Januarii Parrini ... Convivium rabularum et dialogi forenses decem

발행: 1743년

분량: 196페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

124 controversiam docere : atque ita nil sane interest, unum neJudicem de re,qua de Coram ipso instituta sit discepta:tio , flectas, demulceas, circumvenias,an quinque Pro caussa, quae in consilio sit agenda. Quamlibet majorem caussam ita soleo moderari I & versare, ut numquam de ea agi Patiar, nisi omnes , vel saltem quot ad victoriam satis sunt, Iudices expugnarim. Hinc fit, ut cum ignorent homines quid sub pallio, ut ajunt, actum sit, mirenture meis caussis hanc quidem agi, illamis Proferri, de illa magnum silentium esse: S nihilominus interea, quaecumque deducatur in judicium, me semperi victorem evadere. Haec fortasse pluribus verbis Prosecutus sum . Sed ignoscite, viri acerrimi, amori meo erga hanc domum, quam Periisse video perpetuum in modum . Si nite ergo quod ago agere , Camillumque, si possibile jam fuerit, in viam reducere ab anfractibus, dc senticetis, in quibus, ni nobis auscultabit modo, acriter, dum Vivet, esuriet. Opus enim aggressi sum US non magni modo laboris , sed quod exitum plane nullum habere videatur. Nam quis te, Camille,queat jam fleelere, ut magnificas istas Graecas, Roma nasque

132쪽

Ias nugaS, ut coelum , terramque, gentesque omnes , quas te modo possidere censes, abfficias, atque ad nostras ineptiaS, ut vo-Catis, te conferas t Necessarium nunc est

tibi prorsus ac 1bllenne s ex illis meis discipulis haec habeo , qui eodem ac tu laborant morbo ut tertio quoque verbos Demosthenem, vel Tullium , seu , quod aeque seu magis etiam est odiosum, Papinianum , aut Callistratum nomines , R manasque leges, Imperatorumque consti' tutiones inculces usque. Ipsis ego aliquando uti soleo ; & quum pro aliquo 1cribo, argutos Isapientesque e discipulis meis sudare, & algere jubeo , non qui

illis aut lucri tantillum inde obveniat aut decoris , sed ut ego mea eXOrnem , flosculosque istiusmodi inseram gravioribus

rebus , quibus orationes 4 meas refercio.

Hos ego vero discipulos unice odio habeo saepius enim dico , quo Camillus qua in navi sit probe. sciat ) nec vero injuria.; ita superbi incedunt , ita de rebus

Omuibus audacter pronunciant. Bellum domi meae ardet. Perpetuum, S implaca, bile , nec queo iras eruditorum istorum Compescere, qui aeternum cum reliquis

discipulis litigant, dum se scire omnia

133쪽

ras ljactant, indoctosque illos esse , rerumque cunctarum ignaros. Age Camille, dic modo mihi, si alicui ex aequalibus tuis aliquid contra . sacram istam Philosophiam, quam tanti facitis, forte fortu.na excideret, parceresne et , & audisse te id dissimula res , an risu illico eXce Ptum , tanquam bonarum rerum', ita enim vocitatis , ignarum , & plane ine-Ptum palam traduceres' At quid ego ae qualem dixi: Dic sodes , mihimet ipsi ignosteres, si memoria aliquando laba

rem , si paullulum quod possibile est in

tanta occupatione ) in historiis errarem in ovi ego ingenium vestrum, novi mores,

novi superbiam . Quasi magno aliquo, ac preciosis hono ditatus modo superbisit ulte adolescens : at si rem probe Per. penderes', si quo ab iso perductus es intelligeres, missus, humilisque , ac tacto

turnus errorem tuum & ignorantiam de plorares . Mirari ego soleo, quum ex UO.

bis aliquem audio totis sex octove annis literis istis vestris operam dedisse ue nee lenim valeo mente complecti quid tandiu tanto labore quaeratis . Certum vero est, Vos Omnes veram ignorare scientiam ς &Post diuturnam lucubrationem ad ino.

134쪽

. m . . .

piam a Philosophia redigi, uti a meretri cibus fieri prodigis, R improvidis adolescentibus solet. Nescitis miseri quid conducat homini, quid noceat: quod unum nosse deberetis , si sani essetis . Inspicetum hos, qui te cingunt, Modestine et viden ' ut ipso vultu quanti sint prodant, quaeve sit in ipsias aut horitas i Respice deinde te ipsum : pudeat necesse est te obscuritatis, S e gestatis tuae . Erubuisti; nimis id quidem sero, sed nimis etiam,

jure meritoque. Aude , si potis es , aude, ne vir, cum aliquo ex istis te conferre raude hic in tuismet aedibus cum aliquo eorum de jure colloqui ; vox haerebit faucibus illico, totoque contremisces corpore; nec tecum jam Vulpinum, aut Voconium e pono ; Rapidium in medium adducam sine me quaeso , Rapidi,

bona venia , quaedam de te dicere , non quod te Praeceptorem meum longe majoris, quam me ipsum non faciam ; sed quo te magis diligo , eo familiarius de te loquor,& nomine utor tuo ) virum longe iis omni in laude minorem . Auderea igitur tu ea facinora cogitare , animoque

tantum concipere, quae istum quotidie medio in foro facere audacter conspici

135쪽

I 28 must At tu qui talia damnas , nidum ,

quem vel aves habent omnes, quo te recipias, non habes r Iste vero qui facit , domum, fundum, gemmas, Pecuniam comparavit ; & adhuc est aetate media , multumque quo progrediatur , deinceps habet. Audisti ipsum paullo ante maleficia sua multa cum laude referenterano, . quae certe, secus ac tu , stulte, arbitraris, non modo non dedecus in Civi tate' nostra , nec supplicium habent, sed magno lucro auctant, suumque simul honestant authorem . Meministi quid se Voconius , quid Vulpinus facere dixe

rint ; Audis diu jam quiq ego sequar r

optimas has quippe artes , & egregia Budia nos qui novimus , appellamus ; tu qui illa ignoras , crimina, & scelera vocas ; attamen ista ipsa crimina, ut reipsa te redarguam , ea sunt, unde divitiae,

Unde nomen , unde authoritas nostra manant . Repertus es tu modo sordidus , pannosus , nulliusque nominis, atque imi vere subsellii vir , qui nobis author esses , ut attes nostras deseramus , sequamurque te , scilicet, ut Pulices rotundos patiamur , quorum , morsbus probe tu variatum collum, timanus

136쪽

I 29 manus ostendis , perque tabernas in O Pes , egentesque ambulemus, eruditionem inauspicato venditantes, supplicantesque potentioribus , nempe ut Vitam per vile obsequium perduceremus , uti

vos facitis . Dii te perdant, Modestine, qui hunc perdidisti. Scisne quam paullulum vos inter & nos intersit s Audi, jam

dicam , remque in pauca conferam . Vos vili obsequio frustulum panis a Potentioribus istis vix extunditis : Nos integras

in assas per aut horitatem auferimus et verba vestra, vestrosque versus nauseantes

isti, & oscitantes , quum quidem ipsisl lubet, audiunt ἱ Nos, ut loquamur, ut aliquid respondeamus , orant, Obsecrant, muneribus , Pecunia contendunt ; vos denique istis servitis , nos imperamus. Non uxorem ducit quispiam , non nuriptum sororem, gnatamve dat, non Vendit , non emit, non mutuatur , non moritur , quin nostro indigeat consilio , ad thoritate, prudentia . Hac via Perducen- dus erat Camillus, non icta , quae recia ad egestatem ducit. Nec tu etiam id cognoscebas, Eustachi , candido capiteῖ Tu profecto primus Camillum,impulisti, quem postea hie optimus hospes tuus I pessum

137쪽

pessum omnino dedit. Certe tu peccavi-hi largiter , qui hunc elegisti: hic impudentissimus fuit,.ac pessimus , qui idemciendum susceperit, quod ignorabat. Noli tibi nos jampridem eramus ; C ergo a nobis refugisti Z Esto Rapidium, improbabas , quod ab aliquibus nimis ra, pax , & improbus f in bonam id. partem accipias , rogoae vir amicissime ) haberetur . A Voconio abhorrebas, tanquam ut ejus inimici falso praedicant) ab horrido, & feroci, nimisque pecuniae avido; aequum id fortasse fuit, ' ab istis ferendum At cur Vulpinum non rogasti, ut Camillum institueret 8 Domus ipsa tanti viri eum erudiisset , vel silente domi-

alo , nec tam an Xiam , tamque occuPa

tam vitam egisset iste . Poterat quoque, Eustachi, tibi , filioque satis consuli, si

me paternum amicum non tantopere de

spexisses, ut inops s istius magis fides apud te valeret squam nomen , & authoritas nostra . En tibi nunc perversi judicii merces , en coecitatis tuae fructus. Quid modo tali filio facias ' Obiit is tibi jam , & certe expediebat non pgsci. Sed ne te ad desperationem. videar gdigere,

accipe jam quid fidelis tibi, & certus ami

138쪽

eus tanta de re tua consilii dat. Ego quicem ita , Eustachi , censeo: Libros omnes cluscumque generis ab aedibus tuis satina aimove . Modestinum sibi res suas habere , atque hinc illico facessere impera . Camillum alicui nostrum emendan cum , dolandum, exasciandum trade. Si 1ex intra menses nec enim longiorem diem constitui placet) spem aliquam esse recuperandi adolescentis, e nobis ille, quem delegeris, dicet, tunc grates a teras immortalibus quammaXimae agendae , quod filium tibi restituerit . Sin vero s ut ego arbitror fore desperatas res nunciabit ille: ac Poeta , & Philosophus obstinate volet esse Camillus, suo.

que more Iurisconsultus, non hoc no-BrO : tunc vel eum in rus aliquod longinquum , di sistum ablega , ut ibi agriculturae operam det i vel, si in urbe nihilominus eum retinendum censes, quod ego. quidem improbo ,.amanuensem alicui

nostr sim, vel ab epistolis illum diviti cuipiam destina, ut ita se & familiam susten tet, tibique utique non inutilis sit. Quam vero satius esset eum tibi vel rapacem, ut Bapidius esse dicitur , vivere , quam ut Non sivit ulterius. I a eum

139쪽

eum progredi Rapidius et assurgens namque , 1 ellamque a se magno impetu removens , quid ais tu , maxima inclamavit voce , Blandidiane , quid ais t Jamdudum ego te, istosque dicere mihi insu- ne patior: sed quando modum omnem excessit superbia vestra , & vocem mihi esse , & contumelias , quas in vos ram ostendam. An me haec pati poli

censest atque adeo tu Praeeipue me,quem praeter caeteros diligere affirmas, mendaci sis me , injuriae existimasti opportunum , ut unum tantopere ultro laedendum, & traducendum cum ignominia susceperis i Risum aedepol & stomachum simul moves , . quum te , & infantiam tuam aperte diectandam nobis , egregie Orator, proponis. Vix loqui, vix eL formare verba potis es , vix quid dicas invenire, & audes nihilominus , bellua, te magnifice prae omnibus ostentare , &criminari simul nos, quibus mehercule fucum facere non potes . Artes tuas bel- lissimas, & arcana sapientiae ita protuli- si, ut qui semper ignarus, minimique precii fueris , nunc in extrema senectute prorsus des puisse viderere . Palpator, servili ingenio, levior quam pluma, om nium

140쪽

nium pessime, I nequissime. Tu me damnas, flagitium hominis , subdole, mendax , impurissime t Rapacitatem mihi objectas: at , Dii boni , quis te rapacior 'qui sane omnium hominum quotquot sunt, & quotquot fuerunt, es rapacissimus . Nisi te fortasse ea in re Vulpinus

tuus aequat ; cui tu subblandiris , cui faves ; & quem magni facere te quam maxime mehercule decet et Similis similenta scilicet, asinum asinus , latronemque is

latro diligis. Me quasi furem jamdiu omnes culpatis, modesti scilicet ipsi, & tem

Perantes . Nec vobis in mentem venit

Cogitare, me quidem omnium, qui in hoc adestis convivio parcissimum , atque abstinentissimum est e. Quis enim vestrum est, qui principum virorum for renas Patrimonio non aequet suo t Masorum scilicet virtute , Deumque benignitate partas habetis opes , lupi, accipitres , domorum , ac Patrimoniorum v Dragines.

Euge Blandidian et Euge Vulpinet Aediculas nostras , & sane angustum fundum, viginti annorum labore parta carpitis: & ego regias vestras laudabo , Ergentique strues, integrosque agros , quae in tectamento vestro erunt, quum in pat is,

SEARCH

MENU NAVIGATION