Januarii Parrini ... Convivium rabularum et dialogi forenses decem

발행: 1743년

분량: 196페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ne , sentibus obstam , quae exitum plerumque non habet. His dictis Vulpinus , aliam veluti ex integro orationem ordiri volens, in cubitum se reclinaverat, quum Voconius, 'morae jamdudum impatiens s satis jam, inquit, satis , Uulpine , inaniis tuis aures nostras opplevisti, Iam locumo aliis loquendi relinque . Arcana sapientiae tuae didicimus , quove pacto sine labore , ac lectione ulla ad istud fastigium . conscenderis : sine modo, & nos hiscere, nec integrum tibi diem assumas. Loquamur & nos aliquando : Et si minus artis,& fallaciarum in medium adducemus, plus itidem asseremus fortitudinis , dcingenui laboris. Ridiculum plane fuit,

Vulpinum cernere torvis oculis Voconium intuentem , dimidiata quaedami Verba proferre , & loquenti similem , aeeXcandescenti , intervalla Voconiani sermonis captare , ut quod meditatus erat diceret, quod numquam ea maXimus ille rabula facere sivit. Nam impetu quo- 'dam , aestroque abreptus, inflammatoque ore , Blandidianum intuens , Vulpinum aversatus, non loquebatur, sed plane latrabat, illumque qui se non Rapidium r

92쪽

8 dium esse , sed Vulpinum dicebat, ita

acribus repellebat maledictis, ut nimius, ac intolerabilis omnibus videretur. Demum non voce , sed strepitu, crepitu, sonitu tam valide tonuit, ut silere tandem Vulpinus coactus sit, & ipse victor, . Per omnium silentium , ita fere locutus est. QitID MIur modo , Blandidiane s. author es , ait Uoco Mitys, an ut putidam,& inertem Vulpecula φ hujus malitiam confutem , an recta ad institutum meum

pergam Z Sed quo ego pacto possem, tot

pueriles captiunculas , tot ridendas decipulas summi hujus magistri silentio praeterire t Videbam ego hunc in foro maxime secundo vento ferri, & saepe socium egomet ipse in caussis eum advocabam , ignarus artium suarum , quave sapientia tantum in judiciis posset. Nunc nec inaniorem quempiam , nec ignari O- rem in universa Civitate novi, ipsoque pejorem vix hunc Rapidium nostrum. Attamen hic tam bellus Patronus fucum mirifice facit, atque os tot summatibus viris sublinere facete callet . Tu mihi

audes , inepte , Iurisconsultum , &Oratorem profiteri , qui quid lex sit,

F 3 quid

93쪽

quid judicium , quid forum ignoras y Et,

vobis ociosum , & nihilominus magnum Patronum et Ecce qui rosas inter ac pulvillos nobis de jure sibi ignoto respondeat. Militare oportet, Vulpine , strictoque gladio in judiciis versari r magno rum Iurisconsultorum opera. non te 2itanda modo , & saepe consulenda , sed pene dixerim ad verbum omnia ediscenda . His praesidiis fortiter in campum , descendendum est collatisque sisnis cum hosi ibus dimicandum . Scitum ner cule,& mirabilem Iurisconsultum Vulpinu mi Qui in quovis circulo, in quavis stiis putatiuncula decipiatur . Ηocnobis , qui aliorum Patrocinium suscipere profitem ut , videndum , hocante oculos habendum m i me est, ne a quoquam ulla' in re unquam circumveniamur : sed debemus magnum , uti est , & gloriosum Putare, quoscumque possimus,per doctos dolos ,jurisque peritiam circum venire . Quod certe humquam fieri sisterit, nisi patria jura ,& leges teneas , nisi contrac tuum omnium anfractus calleas, nisi formularum , ' verborum, quae usquequa' que quibusvis in negociis adhibentur,

vim , seaeus , ambiguitanes intime scias. Hinc

94쪽

Hine maxima illa in foro aut horitas ori tur, hinc hominum admiratio , hinc su- sta sapientiae opinio . Sapientes nos clientes nostri vocant ; &quo jure ita nos appellent, si res suas procurantibus no bis , in laqueos incidant adversariorum,& quod lucri facere potuissent, Per no Bram inscitiam amittant i Ego mediusfidius plus librorum pulveris sopbui,

quam vinii noctesque integras somno me abstinuisse memini, ut clientem Usti a iamolesto petitore per legitima effugia non ut vos ineptissimi consuestis 3 liberarem , vel tutum adversus inevitabilem aliquam actionem redderem . Rapidius haec aperta fraude, & spurce aggreditur; Vulpinus noster fabre magis consutis dolis et ego ut Iurisconsultum decet. Iudicem ego doceo, vos fallitis: me ille admiratur , legesque quam maxime callere praedicat; vos contemnit. Scio me cum Praeceptoribus meis 'loqui, vobisque s supplico ne calorem meum , secus ac Par est , interpretemini: habeo enim hoc a forensibus praeliis , assiduaque concerta tione I nec me , ut taceam quicquid ita buccam venit, Possum comprimere. Et quis, quaeso , tam frigidus unquam , ac

95쪽

88 fungus fuit, qui haec audiens , quibustandiu Iam aures obtunduntur meae , ω

continere potuisset y Parcite si quid dicam asperius , atque in bonam potius partem accipite. Numquam ego, libere fateor , ineptiores ineptias audivi , nec tam serio, ac veluti data opera viros se 'nes , magnaque Authoritate insanire . AMO festino initium ineptiendi factum est, quem porso, si tacuisset, tam ego stultum. numquam credidissem : Secuti estis vos imitatione credo viri, vel potius aemulandj studio accensi . Atque hoc mihi solum illius inter ac vestram insaniam interesse visum est , quod vos quum indoctum , omniumque bonarum rerum inanem vestris praeptis emceretis Camilium , aliquam tamen ei, licet improbam & immundam, ad lucrum commonstrastis viam . Philosophus vero iste egen S, ac ventosus, non spem modo ei omnem a

proficiendi abstulit , sed radices quoque ipsas spei excidit: ut aeque possibile sit

millum Patronum evadere, ac Rapidium se se a furando abstinere. Et mirum Certe est, ut hinc potissmum incipiam, tantum a recta via deerrasse Modestinum:

qui mihi ignarus quidem S inspiens sem.

96쪽

per visus est, numquam vero tam amens;

ac furiosus. Euge Modestine i Huic heriacie tradas, si quem recte institutum velis. Si tibi quispiam , fatue, nauclerus esset

emciendus , num illum pro thalassica arte, Assyriorum, ac Graecorum ritus , ac caeremonias doceres t Si sutor , si tonsor quis fieri vellet, num eos vel latum unguem a sutoria , tonsoriave re divertere sineres t Quis sanus unquam de his dubitauit y An tu aliquid differre putas tonsoriam , sutoriamque artem ab hae nostra i Unum prorsus sunt omnes artes, eodemque pacito. perdiscuntur. Ego Deos omnes, homine1que testor , hac aetate,

qua sum, nihil nisi modo de Graecis, Hebraeisque istis tuis unquam inaudiisse. Et

consanguineum quendam meum virum

bonum & sapientem dicere saepe memi ni , se honestatem aliam' quam tu tantopere Camillo commendasti non novisse, quam foeminarum , quas honestas esse debere didicerat. Nihil ignorare alumnum suum voluit Modestinus r at fuisset satius, si eum unum scire docuisset, nimirum quo pacto pane, quo eget, abun daret. Iterum juro , me cano , & calvo

jam capite nec Cajacium, nec Daniellum,

aut aut

97쪽

92 aut Vottomanum , Sturdorsumque , ac caetera barbara plane , & ignobilia nomina , ne eminus quidem unquam salutasse . Novi ego veros Iurisconsultos, qui res nostras funditus tractant, qui su-Premorum consiliorum res Iudicatas afferunt, qui quaestiones omnes forenses , ut Magistros decet, explanant ;quique demum ita plane , ac dilucide loquuntur , ut vel septuennis puer possit intelligere. Me a tertia activorum regu la ad Musca tellum recta memini a Prudentissimo Patre meo fuisse translatum, nec aliquam mihi ex tam multis,quas mi ser iste Camillus subiit, molestiam ii

studiorum meorum curriculo occurrisse.

ob hac institutione, non verba ego Iudicibus asiero, sed res , sed Scriptor utata gravissimorum authoritates, sed summorum Collegiorum definitiones . Clamo, irascor, strepo, per terrefacto , ac frango Iudicem : doceo quid ei faciendum sit, D Ormam , ac regulam judicandi trado. 3Ηis artibus vincere gloriosum est, hisque triumphare .:Perculsori, ac dejecto

adversario , Iudicibus pavefactis, nonne sese efferre , sibi ipsi plaudere aequum

est y Bellulus iste noster Vulpinus, pallio

98쪽

s Iad pedes demisse , magno , magnique Precii capillamento caput ornatus , grais viter incedens , verbaque parce dispenasans, per forum incedit quasi aliud semperagens , maximaque mole curarum op

pressus . Rideo ego hominem , & palam saepe lacessor at ipse falso subridens s nimis enim est mortalis doctus , nimigVersutus , nimis malus me praeterit: caput quassans, felicemque me , atquctociosum appellans . Ego exporrecta semper fronte , ac plerumque clamitans incedoJurisconsultum me profiteor,& revera sum ; scio fallere , ne hoc tibi proprium sumas Rapidi; scio atrum proastio subdere , scio denique quicquid est

Opus et at omnia istaec non ut vos , sed

ut scire Iurisconsultum decet , scio Nunquam a legibus discedo et nunquam sine Scriptore aliquo loquor et ex gno authoritate Iudicem , qui mihi, velit no lit , plerumque morigeratur . Audistis vero Modestinum dicere , se valde anni sum suisse , ut loqui Camillum doce rei t Nos ergo , qui in hunc tantum magistrum non incidimus, quomodo loquemur , obsecro r Quid ais bucco,

blenne Quasi muros' uos , ineptosquς

99쪽

92 ad loquendum , veluti saxa , & truncos, natura effudisset, ita nos loqui discere jubes . Canis latrat, Passer pi Pilat, Corvus crocitat sine magistro ; nos vero homines , in postrema animalium sorte nati, sine magistro loqui non possumus.

O ridiculum caput, & plane infelicissimum i Ego quidem loquor ; velles

credo mutum esse me modo ) ac me dicere aud inepte, Judicumque ,& coronae tenere , ac permulcere aures intelligo:& 1ane certum est, imparatum me Ple. Iumque accedere ad dicendum , & quicquid nativus ille impetus meus suggerit effundere , nulla unquam delectu verborum adhibito : nec curo, aut Curandum

adeo cuiquam censeo , quo Pacto Hetrusci loquantur scire ; sicut eos quomodonos loquamur vicissim negligere Pro certo hageo. Vernaculum sermonem Vehementer reformidat Modestinus ; at ego

famem vellem, & inopiam magis timuisset.Quaenam est ista tandem laus pure loquendi i si de mero sermo esset, intelligerem, at de sermone quis tuam assequatur mentemi Quatuor nos hic sumus majora gentium Patroni, tot jam annos caussas dicimus, tot jam alios dicentes audimus: ecquem

100쪽

ecquem νε obseero vos viri Iectissimi praeter aliquem ex eruditulis istis , qui FRANCIscUM DE AND st EIIs secuti ridi pule sane sese in foro ac frustra iactant ) ecquem , inquam , Patronum purum istum Modestini adhibuisse meministis sermonem y Iterum dico , quid merum Pu Tum sit omnes novimus, sed quid istatua Pura verba , ignoramus . Et dicere,& icribete, diuque de qualibet quaestiuncula commentari docuit te Praeceptor tuus, Camillule : mirum ni , & me moriter eas ediscere sufferit . Nos quidem qui ternas , quaternasque majores Caussas , pluresque etiam minores, trium

horarum spatio ad clepsydram dicere saepe solem usi, sapientissimum istuc magistri tui praeceptum sequi non POD

sumus . Ad instar militum nos sumus:ue increpuit tuba , illi in aciem descendunt, manusque conserunt: nos ubi Accensus ad Iudicium magna nos voce ad UOca Uita accurrimus extemplo , animisque, voce, legibus , clamore decertamusr. Suave etenim fuerit , si quum ad dicendum appellati sumus , imparatos nos dica mus, nec probe meditatos , & commen intOS , nec verba adhuc ad eam caussam

SEARCH

MENU NAVIGATION