De laudibus Francisci 1. Romanorum imperatoris electi oratio funebris Marcelli Cherofini ..

발행: 1766년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

felicitate sic statuo, eam in illo absolutissimam fuisse, eoque in gradu positam, ut dubitari omnino possit an virtus in illo major, an vero felicitas enituerit. Sic enim compositae inter se visae sunt, ut ipsius virtus felicitate pulchrior evaserit, summa vero felicitas nonnisi a virtute di- manaverit. Itaque dicam ne illum ex ea Gentenatum , quae seX huc usque & seXaginta, uno atque continuo successionis ordine, Duces Lotharingos enumerat ; quae dignitatis splendore, no-hilissimique generis vetustate nulli alteri clarissimarum , celeberrimarumque gentium est secunda ; qua nulla toto terrarum orbe sortissimorum

heroum tacundior est atque feracior ; in qua si prudentiam ac consilium spectaveris , Principes sapientissimos , si pietatem , integerrimoS , sI Ο-mnia helli ac pacis decora abunde amplissimos,& ornatissimos inveneris P Dicam ne illud admodum recentibus domesticis exemplis ad summa quaeque inflammatum, cum parentem hahuerit Leopoldum, Virum eximia prudentia, ac singu'Iari adversus Deum pietate celeberrimum , aUum vero Carolum , sertissimum, praestantissimumque Imperatorem p Dicam ne Lotharingiae primum,

deinde Etruriae feracissimum sane, ditissimumque regnum Illi commissum, iisque deliciis affluens, quibus posset & dignitatem tueri suam, &. Cor- Poris, animique solatio indulgere Z Equidem haec, licet nonnullis aliis communia, de FR ANCISCO

iterum &. tertium commemoraverim , non quod

summam prorsus & ahilutam in illis inesse putem solicitatem, sed quod divinae virtuti illius nescio quid

22쪽

quid videntur attulisse decoris & ornamenti. Verum aliud profecto est, & hoc meo quidem judicio maximum, cur illum felicissimum nuncupemus. Quid hoc est , Auditores Z Quod illum Carolus Vl. Imperator sibi Generum adsciverit, eique MARIAM TERESIAM Filiam

suam tot regnorum ac provinciarum ex asse heredem nuptum Collocaverit ; quod hoc vinculo utramque Familiam Lotharingicam & Austriacam ex HugoneAlfatiae Principe procreatam unam iterum eandemque fecerit; quod FRANCISCUM quodammodo designaverit, elegeritque, cui Germanici Imperii fasces committerentur . Quod quidem non tam fortunae, qUam quod longe Prae-1tantius est, virtuti ipsius tribuendum existimo. Nam cum de re tam gravi ageretur, cui nempe Filiam suam sibi charissmam , omnique virtutum genere ornatissimam matrimonio jungeret, atque adeo totius Austriacae Domus splendorem& decus conCrederet, PutatiS ne , AuditoreS, Carolum UI., Virum suorum temporum sapientissimum atque prudentissimum , caeco quodam impetu abreptum temere id, & negligenter egisse, an vero nullum non movisse lapidem , seque diligentissimum praestitisse , ut virum reperiret dignum TERESIA Filia, &. in primis idoneum

ad Austriacam magnitudinem conserUandam , atque amplificandam P Videor nunc mihi illum videre de gravissimo hoc negotio anXium atque sollicitum universum terrarum orbem oculis collustrantem , &. potentissimOS quosque regeS,

sed praesertim Germaniae optimates regibus is-

23쪽

sis & vi, & dignitate pares intuentem , illorumque

mores, facultates,& ingenia curiosissime investigantem, ne in maXima re prudentiae suae, quam vel in minimis semper praetulerat, aliqua apud posteros negligentiae nota inureretur. OmneS Profesto maximos, omnes & gloria , & nobilitate,& potentia, & auctoritate spectatissimos Comperit; tamen ex illis neminem, sed unum tantum

FR ANCISCUM Lotharingum eligit, quem sPon-1um nobilissimae Filiae Constituat.Quare quum post Iongam diuturnamque deliberationem, quem sibi potissimum Generum ex tot summis Germaniae Proceribus, atque etiam regihuS Caperet, Unum

dumtaxat FRANCISCUM Carolus VI. ceteris

Praeposuerit: necesse est, dum illi talem tantamque felicitatem compararet , nescio quid eximium ac pene singulare providisse, qUo omnium momtalium & optimus, & excellentissimus judicaretur. Qua in re nescio ego, cui magis gratulandum sit, an FRANCISCI felicitati, an vero Caroli VI. 1apientiae. Gratulandum certe FRANCISCO, quod Uxorem obtinuerit feminarum Ο-mnium, quotquot in Universis terrarum orbe sunt, facile principem, eX eoque antiquisSimo, AC Re nerosissimo sanguine concretam , qui ferme innumeroS Reges, atque Imperatores in lucem edidit, qua nulla alia pulchrior, nulla castior , nulla cor- Poris animique doti hus ornatior, & cui laudandae nulla satis apta inveniri possit oratio. Sed quoque Carolo gratulandum, cujus pene divino Con.

silio factum est, ut quam in FRANCISCO vir-Lutem detexerat, maximoque assicerat Praemio,

24쪽

ea omnium in oculos insiliret , tantamque sibi conciliaret auctoritatem, ut demum illum ad summum Imperii apicem eveXerit. Deerat profesto hoc illi unum , ut ad augendam suae felicitatis gloriam omnium eorum

1 uffragiis, penes quos liberum est eligendi jus, Marbitrium , Imperator renunciaretur . O diem illum, Auditores , jucundissimum , &. honorum omnium votis expectatissimum, qui faustis auspiciis non Germaniae 1OIum , sed & Italiae, totique

Europae nitidissimus illuxiti Jam fere quinque

annorum spatio acerrime dimicabatur, eX quo potentissimi Reges in florentissimaS eaS provinciaS,&. regna, quae jure hereditario MARIA TER DSIA a Patre acceperat, infeltissimis armis irruin Perant. ΕX terno ubique milite premebatur Germania , & cum intestinis, civilibusque discordiis

Contereret Ur, eXteris undique nationibus in helli societatem accitis, suo se ferro illis jugulandam dederat; ipsa quoque Italia caede , ac sanguine redundabat , nullaque pene Europae ParS erat, quae funestissimo illo incendio non conflagraret. Hanc si quis iniquissimorum illorum temporum imaginem sibi iterum repraesentaret , nonnc toti US Germanici Imperii incolumitati conclamatum esse diceret, & desperatis aC' PerditiS PrOPemo dum rebus omnia teterrimis illis hellorum tu hinibus corripi, &. ad interitum eXitiumque Ue gere Z Non quidvis eXistimaret potiuS, quam reSOmnes in integrum restitui poste, & ab illis tam diuturnam pestem ac perniciem depelli P Igitur

hoc major FRANCISCI I. Imperatoris felicitas

25쪽

hahenda est, quo intricatior ac turbulentior fuit temporum illorum conditio. Etenim felicitatis

FRANCISCI fuit imperium illud, quod jamdiu sibi debebatur, quodque demum turbatissimum capessivit, Pacatum reddere, Cuncta Germaniae membra variis in locis dispersa, ac dissipata colligere, suoque corpori restituere, turbas omnes qua auctoritate, qua consilio, qua armis Compescere, atque ex intestino illo funestissimoque hello Germaniam ipsam una Cum Italia, t laque Europa ad Concordiam adducere. Vere itaque felix, imo felicissimus FRANCISCUS I. Imperator, qui non hellum ex pace, ut illorum nonnulli, quos nobis hoc nomine commendavit antiquitas, sed ex bello pacem quaesiverit ; majoremque ex hac laudem ac gloriam & jure &merito obtinuerit, quam ceteri quique eX armorum terrore, ex discordiis, hellorumque tumutitibus sibi pepererint. Quo sane hono diutissime ille laetatus est ; M quamvis extremis hisce temporibus ad arma capienda, invitus licet, compulsus fuerit, tamen vel in hoc sibi illud feliciter obtigit, ut Germanici Imperii incolumitati pro munere suo faustissimo eventu consuluerit,& iis, quibus opitulaturus venerat, maximae fuerit utilitati, & adjumento . .

Et quoniam de hellicis FRANCISCI Iandibus opportunus incidit sermo, non abs re fuerit pauca quaedam de illis delibare, ne in re tam magna parum videamur de ipsius gloria solliciti . Laudandus enim quicumque ille sit, qui imperio polleat, si populorum quieti, & tranquillitati

26쪽

tati studuerit ; sed laudandus quoque est, si ab hostibus Iacessitus exerto gladio illorum impetuS contuderit, & felici marte pugnaverit. Nam quiSille demum mihi fuerit, qui ut otiosus vivat , Omnia cogatur perpeti, & militaris artis ignarus nesciat illatas sibi injurias ulcisci, & se, suosque a saevissimorum hostium incursitone defendere PA qua reprehensione quam abhorruerit praestantissima vel in bellis FRRNCISCI virtus , vos ipsi judicatote. Recordamini dissicillima, & gravis. sima praelia cum impiis, har harisque nationibus

in ultimis Pannoniae finibus ab eo Commissa; recordamini sanguine ipsius non semel, sed pluries opulentissimum Rustriacae Domus patrimonium defensum , & conservatum; recordamini Germaniam universam pristinum in flatum restitutam, eXercitus fugatos, munitissimas hostium arces aut solo aequatas , aut in dictionem redactas, immensias barbarorum Copias parva manu ab eo saepissime aut victas, aut repressaS,aUt retardataS.

Qvibus quidem in bellis strenuum se, fortemque Imperatorem gessit ; nunquam enim illi defuit in eligendo consiliuna, in obeundo alacritas, in exercendo industria & Iahor , in conficiendo feci u litas, atque contentio. Vobis non ignota Persequor, Auditores, quae quoniam fauste , fortunateque gesta sunt, quodammodo ad meam carissam videntur pertinere. Ut enim avitae virtuti S , ita quoque sunt in FRANClSCO certissimum disclicitatis argumentum. ' Cum vero optatissimum esse parentibus soleat quam sintillimos sibi nasci filios, cui hoc unquam

27쪽

XXVIII

quam benignius quam FRANCISCO Imperato.

ri concessum est Θ Cui illud e X animi sententiae . successit, ut generosissimae, numero Ilaque Prolis se patrem viderit, in qua ea constantissima elucet ingenii , virtutum omnium, morumque optimorum 1imilitudo, ut facillimum sit & filios in patre ,& patrem in filiis non adumbratum , sed egregie expressum intueri. Quotquot sane aut ossicii caussa, aut visendi studio Vindobonam frequentes ventitabant, insignem in iis pie Latem semper a Gmirati sunt, obsequentissimam erga Parentes optimos voluntatem, liberalissimos honestissimosque mores, ingenium suave, & ad Omnia vel maxima expeditissimum, Ut nemo unquam non dixerit eos quemadmodum Patri simillimos, ita quoque imperio dignissimos. Quae illi, ut usu venire 1olet, in posterum providentes vaticinati sunt , omnia, ne quid perfectae & ahilutae FRANCl-SCI felicitati deesset, nemo vestrum ignorat quam auspicato contigerint. Etenim JOSEPHUM II. Filium natu maximum Imperatorem designatum vidit, & nobilissimo Principi PETRO LEOPOL-DO alteri Filio, se adhuc vivo, Etruriam vice fa-Cra interim regendam, seque demortuo i psi propriam adsignavit, alia fortasse & reliquis curaturus , si per ipsorum aetatem licuisset, & nisi no- his, iisque omnibus, qui Lotharingicae, & Au-Briacae Domus splendori student, & amplitudini, fuisset mortalitate interceptus. Celebrabatur a-Pud veteres quasi rarum felicitatis exemplum Metellus, quod cum quatuor illi essent filii, Cunctos aut Praetorio, aut Consulari, aut Censorio

28쪽

viderat magistratu perfunctos, & triumphalibus ornamentis insignes. Magnum profecto dicendum est fuisse Metelli gaudium ; sed longe major FRANCI SCI Imperatoris laetitia fuit Cum in. Credibili voluptate conjuncta. Ille enim haec in libera civitate consecutus est, ubi plus populi, quam optimatum , qui PrudentioreS sunt , auctoritas valuit ; Hic ab amplissimis totius Gemmaniae Proceribus, quos nefas est suspicari aut fallere, aut falli poste ; Ille laetatus est eos ad filios suos Reipublicae honores delatos, qui licet

maximi, quia in populi tamen manu erant, Plerumque etiam indignis mandabantur ; Hic Iuos iis decoratos imperiis, qUae lum morum virorum suffragiis non nisi probatissimae virtutis homini-hus committi solent. Hoc sane demum gaudium est, eas in filiis animi dotes intueri, ut nullus non illis honor communi omnium consensione debeatur. Hic est felicitatis veluti quidam cumulus , ad quem si cetera accesserint, quae modo a nobis perorata sunt, cum nobis Imperatorem ostendunt, cujus vitae curriculo virtute, ac se tuna duce felicissime exacto nihil majus exoptari,& addi possit.

Sentio me paullatim, Auditores, in eam Orationis meae partem esse dilapsum , quae tota erit in iis praecipue FRANClSCl laudibus conteXendis, de quibus nihil sibi fortuna vindicat, nihil temporum opportunitaS, nihil rerum commoditas, sed quae dumtaxat ipsius propriae sunt , PraeqUe ceteris , si pibi locum usurpant.

Loquor de xccta, & aequa illa

29쪽

Ia civili Regni administratione, in qua, qui se attentum, ac sedulum, constantemque eXhibuerit, ceteras regiaS omnes hac una laude complectitur.

Nihil enim est cur Reges in hac tanta potestatis inaequalitate Deo simillimos judicemus, nisi quod pene infinita auctoritate praediti nullius subsunt

imperio : Contra vero ipsorum voluntati, & arbitrio omnia parere jubeantur. Siquidem eorum est leges condere, hellum indicere, Pacem Componere , foedera sancire , deque ipsa vita, ac mo te decernere. Quis tamen non videat in haC maxima principatus auctoritate quam facile omnino sit a recta via deflectere, & cum unius clun-IaXat nutu regantur omnia, omnia quoque su Gque deque habere, nihil pensi facere , & sibi po-PulOS, non autem se populis natum arbitrari PQuod mehercule qui sibi persuadeat, de gloria illius in memoriam saeculorum sempiternam actum omnino est ; cui enim aequissimi imperii fama Comparari debuit, ei crudelis adhaeret, superhaeque dominationis invidia . Hinc sane quemadmodum , qui filios olim susceperint, suavissi mo illo patris nomine, quod ad significandam communionem sanguiniS natura ipsa reperit, VΟ- citari amant: ita ex Regibus nullum in VeneriS , qui Patriae, hoc est populorum Patrem appellari , sequo profiteri non gestiat. Tam dulci se quisque ceteriS appellatione commendat, & cum velit amari a suis , suorum 1e quoque commodiS,& utilitati studere, seque illorum amantissimum esse gloriatur, illos prae oculis hahere, sinu com-Placti, S. diu noctuque paterno amore Vigilare ,

30쪽

XXXI

ut cuncta recte , prospereque administrentur, ut legibus obtemperetur, ut domicilia, bona, fortunaeqNe omnium in tuto positae & collocatae sint, ne quid demum repente insurgat, quod populorum tranquillitati, securitati & otio aliqua ex parte possit ossicere. Quid hoc Patris vocabulo suaviusὸ quid honorificentius P quid vero dissicilius, quod cum laude retineatur λVeruntamen quod olim & jure , Sc merito FRANC SCO tributum est, id nunquam dimittendum, imo potiuS sibi confirmantium Curavit. Qui enim ingrata ei foret ejus nominis appellatio, quo patriam servatam a se, amplificatam & audiani sumina solertia, labore & industria significaretur P quo Tullius ille Romanae eloquentiae Vindex , cui omnium primo post Rempublicam a caede, ab incendiiS, a rapinis liberatam hoc a Se natU Concessum est, adeo laetabatur, ut deinde &Bostra, & Curiae subsellia , &. Deorum Templa nonnisi hoc nomine per narent Θ quod demum

ceteri omneS Romanorum Imperatores nemini commianicatum , sibique duntaxat reservatum

voluerunt Z Fuit igitur cur FRANCISCUS eo titulo decoratus sibi plauderet , nihilque haberet antiquiuS, quam eum se Regem praestare, qui amore in populos alios omnes longo post se relinqueret intervallo. Nullius hic ego nili unius Etruriae testimonio utar, quae FRRNCISCI patria facta est, ex quo pacis habendae ac tuendae caussa cum ea paternum Lotha tangiae regnum Commutavit. Illa enim in hujus locum maximo suo

bono successit, nihilque habuit, quod sibi invi

SEARCH

MENU NAVIGATION