Januarii Parrini ... Convivium rabularum et dialogi forenses decem

발행: 1743년

분량: 196페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tales , ae tantas ineptias impune tamdiu effutire istum , quem iterum , atque iterum ex animo belluam appello. An,quaeso vos,hominem eum dicimus esse , qui

nil plane sentiat, qui nec quid cogitet, nec quid loquatur, nec apud quos dicat

aliquid pensi habeat ' Quid malum istunc

tu, Eustach1, tot inter doctos homines in hac tanta Civitate praecipuum seligebas , qui gnatum tuum, domumque, teque adeo ipsum pessumdaret 8 Delirare vehementer mihi homo paullo ante videbatur , quum tricas suas, merosque per Iovem labyrinthos loqueretur . Graecos, Romanos, Geometriam , Historias, Phi-Iosophos , absurdas equidem res , & putidas , nobisque incognitas prorsus , dc inauditas tanta iste confidentia deblaterabat , quanta vix, si apposite, & ad rem diceret, uteretur. Hunc ego non Iuris-Prudentiam modo ignorare: aTrmo, sed δ' ipsa Iurisconsultorum nomina. Audistis , viri clarissimi, quos nobis pro Iurisconsultis ingesserit homo perditissianus y Atramannum , Pusdorfium , Zeris

tenum , quos nemo nostrum novit, nec

audivit unquam . Ego quidem vicem, hujus miseri parentis graviter doleo, qui unde

62쪽

svinde panem sibi polircisus erat , inde inopiam , & mendicitatem eo sequetur. Hi stulte mihi modo in mentem venit hujus misereri, cui hoc merito Contigit, qui asinum istum tam grandem cibo , Velituque suo in suam perniciem aluerit: quum longe utilius egisset, si porcum mi alui 1set eadem cura. Ab asino, ama ho , quid nisi asinus essermetur i Et pomao videmus hunc asellum nobili , ac sin .gulari hujus magistri Hisciplina tumere, vic satis jam superbire , caeterosque ominora comtemnere . Euge egregie adole

scens , fori spes prima , domusque tuae ma um decus, & praesdrum i Euget Te cisicet quam primum stupentes mirabitimur in foro regnantem , tonantemque

in iudiciis, atque incomparabili eloquentiae , sapientiaeque flumine nos omnes indisertos, dc insipientes obruere . Haec re animo volvere, haec jam spe devor re te , supercilium istud tuum abunde indicat . Sed scishe , belle adolescens, quid te pro paterna amicitia familiariterna eo s Si pane eges , s vere e foro P nem quaeris, si jurisconsultus essesvis,

omnia istaec, unde tumes tantopere, Pri mo quoque tempore:omnima dedi 1C a.

63쪽

Evome propere, evome, quod imprudens hausisti, paupertatis perpetuae poculum S te sanioribus cibis, forensque disciplina confestim refercit quassi modo Primum in literarium ludum inciperes ire , humanitatis elementa serio arripe , ac perdisce , quae sunt eadem forensis gloriae , ac divitiarum itinera . Odio habedum vives istum , qui te perdidit , &quum te , DIS bene juvantibus , tandem respuisse intelliges , caveto diligentiss-

mea te terrimo isto , ac maximo salutis tuae inimico , tanquam ab angue , & rabioso cane .i En tibi, Camille , veros, ct genuinos disciplinae , quam concupiscis, Praeceptores: hos audi , hos imitare, hos tibi eXemplum propone . Ego , qui sum omnium revera postremus , quando

quidem primus loqui per aetatem debui, quaedam S leviora dicam , hi postea summi , doctissimique viri caetera, &majora.

Nec mihi modo longa oratione opus est ad institutum , quod probo, & sequor,

resque smul meas tibi exponendas : ne te tot barbaris perterrefaciam nominivibus , quot Modestinus. immo Immode. sus iste tuus 1blitus est. Facite: , atqu

64쪽

mi ris , eo pervenire poteris quo sos Ieridis . . . έ : Principio illud ego istia .. mihi certumus assumas, quod s. quae . vestra DPiqn'. via e' , i neminem vestram . , viri magi34. inficiari posse reor artem nempe a qui Frusitemur quod *iidem , & in reliquis obtinet mmniana pro ruct

Dores quaerimus; ad euis omnes iiii im Consensu properamus .iHoc ergo nobis 'idendum , & curandum inaxime, imm Mulce est,' ut quod :tantopere concupii simus , qu 3 facillime consequamu Μήυκη-ta diteseen fuerunt, quacunque i nos in sesosircumvertamus ,: plures ubique cur runt, qui e sordido , obscuroque loco lauti, ,& opulenti dictum secti sunt per tarensem ioperam sui in

quid alii probent quid faciant , quio

sequantur, non referam, nee s vellem Plane sciremi mea mihi ires semperi Cordi, caetera negligo . Mihi vero Deo munere a idit, ut hanc potissimum ,-- sisterem. viam si ducemque . illum tuum ι a ' rem, .

65쪽

rem , qui me huc perduxit, quo soIus numqua profecto potuissem perrumpere. Nam quum e prima jam adolescentia excessissem , nec locus , ubi consisteremis, mihi adhuc in foro esset, in hominem . . sipientem, & civilium rerum callenteni opportune incidi, qui me statim veluti filium complexus, compendiaria quadam via ad lucrum perduxit. Is aliquot mihi libros, quos per ocium legerem , incli-Cavit I caeterum me , quod sane maximum erat,in familiaribus colloquiis quod DPus erat Perhumaniter quotidie doc bis i & quae ipse faceret, aut diceret, me sedulo jubebat animadvertere; quod quum me diligentissime agere videret, laudabat, & arctius in dies amplexabatur , S adhibebat me in omnibus causis veluti adjutorem , ct suppromum suum. Seribebam ego plurimum singulis diebus, hicque vel maximus noster erat labor, nam libellos nemo uberiores dictabat; mirum sane est quam multa sus ineremus negocia, & quae hominum turba ad nos

Perpetuo concurreret.Nam Praeterquam-

quod sub galli cantum tercenti consultores ejus ostium pulsabant: ut inde in fo- Ium magna stipati caterva descendeba

mus,

66쪽

mus, illico ad illum undique conflue ibant complures viri nobiles, obaerat plerique , dc decoctores, atque abalila Patronis desertii. Hoc etenim gemas hominum praecipuum sibi ipse delegerinrubs praeter omnes affrmans, quod verum esse de nos experti sumus , ingenti lucro, magnisque bolis auctare Iuri missultos. Magnus equillam, amici, fait illa vir, dc nescio an alterum , quod pace ob

Xerim vestra , unquam 'talem stram eiciatas tulerit, aut feret. DE'postri ANTrint

quis quaese non novit Z Uidebam ego quotidie illum ita facile implicatissima

quaeque negocia explicare ὁ ita sedate Creditorum impetum , Judicumque elu, dere aut horitatem t ita placide desperatas res in tuto tribus collocare verbis, mensesque , annosque integros iudici rum casses effugere, ut plane mirarer, tantam in humanum ingenium cadere potuisse sapientiam . Pro bibliothecae foribus , quam copiosam , & valde exornatam habuit , ita scriptum erat DA

MIHI, ATQUE AFFER MIHI. Quod

ipse saepe quasi per jocum Consultores

suos,ut lectitarent,monebat. Super sellam Vero in interiore cubiculta, unde solebat diei

67쪽

so dictare,&quo vix ego admittebar, haec memini uncialibus literis memorabilia ,

verba fuisse conscripta CAPE. RAPE. CLEPE. TENE. HARPAGA. Nec mihi

unquam tanti viri praecepta memor ia ex-

cident ; quaeque ille sapientissime solitus

erat dicere, dum vivam recordabor.Prae cipue vero singulare , atque acutissimum illud apophlegma usque tenaci memoria retinebo , Oratorem nimirum non tam Caussae , quam quaestus sui memorem ense oportere , atque ita clienti consulere, ut sibi maxime consulat. Ab hac egoi

schola progressus sum , si Magistro meo

minor, at certe ejus artibus in foro nulli omnino secundus : ut illum fecisse memini , ita & ego facto , meque ita gero , ut tanto Praeceptore haud indignus videar. Jam primum nil frustra facto , sed omnia ad meum lucellum refero et clientes pro latifundio habeo, inde quidquid opus est sumo:si utilis iis esse possu cu lucro meo, . bene habet: sin secus res ferat, ne gratuita opera si, habeo quid sequar . Quid me torve aspectas , Modestine i Philosophe

tur alumnus hic tuus,Solisque vias,astrorumque obitus noscat, & ventorum naturam , resque arcanas omnes: idum nox quae

68쪽

quae in propatulo sunt cognoscamus'. tailque audeamus ultra faecem , errores- . que nostros . Ipse nihilominus cunia sole & sideribus suis , ut tu , tuique 1imiles omnes , valide semper egeat, nobisque, fortunisque nostris invideat, necesse est . Ego vero , qui nec Trimos tenem istum tuum , Modestine , nec Ci CE rionem unquam vidi, ignorantia scili Cet mea fretus, aediculas jam , Ut no si is, haud parvas , nec ignobiles aedifica-Mi , rus non modicum hic in Herculano comparavi , villamque ibi non contem mendam animi gratia eX truXi , aurum

que , & argentum ac supellectilem pla De commiadam habeo. Tu interea, Philosophe , alges , & tibi nec servulus ullus est, neque arca , ubi palliolum illud

tuum detritum reponas . Quum ego domo mane e Xeo,ad lucrum procedo: quotquot compello , cum lucro meo colloquor , nemini quacumque de re, sed ejus respondeo marsupio: nili me gratis fortasse pro ignotis laborare velit Modestinus . Et quis unquam, Praeceptor meusajebatῖ, vel Iudicem adeat, vel libros evolvat, alterius caussa , vel ad lucernam scriptitans vigilet, nisi Propter Pe Cuniam

69쪽

euniam 8 Quicumque me adit, ampIeC. tor, non quae caussa sit, non quo de cogitur aere curo , sed an ivgus sit reus,& quid inde se mihi obventurum luCri. birem ad Modestini trutinam referrθ . vellem , tot miseros Cives Opis meae indigentes superbe ejicerem et & viX unam

toto in anno causiam susciperem, acriterque interea esurirem. Non tacebis tu, Omne in aevum , Poeta 8 Hetruscos acinumeros egregie te cantillare reor: hoc age , caetera ne cures per Deos. Sine in ea nos arte eXercere , quam n Uimus: sine in judiciis S caussis pro experientia nos ra versari, ut te nos patimur tam valide delirare.Nos quidem, quoscu-que ad nos confugiunt eo tuemur libentius , quo largius & saepius pecunianti ingerunt , jus , an injuriam postulent, Iudicum id , per Iovem , munus est non nostruml: modo argentum expromant, nihil omnino de caeteris aequum est nosesie sollicitos. Ego quidem vendo laborem , vendo Ocium, Vendo vocem, vendo silentium di nec me aliud juvat s haec lnempe nobis ars , Modestine ) , nisi operam vendere , & operae quam maXimum precium accipere . Legimus quoque nos,& scri

70쪽

& scribimus, nec ocio indulgemus : sed . quo id pacto faciamus, Paullo post, quum

de regulis meis loquar , eXPOnam et nunc de mercimonio , ae mercatura mea , ut OCcoeperam . Vendimus enim quicquidem torem invenit , nil aeque nostra

interest vendere quam fucum . Quid hoe verbi est , inquiet iste t dicam ego tibi; Fucum , o Philosophe , appellare solebat Dep.pulantius ea , quae tu delicatu te appellares mendacia , fallacias , fraudes . His ille ita abundabat, ut totus eae his factus videretur. Illum saepe alacriter pejerare memini ubi opus erat , dc veritatem quotidie oppugnare , atque ob ea convicium fortissime & constantistitie Perferre . Tunc enim ma Si me edentera. Dat cliente. et qui sui caussa talia illuα, facere & pati , sine ingenti luero nunquam snebant. Ita vivitur 3 hae nobis artes , hoc omnes , ac noster hic praecipue sequitur Vulpinus et quem CDlimus, quem admiramur omnes , quem in Co lum ferimus . Habeo ego modo in manibus senem praedivitem , acherunticum,&jam capularem . Is cum fratris filio, qui unus sibi e tota gente haeres superest, sane de lana caprina acerrime litigat. Ea

quippe

SEARCH

MENU NAVIGATION