De laudibus Francisci 1. Romanorum imperatoris electi oratio funebris Marcelli Cherofini ..

발행: 1766년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sciensque omittam, quae extra te sunt, Pulchem rimam nempe illam veterum omnium numismatum a Carolo Magno ad haec usque tempora Cu-1orum collectionem ; admirabiles eos quoque, T rissimosque naturae foetus, quibus undique conquisitis, & Vindohonae Augusta in Domo assem vatis nova quaedam uberrima & eruditionis, Mdoctrinae seges comparata est; amoenissima illa demum viridaria Americanis cujuscumque generis arborihus consita, quibus omnibus & Chronologiae, & Physicae, & Historiae, & Philologiae rati nibus videtur non parum ille profuisse. Quamvis enim haec missa faciam, quae Certe maxima sunt , M ad FRANCISCI laudem conducibilia, plurima tamen, ac Propemodum infinita in te una supersunt, quibuS quodammodo te ipsam possis erigere , meritoque laetari. Veteres enim hi h liothecae maximis & copiosissimis auctae sunt librorum acincessionibus, novaeque ejus auspiciis ad studiosae juventutis commoditatem recenter instructae, quas

inter lectissimae illae atque locupletissimae, privatae Olim ac propriae Lotharingorum & Μediceorum Ducum, publici juris nunc factae ; artis Icnographicae studium novorum praestantissimorum Praeceptorum sedulo ministerio Florentiae utilissime excultum; Senensis perillustris olim Academia, sed annorum lapsu concisa, ac propemodum jacens munificis FR ANCISCI manibus erecta, ac sustentata ; & illa altera, quae jubente Caesare eo consiIIio nuperrime instituta est Academia, ne Florentini , & ceterarum urbium generosi adolescentes otio ac fiscordia langueant ab avita majorum suo

42쪽

XLIII

rum virtute degenerantes, sed ut ingenuis & liber, libus quibuscumque artibus, ac severioribus dbsciplinis non exigua Reipublicae Etruscae utilitate imbuantur. Quo ad commendandum eximium cum erga litteras, tum erga populos amorem suum quid illustrius, aut quid accomodatius e cogitari unquam potuit P Etenim intellexit juvenes generis nobilitate conspicuos ad magistratus, ad honores, ad amplissima, eademque gravissima obeunda munera educari, qui si a teneris annisaslucidant faciles aures diatorum virorum Praeb re consi liis, si saniora philosophiae praecepta tempestive animo imhtherint, & in hac tanta , ac tam multiplici scientiarum & disciplinarum varietatem praesertim, quae utiliora sunt, avidissime arri- Puerint, optime quoque de publico bono, ac pinpulorum felicitate videntur promerituri. Quae t mon Prae ceteris omnibus singularem FRΛNCI-SCl Imperatoris amorem experta fuit, illa est no-hilissima, ae per totum terrarum orbem celebe

rima Pisana Academia , quam ita semper in lis habuit, vehementissimaque charitate dilexit , ut ejus opera & patrocinio nulli alteri secunda . plurimarum certe sit princeps . Testes hic vos appello illius Athenaei doctissimi, amplissimique dates, quos doctrinae , penitiorisque eruditionis laude praestantes undique magnis muneribus accitos instruendae Etruscae juventuti praeposuit. Praeconiis ille vestris,justissimisque laudibus quam saepissime affectus e1t , quod non nisi eruditissimis, sapientissimi sique viris in collegium vestrum

Optatis totius Academiae & εloriae studuit di

43쪽

amplitudini; quod bibliothecam de quidem pretiosissimis refertam libris vobis comparavit ; quod vos uberiori hus stipendiis ditari jussit ; quod

summa summae doctrinae praemia & heneficia semper attribuit . Illum vobis uno ore acclamanti hus eximia pietate conspicuum, illum pem petua usum felicitate, illum regiis omnibus orn tum esse virtutibus, illum vere paterno amore in Iitteras,litteratosque homines, atque adeo in unu versos Etruriae populos perfunctum fuisse aures quotidie nostrae persunahant ; nunc vero o Ver-1ae mortalium vices t o miserrima humanarum rerum conditiol dum majora, si fieri ullo modo Poterat, in dies expectabamus, dum FRANCISCO I. Imperatori, Augustae Conjugi, generosissimis Filiis fausta omnia ac felicia adprecabamur, illum eheul immaturo interitu Germanico Imperio , Etruriae suae, totique Europae sublatum Una vobiscum IugemUS. Verum in hoc tanto ac tam repentino casu si perpetuo dolori cedendum esset, Auditores, numquam humanis quibuscumque rehuS , quae naturae quadam necessitate accidunt, quaeque interdum nos angunt, stlatium aliquod inveniretur . Fateor & ego quoque improvisa,atquo inOPinata FRANCISCI morte maximam justi moeroris occasionem nobis oblatam; sed cum talis ille,tantusque Vir, qualem,quantumque huc usque vidimuS, oiem supremum obierit, quisnam vestrum erit, qui lacrimis & fletu potius, quam jucundissima Virtutum ejus , maximorumque in rempuhlicam meritorum recordatione funus ejus cohonestare

44쪽

stare velit Z Quid aliud esset hoc facere , quam

Praetentem ejuS, qua nunc fruitur , ut Omnino speramus, beatitudinem indignissime ferre P Nam sit pietati singulorum , si religioni, si in reliquos homines charitati amplissima a Deo aequa lancestatuta sunt praemia; si eam , quam quis feliciter virtutis auspicio duXit, nova in caelis excipit vita honis omni hos cumulatissima: quis amplius

FRANCISCI morti illacrimabitur P Quis potius illi vere I lo , FELICI, PATRIQUE PATRIAE

jam acquisii tam beatissimam immortalitatem non gratulabitur Z Quod cum mihi persuasum omnino sit, propterea Censeo in hac communi luctus acerbitate animoS eXCitandOS, Certis Simaque ea

spe erigendos , fore scilicet, ut Christiana Respu-hlica jam Patre amisso in Filiis habeat , quo gravissimo huic vulneri sibi illato facillime medeatur. Heredes illi paterni regni, M imperii ,

PaternarUm quoque virtutum imitatores FR AN ClSCI gloriam aemulantur , cumque jam illi juvenili adhuc aetate Cunctis eum animi dotibus , prudentia , consilio , fortitudine , magnanimitate , amore in populos aequaverint, si ulla id fieri ratione potest , etiam superaturi videntur . Habent

profecto Augusta in Matre MARIA TERESIA

clementissimi ,sapientissimique regiminis persectis , simum quoddam exemplar ; habent domesticas Celcherrimorum utriusque Familiae Lotharingicae&. Austriacae Heroum imagineS, quorum aspectri ad ardua quaeque aggredienda inUltantur , atque incitantur ; habent , quod Certe maXimum ac Praecipuum est, tam eXcclientiS naturae , mitis Si

miis

45쪽

XLVI

mique ingenii opinionem, ut ad omnia virtutum genera non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti esse uno omnium ore dicantur. Optima igitur ab illis, ut coepimus , in Posterum quoque speramus ; itaque fiet ut quemadmodum de FRANCISCI I. Imperatoris , ita etiam de Clarissimorum Filiorum laudibus nulla unquam aetas conticescat .

46쪽

Si videbitur Rilio Patri Magistro Sacri Palatii Apostolici. Dominicus Iordani Archiep. Nicom. Virem

IMPRIMATUR,

Fri Thomas Augustinus Ricchinius Ces. Praed. Sac Pal. AP. MAS.

SEARCH

MENU NAVIGATION