibus regiis capiendi relicta fuit , quum naves bellicas post id tempus raro tamdiu iii mari permanere oportuerit, Ut nautae scorbulo affici potuerint.

Experimenta igitur ut in navibus Societatis Indiae orientalis fierent, operam dedimus, eaque de re nonnullos , in iis merentes , adivimus. Sed apud hos petitio nostra nihilo magis, quam apud illos , qui in navibus regiis fuerunt, VBluit. Tot conatibus in cassum adhibitis , minimum abfuit, quin , experimenta justa unquam captum iri , desperarem US. Nec profecto incepta persecuti essemus, nisi appendix , Illustrissimi BR1NGLii libro de morbis cassuen libris subjecta, ad similia experimenta

instituenda nos excita det: quae quidem sententiam nostram de B quae . ex qua byne macerata est ad scorbutum sanandum esticacia non mediocriter confirmarunt. .

379쪽

Experimenta igitur , quae feceramus, singulatim descripta, cum exhortatione ad by en in scorbulo tentandaraa, peculiari libello, qui experime stat e stadis inscribitur , edidimUS. Quamquam hic libellus mense Maio anni I76 jam prodierat: diu tamen nihil de quoquam Uno e X pSrimento inaudivimus , donec triennio fere post, mense Martio anni 1767, navis regia, Jason, cui frater nosnter praefectus fuerat, ex insulis Fallitandi se in patriam reversa est. In hoc enim itinere experimenta quaedam capta , iisque salubres bynes effectus cognitos fuisse,

magna cum voluptate intelleximus. iChirurgus navis, Cl. YO UNG1US , diarium suum ad nos misit, in quo quatuor aegrorum historias consignaVerat, quae , etiamsi Vim bynes antis corbuticam non omnino demonstraverint: falsa tamen illa crimiana , quibus eam in nos com iis nauticis, Poris mulliensi& Ρlymuthensi, infamarant, gravissimo testimoniore vicerunt. Ex iis enim apparilit, aqUam, eX qtia byne macerata est, liberalissime, sine ullo noXae metu, potari posse. Quatuor illas historias, a Cl. Λ o UNGIO nobiscum communicatas, moX libello nostro 'iterum edito , subjecimus. Sed paucis mensibus post aliud, & quidem locupletissimum ; testimonium ex India orientali a Cl. BADENACΗ, qui tum temporis in navi Societatis Indiae orientalis Nottingliam Chirurgi munere fungebatur, post autem, in patriam reversus, Doctoris honores rite impetraVit, accepimUS. Is in litteris , Bombaiae a. d. XVII Cal. Novemb. 1766. datis , s X aegrorum historias ad nos transmisit, quae, scorbutum in mari liquore nostro, sine victus vegetabilis recentis ope, Vere sanari posse , com

monstrant.

Quae res quum ad nautarum salutem quam maxime pertineat, nostrum esse judicavimus, histora aqillas, a Cl. BAPENAc si nobiscum communicatas, sta-

380쪽

lini publici juris lacere, edito schediasmate, quod inscripsimus : An his0rical account g a neu method treating the scuro at sea In gratiam Lectorum, quibus schediasma istud,

cujus exempla divendita jam sunt, Videre non conia tigit, ipsas illas historias , una cum auctoris epicrisii, hie subjicimuS.

HISTORIA I.

si Carolus maretiam , nauta, ann OS circiter V1- se ginti duos natus, aliaS sanu S, nuper, cum naVese fococke ex India orientali in patriam reversu S, na-D Vein Nottingliam conscendit.

is Circiter initium mensis Martii anni I 766 , quo,, tempore na Vis nostra in portu Gravesen densi stabat, ,, febre catarrhalii eorripitur,.eX qua non priUS COA- ,, Valescit, quam, medio fere mense Aprili, calores,, Verni redierunt, nave nostra tunc integrum jam se mensem per mare vecta. Ab hoc tempore usque ad ,, medium mensem Maium iisdem, quibus reliquiis nati tae , ossiciis fungitur si Duodevicesimo circiter mensis hujus die de gin-- givis eXulceratiS, animaque sint ente, conqueritur. se Corpus colore obscure flavo tinctum e l . Solvitur ,, alVUS aqua, e X qua tamarindi cum tartari cremore,, decocti fuerant, osque gargari Zatur. Nihil profici- tur. Symplomata scori, Utica per reliquum mensem ,, Maium, primamque mensii S Junii hebdomadam, ,, ita in valescunt, ut aegrum lecto assigant. si Octavo mensis Junii die, quo a Uam, eX qua se byne macerata fuerat primum bibit, has scorbuti notas exhibet: Gingivae spongi olla sunt, tument, se dolent, livent, leviterque tactae cruentantur. Spi- ritus tam mIlle olet, ut neque ipsi , neque commisi litonibus, tolerandus esse videatur. Dolor molestus, , pectUS traus Versum occupat, eum dissicultate spirandi,

SEARCH

MENU NAVIGATION