장음표시 사용
11쪽
parvam aliquam me Et gloriam conflare, quin
imo contendo, ubi Eum vobis hoc nomine commendavero , Cetera laudum & Ornamentorum
genera ad hoc unum reserri. Sint reliqui Reges, licet per me, militari virtute praestantes, & inter hellorum strepitus regnorum, suae vitae Periculo, securitati prospiciant. Sint prudentes, & Prompto quocunque in discrimine animo & consilio, sint munifici , sint liberales : si tamen pietatem
ah illis auferas , aut languentem, ac Pene emortuam in ipsis exhtheas, magnos fortasse, ut est captus hominum, Viros, non autem taleS eos
adfirmaverim, quales & imperii majestas, & optima populorum institutio , ipsa demum Chri-niana Respublica omnino videtur eXpostulare . Da mihi ipsorum aliquem pium, da religiosum,
da vitae integrum & innocentem : tunC sane VerUm Regem agnosco , iisque ornatum moribu S, qui Cunctorum oculos in admirationem sui rapiant. Et quidem si praeteritorum temporum rationem
habeatis, facili negotio intuebimini, AuditoreS , nonnullorum Principum pietati tribuendum esse, quod dulcissima apud nos sit ipsorum nominiS recordatio . Quid Constantinum illum Magnum , quid Theodosium , quid Henricum II., quid Carolum Quintum , quid , ne longior sim, hac nostra aetate Carolum VI. Imperatorem , nisi pietas ad amplissimum gloriae fastigium evexit Z Quibus licet armorum splendor non Parum, imo abunde laudis contulerit , tamen si nulla alia praeter Religionis studium eos celebrandi caussa suppeteret, hac una apud noS essent commen
12쪽
datione contenti . Etenim intellexissent praeci-Puum , ac Praestantissimum optimi Principis munus uberrime se expleturos , ubi longe a socordia, a luXU, ah otio, a CeteriS omnibus malis artibus exemplo ipsimet suo Populos, quOS regendos a Deo acceperant, honiS moribus instruerent, & ad pietatem , honestatemque compo
Haec animo FR ANCISCUS reputans, illudque
cogitanS, Religionem,quae sancto & pio summi Numinis CVltu continetur, quam ViS Uni Versorum sit, sibi tamen peculiari quodam modo colendam, qui imperio fungeretur, vix dici potest qua cura , quoque Rodio ad reliquorum exemplar Omnes 1uae vitae rationes integerrime semper instituerit. Siquidem regia illa, ac nobilissima Familia na tus , quae morUm sua Vitate , innocentia , atque omni virtutum genere in i Lotharingia jamdiu dominabatur , castissimaque sanctissimorum Ρarentum disciplina instructus probe vel ab ineunte aetate cognovit sibi altius , quam ceteris privatis hominibus, in exequentiis pietatis ossiciis enitendum, ubi vellet a domesticis Majorum suorum eXemplis ne tantulum quidem deflectere. Optimis hisce artibus ac praeceptis eruditUS, Mad hoc suo ipse ingenio ultro currens adeo firma virtutum omnium in hoc pietatis studio fundamenta constituit, Ut deincepS toto vitae Curriculo nihil fuerit, quod homines in eo reprehenderent , multa vero & maxima , quae imitaren
Dabitis mihi hanc veniam, Auditores, ut in
13쪽
Iaudando Viro a Religione populis commendatissimo, non ea Praeteream , ne Parva quidem , ceterisque communia, qme maximae adversus ipse sam Religionem observantiae dedit argumenta . Desideratis ne eum uobiS Principem, qui in ad eundis divinis mysteriis summa assiduitate, ac reverentia nemini cesserit, qui nullum diem ela.
hi passus fuerit, quo augustissimum illud Sacri
ficium ad homines Deo conciliandos institutum praesente se fieri non curaverit Z Desideratis ne illum quam ripissime sacras concioneS audientem, aut in genua provolutum culparum suarum humillime veniam expetentem , caelestique Christi
pabulo singulis hebdomadibus enutritum P Haec omnia FRANCISCUS egit, neque haec priuatina, sed publice, non ad inanem quamdam, futilemque pietatis ostentationem, sed sincere, sed casse, & ab omni simulationis specie remotus. Neque vero in animum inducatis leviora haec parvique esse momenti, quod reliqui homines eadem haec faciant, quibus persuasum sit suavissi. mis Christi Iegibus non animo tantum, Vcrum etiam operibus & re omnino esse parendum . Etenim Regum alia, alia vero ratio privatorum
hominum habenda est. Illi gravissimis regni cuψris distenti, & multiplici rerum mole oppressi , ac pene obruti remissiores aliquando sunt in Religionis ossiciis ; illorum vero, quibus temporis abunde est, pronior etiam & alacrior fit in illis obeundis voluntas. Quibus igitur Te dignum laudibus, FRANCISCE, liceat mihi quasi prae- lentem alloqui dixerim , qui optimae Re-
14쪽
gni Tui administrationi, innumerisque , quibus
detinebaris,negotiis fatis perTe Cautum eS arbitratus , ubi singulis diebus, coram omnibus a divinis rebus, & a pietate eXordireris; itaque ostenderes eum probatissimam regnandi inire rationem , qui publicum honum cum Religionis hono Conjungat. Hinc sane factum est, ut qui Rugusta in Domo tua vel officii, vel honoris causa versarentur, nihiΙ prae se unquam tulerint, quod non sanctum , non integrum, non ab omni reprehensione alien una esset; nihil enim a Te prohatum iri intelligebant, quod aliquo modo a Religionis cassitate abhorreret. Itaque Te hisce tam piis mori-hus praedito quid ipsit Sacrorum Praesides , αδdministri sibi metuerent, imo potius quid non sibi promitterent 8 Illos enim in iis, quae Sace dotalis juris sunt, consiliorum tuorum partici
pes, illos in dubiis suasores, auctoresque reruu agendarum, illos amplis imis muneribus tuis Io. Cupletatos accepimus. Audivimus Templa a fundamentis erecta, ac pretiosis ornamentis instructa, ubique piae munificentiae, ac liberalitatis impressa vestigia, nihil a Te eo consilio tentatum , quo Ecclesiasticae aut Iibertati, aut dignitati os 1ensio aliqua posset asterri. Quapropter Unive se Christiana: Reipii blicae, Tibique vehementissime gratulor, quod eum illa in Te Imperatorem nacta fuerit, qualem in votis habuerat , Teque illi majestatis suae propugnatorem, defensoremque praestiteriS. Et in hoc quidem illud consolatur me, ac quodammodo recreat, quod a vobis nulla mihi
15쪽
deprecanda sit adulationis opinio, quum luculentissimum testem habeam CLEMENTEM XIII.,
quem diu optamus incolumem, Una CUm omni
hus Lotharingiae , Etruriae , ac Germaniae Pontificibus . Quae, Deus honei & quam constans FRANCI SCO auctore nunquam dissentiente , semper autem suffragante Imperii, & Sacerdotii conjunctio i Quanta facta est utrique eX hac mutua consensione dignitatis accessiol Dicant hic ro
qui in invidiam Ecclesiasticos viros vocare plexumque solent, quiq. de FRANClSCI potentia, quid de ipsius majestate detractum fuerit, quod
Ecclesiae jura rata atque firma , illamque summa in tranquillitate esse voluerit Z Praestantissimum illud, maximaequae laudis instar erit, quod Eo per viginti annoS imperante aut nulla, aUt certe levissima dissensionis initia extiterint; nUllum vel dictum, vel factum , ex quo abalienati animi ne parva quidem suspicio emerserit; uno verbo , nihil fuerit , in quo ne Religio aliqua ex parte labefactaretur, Apostolicae Sedi operam ipse suam, laborem, & diligentiam recusaverit. Quam certe laudem paucissimis, qui ante ipsum 1υ erunt, esse tribuendam assirmare mihi posse videor. Quamvis enim in promovenda, & ampli sicanda hujusce Sed is auctoritate clarissima eXimiae pietatis signa, atque indicia patefecerint, tamen aliquando ea discordiarum semina jacta sunt, quae in apertum hellum excrevissent, nisii summa prudentia huic malo fuisset occursum . Quod tem- Porum illorum conditioni, & nonnullorum dolis,
16쪽
& versutiis vitio fortasse dandum est, quippe qui
malis artihus , fraudibusque Principes optimos circumvenerint ; at FRANCISCI cura & auspiciis
omnia prorsu S Pacata , omnia timore Vacua , Omnia in tuto posita. Quae dUm mecUm animo reputo , latissimum mihi campum aperiri video ad 1llius, quem praedicamus, singulare deCUS, egregiaque in nos merita extollenda, in quo sane libentissime pervagarer, nisi temporis angu stiis prohiberer . Mente vos, & judicio ipsi vestro expendite, quae sit minatim , ac strictim a me dicenda erunt. Memineritis, quaeso, tuam foeda, quam detUrpata, quam luctuosia non paucis in locis sit Germaniae facies, quoquc in statu apud eos res nostrie sint, quia Romanorum Pontificum communione perditis haereticorum consiliis jamdiu desciverunt. Cuncta ubique pessumdata & profligata ; ubique acerrimum odium, quod saepe importunis discordiis ac sectitionibus, quasi ventiS quibusdam, agitatum MPertius exarlit ; ubique educti districtique gladii, quibus irruentes in nos,uti vocant,ad versarios suos impetum faciant. Adde Regum potentissimoruin favorem, & gratiam, quos doctrinarum suarum fautores, & vindices adsciverunt ; adde intemperantem dominandi libidinem ferro, flammaque graLfantem ; adde sanctissimarum legum contemptum, ingenium pervicax, &. inexplebilem erroris late disIeminantii cupiditatem. Haec qui videat, animo Pene concidat necesse est, & Candidissimam Chrini vestem teterrimis insectam maculis, nigro CrUO Te Conspersam, & impie discissam miserrime ingemiscat. Erit igitur optimi, piissimique Imperato
17쪽
ris ex alto , & tamquam e sublimi specu Ia prospicere, quod si hujusmodi dissensionum turbines componi, ac sedari non possint, saltem ne fluctus excitent, quibus omnia horribili quadam tempenate absorbeantur. Quorsum haec, Auditores Θ Ut nempe vobiS Uberius Cognita, ac perspecta sit singularis, ac pene divina FRANCISCI pietas, qua cautum est amplissimos eos nunc iterum testes adhibeo , quos superius nominavi) ne foedissimi
morbi contagio latius serperet, ne ab impotenti haereticorum licentia aliquid Respublica detrimenti caperet, ne se imperante aliquid mali, & calam Liatis, erumperet, quod aut honi metuerent, aut improbi nefario scelere auderent. Neque vero Credatis haec ab eo gesta sine earum, quae pietatis administrae , ipsique ornamento sunt, societate virtutum. Ea enim honarum Omnium artium procreatrix , & quasi parens est , ut merito assirmari possit ceteras ab hac una, veluti a Sole caelestia corpora , lucem
splendoremque suum mutuari . Quae quidem quum in FRANCISCO altius , quam credibile
sit , radices fixerit , quanto eam putatis virtutum omnium apparatu in apertum prodiisse PVidit profecto Austria, Lotharingia vidit, vidit
Etruria effusam ipsius in pauperes liberalitatem , in moribus mansuetudinem , in sermone modestiam atque humanitatem . QUO Uero in Principe aut major , aut admirabilior eluxit in negotiis licet arduis constantia, in singulis audiendis facilitas, privatis in rebus frugalitas, in publicis splendor , in verbis factisquo veritaS ,
18쪽
in quotidiano convictu ac consuetudine hilaris
quidam lepor , & jucundissima urhanitas ρ inae
sane ita ab Eo in hac tanta dissimillimarum virtutum copia mirifice conjuncta sunt, ut nihil de majestate simplicitas, nihil de gravitate comitaS, nihil de dignitate festivitas unquam decerpserit. Jam vero quis in fide maritali servanda FRAN-ClSCO firmior 8 Quis lectissimae , ac bene merentissimae Conjugis amantior uis in augusta Prole sanctistime instituenda, optimisque imbuenda disciplinis studiosior Z Quis adversus quoSIitiet omnes ita propensiae ad beneficia voluntatiS, ut semper verbis significaverit, re Uera ostenderit Raorum salutem, liberos, famam, fortunas sibi esse charissimas 8 Credo equidem neminem fore, qui haec splendide potius, quam vere a me dicta arbitretur, Praesertim si memoria teneat, quot cives 1lle Viennensi in urbe servaverit, Cum repentina, nocturnaque Danubii alluvione totum Leopol-di suburbium , quam late patet , aquiS affluentihus inopinate, nec illis tale quid suspicantibus,
occupatum est. NUnquam CXCidet eorum e X a
nimis grata illius diei recordatio, Cum CeteriSPrae timore opem negantibus FRANCISCUS unus inventus est , qui naviculam cum pauciS Conscendens fui muneris esse duxit, illis domi conclusis , fame languentibus, & consternatis suppetias ferre, ostiatim quid opus esset sciscitari, Cunctos ciborum copia resicere, & in tanto ac tam saevo periculo ex ipsius mortis ore, ac pene fau-CihUS cives eripere , suaeque vitae incolumitati, Ut aliis piaulo esΙct, non parcere . ignoscite, qUae
19쪽
so, Auditores , si acervatim haec a me sunt vo- his exposita, & si Pulcherrimas illas, quae cum FRA NCISCI pietate copulatae , ac quoddamodo conglutinatae sunt, Virtutes potiuS VΟ- his enumera Uerim , quam eXPenderim. Sine quodam piaculo haec a me Praeteriri non poterant , sed quia vobis nota, &. longe lateque cliflemina ta , illud mihi permittendum Puta Ui, Ut UΠΟ- quoque ipsorum molliuS , celeriusque defungerer . Satis igitur vobis sit haec una cle Ipso verissima testificatio, regias omneS virtutes, quae Viri Principis hene morati sunt, ita in eo enituisse, ut omnium ille sibi admirationem conciliaverit ; nullum unquam maritum extitisse, qui a sponsa, nullum parentem, qui a liberis , nullum regem , quia populis Illo vehementius diligeretur ; qui veluti
Titus alter Cunctorum in amore, & in deliciis eL 1et; qui eXterarum nationum, omnium que Principum ita corda sibi devinxerit, ut pene illius voluntatem pro legibus, pro mandatis consilia, decreta Pro oraculis amplecterentur. Sed jam vereor, in adumbranda hoc longo verhorum ambitu piissimi Imperatoris imagine,ne recens adhUC Uulnus vobis refricare, & desiderium tam chari capitis ardentius, quam consilii mei ratio postulat ,
innovare voluisse videar ; quare ad alteram oratiΟ-niS meae Partem Citato gradu me Conferam , ut illum quemadmodum Pii, ita quoque Felicis appellatione dignissimum fateamini. In quo genere laudis non tam illud mihi eX pendendum arbitror, quae & quanta FRANCISCUS nullis semper ominibus Pro voto Oh-
20쪽
tinuerit, qUam qua ratione , quibusqne honesti Lsimis artihus ad amplissimum heatitudinis culmen Pervenerit. Non enim veram censeo felicitatem , quae a Virtute sejuncta sit, maximoque in errore versantur, qui prosperioriS fortunae usum scelere, libidine, flagitiis omnibus inquinatum felicem autumant, & invidendum . Oderunt quique sapientes viri, illorumqUe memoriam e Xe- Crantur, qui rerum omnium contemptores divina, & humana jura pervertunt ad felicitatem si1-hi comparandam, illosque miserrimos judicant, quod probitatis adminiculo destituantur . Uerum non idem est de honestis, optimeque moratis hominibus Judicium, atque sententia. In eo enim quod quisque honus est , illum quoque beatum , illum felicem, illum Deo acceptissimum praedicant , quum Virtute ipsa major quaedam , ac praestantior felicitas nec quaeri a Deo, nec accipi ab hominibus possit. Alii igitur fortasse laudaverint perpetua in rebus hellicis scientiae, ac fortitudinis monumenta ; alii diuturnae victoriae insignia ex hostibus reportata, captaS innumeras obsidione civitates, & imperii fines amplificatos ;alii regna acquisita, leges pro arbitrio indictas, ac pene infinitam helli comparandi, instituendaeque pacis auctoritatem: ego vero, si duce, aut socia virtute haec fiant, si nihil perperam , si nihil per vim, si nihil fraudulenter, si1 demum Ο-mnia pro aequitate, Pro regni jure tuendo, pro majestate vindicanda suscepta, & fclicem ad eXitum perducta fuerint.