Januarii Parrini ... Convivium rabularum et dialogi forenses decem

발행: 1743년

분량: 196페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ignorantia juris , & sane supina , fieri

confitereris. Nec id magnum virum Proisfecto dedecet: nam si aliis artibus excellis , imperitum te juris esse vel gloriari potes . Et sane ignarum te . Non tulit, nec erant sane ferenda, haec Vulpinus ; sed maxime exardescens , a voce admodum impedita nescio quae praefatus , panem semesum , patinamque inde , & quicquid occurrit manu incerta , & propera arripiens, in Voconium jaculatus est ,maledicta ingerens ita expe-idita,& volubili facilitate,ut notari nequi. Verint,ac memoria condi.Huic favens Rapidius, intolerandam plane esse Voconiti arrogantiam, ajebat, qui viros primarios impune sibi laedere licere arbitraretur; ne

se ipsum respicere , qui omnibus flagitiis

commaculatus esset,qui foede deturbasset aedibus, fundis,bonis omnibus Plures pupillos : qui non orator , sed vere Canis esset, importuneque admodum in foro, ac ' distane oblatraret. Nec enim aliud in eo esse, addebat, quam ingentem , &stolidam ferociam , bonae , quam qui denL, ipse selus de se haberet, opinioni subni- am . Et de quibus tantopere gloriaretur

112쪽

tur, ea e media faece , ac ap1a fori sentina illum hausisse neminem ignorare .

Rudisse se docios aliquando viros, scite Voconium pauperi & imperito phrigioni comparantes , quod vetera quaedam semper ac vilia male consuta ostentaret, Centonesque inscienter concinnatos medium adduceret, & ad eadem usquα ob rerum inopia reverteretur. Exerceret quippe ille valide vocem , qua una Viveret ς nam si paullulum a clamando destitisset , tacitum illum continuo famemtoccupaturum . Horride rudebat intereat

Voconius Patremque Blandidianumque , pluresque familiarium apprime fatigabat, eX eorume manibus summa ope annuens elabi: furesque manifestarios, nihili homines, sicarios , ignavissima que capita, qui eum detinebant, appellabat . Et tu , o bellule, clamabat, Vulpes , immo Feles forensis , mecum tibi res est : non hic vidua est , quam admordeas, non ignarus quispiam , ac dives adolescens, quem vindemies . Evadam ego hodie ab horum latronum lacertis; tunc equidem nulla tibi erunt effugia , nullus fraudibus locus , . tectisque dolis; Palam geretur res; essiciam ego, te ut ma

113쪽

xime husus diei poeniteat, sceleris, furisti, perjurii plenissime . In me tu panem, ignave t In me patinam 8 In me t Vulpinus in Voconium y Helicule si te ho

die arripiam , cincinnos istos tuos , tam scite delibutos , ac vibratos , pedi-hus meis calcandos dabo: teque ipsum tam hellum, & venustum , edentabo prius, ac postea cum modestia ista, ac virgineo Pudore probe, ac valide calcibus Contun dam , & proculcabo . Dentibus infrendebat haec dicens , & majore nisu se in li-hertatem vindicare contendebat; Patrem θ Blandidianum satis facunde , &iorastorie brevibus quibusdam , sed acribus contumeliis incessens . Nec Vulpinus, postquam patrato facinore Propere emensa surrexerat, mutire audebat amoplius t & sane suave erat eum audire se metipsum palam increpantem , quod irae Praeter ingenium, & consuetudinem indulgens, eo provectus esset; & Blandidianum simul orabat miseris modis , ut

hominem arcte continendum . curaret, illiusque compesceret furorem . Rapidius utique implacabilis videbatur quem negligebat tamen Voconius & ne silere crederetur, quum nemo ei amplius de

114쪽

Io eonvivis praeberet aures, ad servulos, servasque s quae e gynecaeo Paventestantis clamoribus excitae accurrerant conversus , valide Voconium dilacerabat . Quicquid is possideret, exclamans, spolia miserorum clientum esse, quos il- ille perside, ac avariter Iugulasset. Egentes , inopesque ab illo honestissimos cl. ves , & antea copiosos discessisse post victoriam ; ut pejus longe, eo Patrono, Victoribus fuerit, quam victis. Denique a servis etiam desertus , elamitabat nihilominus , & mirificos ciebat strepitus, ut aliquem ad se converteret. Sed Voconius nos gratiore spectaculo detinebat: nam incredibile sane est , relatuque difficillimum quid ille dixerit, egerit I horam integram ita multa, tamque Velie menter effutiit , ut vox tandem defecerit hominem , neque jam quid loqueretur prorsus intelligi posset . Post haec quum jam dilapsae vires , sudorque , & raucitas, quod tot precantium voces,& Blandidiani aut horitas nequiverat, effecis sent, mitesceret jam paullatim Voconius et suadente , ac impellente cum primis Blandidiano, Vulpinus ad Voconii pedes accidit flens, maerensque , & pec

115쪽

pinum surgere jussum ita arcte amplexus

est , tamque amanter eXosculatus , uti vix mater filium exciperet e longa peregrinatione nec opinato redeuntem . Nec his contentus,maximum , ac mirabilem

virum vocabat Vulpinum , caussasque commemorabat, in quibus ille sibi plane Deus visus esset. Exaudiri quae dicebat vix poterant: ipse tamen Plurima glomerabat , laudabatque inimicum suum accuratissimet nec ipsi Vulpino locum quicquam respondendi dabat: qui tamen gestu , corporisque crebris inclinationibus multa se vicissim dicere velle significabat,multasque Voconio pro tantis laudibus gratias agere . Hac laudantis,gratiasque agentis contentione , multo tandem taedio, multoque omnium labore diremta , suo quisque loco rursum ac Cubuerunt , reliquiasque mensae hilare aggress sunt ; atque in ingentem vini veteris cadum , qui in subsidiis eXtra is ordinem asservabatur , impetum , irasq; Converterunt. Laeto quidem Patre,quod res ram prospere quas ex insperato resedissent. At Rapidius contumaci silentio

116쪽

I stio inter pacatos convivas minitari nescio quid solus videbatur : apertam mais num saepe mento applicans , leniterque inde subducens , ore nunc dehiscentera, nunc nimis presse clauso, quasi labia admorderet , oculisque pertinacissime i mensam defixis , magnaeialicujus curaeerat manifestus . Denique ad me res rediit , & incre-Pare ultro aliqui ex adolescentibus illis

Modestinum coeperunt, quod me Corru,

pisset, indole abusus mea , Patrisque facilitate' t & unde nam concinnam illam &sane lepidam institutionem eruisset, in ' terrogabant, ridebantque simul, eXertaque lingua bucconem illum appellabant. Caeterum me perditum esse affrmabant,

nec 1alutem ipsam mihi, si vellet, jam saluti esse posse . Addebahique s quasi

Patrem miserarentur nobis angustam domi rem esse , validoque aere alieno Premi , virginesque praete ea me duas jam grandes nubiles sorores habere, quibus ut dos modica corraderetur , domus esset funditus subruenda . Irem tunc , ac a Modestino suppetias inopiae meae Pete Tem , aut meos Poetas , meosque Philosophos in mensa apponerem , ut coena

117쪽

rem . Vivo adhuc Patre , qui labore , dc industria aegerrime tunc sustentaret domum , me haec ignorare quid essent, eorumque dicta parvi pendere : sed quum is ad plures commigrasset, tunc demum S frustra animadversurum me , quid e D set acriter indigere, rerumque necessariarum omnium inopiam pati . Exceperunt Termonem Magistri , & discipulis plaudentes , quod vix integra aetate jam satis ingenio pollerent, nullum contumeliae genus omiserunt , quo in Modestinum

non uterentur. Nasum quis hom inis deridens admirabatur , & supercilia; oculos refugientes alius , gravitatem importu-'iam Oris hic, vocis sonum ille: ita ut omnia miris modis crebro cachinno culpa Tentur, nec a me abstinebant, quem octavum sapient E olim, sit in s placuisset, fore dicebant: quod jam tunc sat proderet meum silentium,plane magno Philosophoc num. Unde me Assyrium alter , alter Iurisconsultum vocitabat, innumerasque cuncti ineptias de coeli, terrarumque, ac scientiarum natura ex me crebro sciscitabantur, nec responsum eX spectabant,

sed ridebant, di quisque pro dictis suis

sibi mirifice plaudebant. Voconius me ma-

118쪽

xime vexabat; nam prope me nescio quo fato meo post pugnam cum Rapidio consederat: at Blandidianus , quasi me ab ipso tueretur , acrius profecto invehebatur in me, ac Modestini institutionem. Post multa, quum casa factum esset puniseio quodam temporis, ut silerent alii, me in tuens talibns suam ingressus est Ora-rionem BLANDIDIANUS .

Doleo equidem imi Camillule,& Ω-rio quidem doleo , te eo adductum fui docilitate ista tua, & Patris bonitate, unde nescio, arx reditus 1am tibi ad salutem aliquis pateat. Eiusmodi etenim disciplina , qua tu imbutus es , vehementer homines inflat , nec facile forense jugum subire adolescentes sinit. Omnia , & Omne S superbe contemnitis prae vobis ipsis vestrisque scientiis : vobis tantummodo plauditis, caeteros veluti barbaros , indoctosque mirifice irridetis . Stultos qui

dem, A ineptos hominest qui ne illud quidem perspiciatis quod palam est , vos

ob istos mores odio ab'omnibus haberi,& tanquam communes omnium hostes undique expelli ac detrudi . Si mihi minime credendum hac in re censes , ecce

tibi amantissimus Praeceptor tuus Modo

119쪽

sinus, qui eadem te doeeat, malo. ipse edoctus suo, quem μου ersantur omneS, quem in paupertate senescere dulce i ac suave est nobis omnibus . Ego quidem tibi testari syncere possum , me Parentis mei optimi, ac doctissimi viri vestigiis institisse , qui fori Princeps aevo suo fuit'; & argutulos adolescentes omnes, qui supra ceteros se sapere Praese tulerunt, coram laudasse me quidem semper, at nunquam aliqua ope juvisse. Eos nunquam ad aliquam caussam adhibui ; numquam clientes iis paravi; nunquam absentes nisi cum contem tu nominavi.Quis enim nostrum , qui seniores jam sumus, ferret, quaesis, magistrum inberbem ; &tertio quoque verbo , si non Palam , at silentio ipso, ac risu inscitiam nostranti redarguentem y videtis a stliola mea pluribus jam Patronis , nec iis imi subtalii, auctum fuisse forum , hosque mecum hic modo videtis ad eamdem spem alacriter succrescere at . nec hi, nec illi ultra mensuram nostram sapiunt . Doctos isto vestro ridiculo more aliquot habeo qui se se in disciplinam tradiderunt meam: at eos nec vidistis adhuc, nec sane videbitis posthac trioboli cgussam unquam

120쪽

G3 defenderet blandis eos verbis Iacto, suas- que merces squum a negociis mihi vacat quasi magni faciens identidem jubeo depromere, meque eorum ingenium, ac doctrinam impense admirari simulo. Interea ipsi, quod nunPam fiet exspectantes , magis magi1que adolescunt, &pauperiores in dies sunt , spemque omnem tandem amittent, & te vel ad docendum maleferiati conferent, vel Per Patriciorum domos, in quibus nos solemus regnare , perreptando caermina sua

venditabunt i & Oervili adulatione paupertatem sustentabunt, in glorii, & contempti. Quorsum haec tandemi Audi. Vis ne tu , Camillule, horum similis esse, an mei, an hujus Voconii ' Communi Plane sensu careres, si quid tibi optandum esset , vel uno temporis momento deliberares . Velle debes profecto , immoeni Xe cupere, ut unus e nobis evadas aliquando , ut a nobilitate colaris, a civitate observeris , suspiciaris ab omnibus.

Quod si tibi stat haec menti sententia , illud primum omnium tibi faciendum im-

Pero , ut Primo quoque tempore malam istam mercem omnem, qua OneratuS es

adicias, teque ad meliora, ct utiliorari quam

SEARCH

MENU NAVIGATION