장음표시 사용
121쪽
quam citissime conferas. Video ego haec a te , & Modestino infestis animis accipi: at quid iste cano capite faciat, quid ad me ῖ Te ego vellem tandem sapere , dc recta consilia , dum viget aetas , am Ple
cti. Tecum ergo i Euor, ictum despicio , & odi. Audisti ab his gravissimis Viris, Prae
ceptoribus , ac Dominis meis, quo qui iaque eorum pacto opes, famam , & authoritato sit assecutus: & jam tecum fortasse, nisi prorsus. insanis , quid facturus sis decrevisti. Ego modo .persum , & cer, te non auderem post eos loqui, nisi me offcium impelleret , & nisi adolescentiae
me tuae , ac hujus optimi viri Eustachii senectutis oppido misereret. Nec modo ex me audies reconditae hujusdam sapientide leges , nuc areana quaedam forensis Vitae praecepta . Vulgaria omnia dicam& nota omnibus , nec enim unquam re condita me ista vestra doctrina delectauit: existimans omnia a natura ipsa in medio fuisse posita , eaque Optima factues esse, quae maxime obvia , & facilia videantur . Nos certe natura it vis finxit, ut nullo labore, ac ipsa dueente potentioribus ultro supplicaremus , di ltiori- ,
122쪽
Ir stioribus subblandiremur, nobisque ista, nostris rebus egenis ex hominum facilitate prospiceremus . Omnes hoc homines 1 ponte , nulloque magistro, ac pene imprudentes faciunt; rerum quisque suarum recordari modo velit, quis se aliter in vita gessit 8 Scio hunc praeclari simum virum Voconium aliud omne sentire t atque id fortasse magnitudinem animi sui, & spiritus plane ingentes de cet. Sed nos , qui nihil ultra reliquos sumus , ea sequi oportet, quae tuto, nulloque incommodo quo tendimus nos perducant . Ego nullum Potentiorem . irritavi, immo nec ei unquam taedio, aut molestiae fui: Hoc mihi nempe fixum fuit animo, omnibus obsequi;& ideo quicquid ajunt, ajo , quicquid negant, nego. Nunquam ego cum aliquo, qui esset aliquis , locutus sum, . quin laudaverim, admiratusque sim , aut gratum aliquid
ei obtulerim . Quid enim s Iudicem de
hoc enim nunc praecipue agimus ) adeo, ut mihi faveat, ut mecum 1entiat, ut ad versario meo adversetur r& vos mihi Euthores estis , ut eum a me inani doctrinae ostentatione abalienem l contentione in aliam sententiam commig arn
123쪽
cogam 8 odio denique , N Importunita te in me acuam , adversarioque placem Scio ego tot jam annos hunc lapidem volinvens , quid sit benevolum Judicem , vel malevolentem habere . Et eo plus novi, quam quivis alius , quod huic praecipue innixus adminiculo , ad principem fori
locum perveni r mirantibus omnibus ., qui me cominus , & studia mea cognoscebant.Occultum non est, me a tibia , &cantu , armorumque studio in forum repente delatum fuisse casu , & fortuna equum nec quid forum esset , nec quid ibi
ageretur nossem. Mane Patronus incessi, qui vesperi itinerum , & armorum meditationem numeris , & cantionibus immiscuissem . An me putatis fortasse ita su-hito commutata veste , ad libros, ad leges flexiste animum Z nequaquam : nam
n eo me nec natura. mea vocabat , nec
id ad eam rem, quam eram aggrestus, necesse esse prudentiores amici amrmabant. Itaque ego , qui sero & jam grandis forum ingrediebar , veteres PatrO- nos omnes : brevi supergressus sum, Caussasque magnas suscepi, & felicissime egi, divitiasque ac decus ab ea arte
collegi , quae mihi aeque ignota erat,
124쪽
II ac nauxica , aut agricultura . Non lau-
. candi mei gratia haec dico , Viri Magni, sed Camillum docendi. Ingenium mihi. quidem adfuit, quod inficiari ridiculum esset: & quae mihi deerat juris peritia,
eam contemnere cito didicit facillimeque passum sum me .in caussis a discipulis meis erudiri, quos mihi Doctores ipse libenter constitui. Id vero dictirnulanter faciebam , ut ne ipsi animadverterent,& saepe errare eos 1blitus eram dicere is, nec quaestionem assecutos ἱ quum nihilominus ab iis sumerem quicquid scripturus essem , aut dicturus . Nomen interea meum in foro 'increbrescere videbam a meque ita consuli, ut summam in me, mei1que conii liis spem ac fiduciam liaberi appareret. Tunc demum me collegi, &quid opus mihi facto es t mecum ipse consideravi . Itaque uno , alteroque ex pertae fidei , magnique consilii amico adhibito , rem diligenter plures per dies haud modica contentione nos inter Perpendimus t & ex illorum authoritate certas quasdam leges mihimet ipse dixi, quas servare deherem perpetuo , s eum, in quo constiteram , gradum tenere , at que ulterius quoque progredi in foro vel . ε . H a
125쪽
Iem . Harum legum veluti summa quae dam fuit, ut me ad humanitatem , facili. . tatemque quantum possem,componerem; ut ne aliquem unquam a me verbo , aut facto abalienarem ; ut lucri me, Pecu niaeque osorem praedicarem ; ut blande compellarem omnes ὀ ut Iudices Prae cipue omnibus . opibus industriisque is mihi devinciendos curarem . Nonnulla o praeterea ejusdem generis tunc constit ta,quae modo praetereo, quod hujus sero monis non sunt , nec necesse est ultro in publicum proferri. Hae ego institutione probe communitus ita me formavi, ut vel amicissimi nota cognoscerent elidem
me esse , qui quondam fuissem. Quis me
non amore Prosecutus est , quis a me
non amari credidit 8 Quisque mihi sum.
mus amicus esse arbitratus est , meque
pro se omnia facturum . Nemo unquam a me nisi laudatus discessit, nemo mihi pecuniim attulit, quin ei persuasum
esset invitissimum me eam accepisse equum ego neminem unquam ama Verim, neminem magni cerim , pro nemine fecerim aut dixerim aliquid alia de causa is, quam ut argentum auferrem . Sene X moindo sum, nec diu me mihi vivendum sen- i. tio, .
126쪽
elo; nullus jam mearum superest, & haeredem mihi non natura, aut lex , sed voluntas scribet. Senectus orbitas Prorsus mei iuris effecerunt: itaque spe omni & timore vacuus, libere loquar, atque omnia proferam et nec falso pudore impeditus quicquam ex iii, quae me huc Perduxerunt, quaeque tibi, CamiIle, profutura esse intelligo , celabo: Principio libi is me quamplurimos ad speciem tantum habuiise confiteor , non ut iis immorerer e deinde nullam omnino, ut aliter, ac nutriX mea, loquerer, curam ab hi-
huisse:a labore refugisse 1emper, Ocioque suam maxime fuisse delectatum . Quid
dicerem, quove Pacto caussiam tutant, numquam meditatum magnopere' r sed
. pro his omnibus , laborisque ac meditationis loco unum secutum fuisse , quod quale sit exponam tibi. Omnium ego Judicum , cujuscumque ordinis dignitatis in Civitate essent , naturam , inge- nium , mores diligentissime indagavi, iqua familia quisque ortus , quibus opibus , amicis , consanguineis : quibus i. gaudere rebus solerent , quibus taedio assicit in iram ne essent proni, an Patien τes , S placidi: amoribus ne operam da-
127쪽
rent, an tristes essent & severi. Num pecunia quis effringi posset, vel undique clausus , & tectus , in Modestini virtute consisteret. id vos na orer, viri eloquentissimi t vire quid unusquisque comederet, quamdiu somno nocturno , aut pomeridiano indulgeret, qua valetudine uteretur , quos lectitaret libros, quicum ex servis consuesset familiarius loqui, qua deambulatione laetaretur , qua vilia Ias , quos si nus laudaret, quas aves denique , quos pisces, quae poma pluris δε-ceret, incredibili cura perscrutabar. Uideo ego vos in me modo oculos intentius conjecisse , quasi causam ex me tantae se- desitatis , tamque curiosae curae eXqui ratis. Mirum porro est, quid hoc, & quantum sit, quaeque ego facinora.hoc uno armorum genere fecerim . Nec id mirum videretur, nisi perverse consuevissent homines, vias inusitatas indagare , tritas
relinquere. Quod ego sequor, facillimum profecto est & vulgare : sed idem longe
maximam habet efficacitatem -.Unumquemque Iudicem ea semper parte aggrediebar, & aggredior, unde imparatus ille,& apertus est . Exemplis perspicuam UO-bis rem faciam , ut hic puer intelligat.
128쪽
Gnatorum nimis amantem Patrem , de filiorum amore instituta crebro oratione demulceo: suorumque puerorum qua Corbus , qua animum dilaudans , illos pra ter Caeter Os extollo et saepe quum Pater
adest, illi ne data quidem salute , recta ad
Puerum eo, eumque valde amatorie ex
iculor, cumque eo balbutiens colloquor: . Post ad Patrem me converto , & quandiu possum eadem de re produco sermonem. Alter picturam diligit , Poesim alteri; hic laborem, ille ocium et ad omnes per illud introimus ostium , quod patere cognoscimus. At hic maxime curandum, ne imprudentiaIabamures, resque fiat Palam e ideo in hominis animum ita cate
Obrepere Oportet, ut antea habeamus arcem, quam animadvertere ille possit quid agatur. Multus essem , si cuncta vobis
modo vellem singulatim narrare i Danti omnem. humanum captum haec vincit industria , ejusque tam late patent viae, ut nemo , at Prorsus nemo , his artibus
callide inva1bs, se tueri valeat. Bene habet istuc, dicet e vobis aliquis ; sed quandonamia palpando ad caussam docendam descendis i Quanto possum serius, idque breviter semper&festinans . Quum tuus
129쪽
Judex , quum te diligit, in casses Imprudens ultro incidit tuos , praecipue quum nil tale vereatur Quid enim agitur ' Itur ad Iudicem , cum eo, velati eum amico jucundis de rebus sermo instituitur: nihil rogas, nihil precaris , non
te illi, non clientem commendaride caus- verbum nullum, de adversario utique taces , ut autem is advenit, tunc tu quasi.
expergefactus pauca Iudici de caussa familiariter dicis, rem cursim exponis , ra tiunculas quascumque subnectis, & leviter Omnia, quasi rerum tuarum securus, degustas . ' Assurgit inde adversarius
quem jam illud male urit, quod te Carum, Iudicique familiarem cernit 'non tecum , sed cum Iudice ipso praeliatur. Scit hic Voconius, scit Vulpinus quid sit quod modo dico: pluries jam ille frustra in me vocem intendit, frustra hic modestiam ac fidem ostentavit suam. Dum pugna Iudicem inter , dc adversari ur tam eum 1 aevit, ego plerumque taceo i &exspecto quod evenire necessario debet)ut Judex suam caussam faciat, adversariusJudicem irritet lacessendo,atque objiciendo . Tunc si res incerto adhuc Marte geritur, libellos profero, aliquid e ju
130쪽
Iasre, &Jurtaconsultorum placitis recito, i atque ita novas veluti cohortes in prae lium ago . Deamin & clamo si opus est, i atque ex argesco, ne id tibi proprium credas , Voconi ; veritatem quoque Lan die obtestor , & mendaciunculis intereas sinite me ridentem verum dicere) as ergo, quod est patrimonium tuum , Vulpi .i ne , e quo nos Patere tantum si mere, quantum oportet. Ita denique me gero, ita me circumverto , ut aut victoria laeta consequar ur , aut saltem non liquere Iudex pronunciet , ampliusque de re quaerendum esse. Ita adversarios fatigo; iterumque. ac tertio, pluriesque etiam, si opus est, eodem pacto in iisdem negociis versari cogo: & quot possum cuniculis, quantoque astu valeo, rem tracto , temporumque intervallis scitissime semper utor ; unde fit, ut vita aliquando eveniat me caussa cadere . Nec aliam ratione IIT , quando res in consilio agitur , sequor, aliam quando in Iudicum domibus e eaedem semper artes, eadem semper instituta , nec me facile ab arce mea quis detruserit. Antequam caussa , ut nostis, in Cbllegia agatur , moris est nostri, sngu
