장음표시 사용
41쪽
xin Pythagorae contubernalem, Legissique Getici Assessorems Quis tam fistidiosus sit, qui conte- mnat, quod Strabo scribit, Zamoixi nolim fui sie,
qualis apud Baerebystam Regem erat Deceneus: semperque apud Getarum Reges aliquem fu i Aeconsiliarium, qualis apud Berebystam erat Dec Deus tempore Strabonis: & qualem te Zamosci apud Henricum Regem fore credimus. Sint sane' illae veluti imagines sapientum Virorum , quos in vestra Legatione videmus, ad Regni gubernationem comparatorum : sint exempla abs prima antiquitate Maiorum vestrorum repetita, quae Regibus nunc quoque Vestris commendentur. Sed non est huius loci, talia persequi pluribus Verbis multoque minus alia Scythicarum Antiquitatum praeclara monumenta: tametsi symbolica magis sortasse sint, quam fabulosa,& nunc quoque Regibus oportune incultarentur: qualia sunt, quae nar
rant de primi Scytharum Regis tribus filijs Lippo-
xai, Harpoxat , & Colpoxai. quoru minimus natu, quia magis esset moderatus,praelatus sit duobus suis fratribus, quorum prior nimium praeceps, alter nimium tardus erat . & quod his flamma prohibitis negatum est , potuerit manu tangere aurea haec inlignia caelo demissa, Aratrum, Iugum, Securim, phyalam. Audio haec Regnorum symbola arcana, & mysteria vestris Aborignibus ascripta, pro lixe exponia nostro Goropio Belga: eumque supra alios, rara quaedam eius generis quae ad V
42쪽
stras Aniiquitates pertinent, scite & erudite coli gisse,sed quae nunc a me inculcari nihil attinet, nomagis qua quae cohonestandi vestri Vistulae causa, qui in sinum Venedicum maris Baltici effunditur
contendit eum esse Eridanum, a Veteribus Electri nomine laudatum, quem Virgilius fluuiorum Regem dixerit,non eum,qui in sinum Adriaticum Venetae Reip. influit: & veteres scriptores rerum Sarmaticarum minus peritos, ea in re erroris coarguit.
Sed faciat hoc licet bono & liberali erga gentem
vestram animo, tamen nimis ociosus videbor, si vi laudem, unde vestra Curulis Legatio venit cu suo Munere, eo excurram, & vos etiamnum de via longa fessos tali veluti poetica oblectatione fatigem. Verum etsi nolim ociose' immorari in Regni vestri,quod Legationis vestrae munus esse dicimus, antiquis laudibus: tamen ingratus fuero & in officiosus, si non addidero, maximae laudis cau. a, Regnum a vobis deferri & literatum & literatis hominibus refertum: quod ne ipsa quidem Barbaries hunc Barbarum dicere ausit. Laudent in eo alij Equitum nobilitatem, multitudinem, fortitudinem, qua armatum esse dicitur. Meum est, ante ferre studia doctrinq;& doctorum virorum, quibus abundat, ingenia meritaque. Quid enim ' ipsa Italia, voce & confessione sui tuique Caroli Sigonij testata est, sese Poloniae in eo curriculo laudis cedere. Meministi enim Zamosci, quid ille in epistola ad vestrum Marianum Leetentium publice cons-
43쪽
I iteras in Gallia sepultas suscitasse ut solum Metdeinceps Nobilitatis indicium, literas nosse. Sed an hoc rursus fieri posse speras hac tempestate Ioannes Zamosci ' Ego optare possum: sp rare non possum. Et quorsum nunc apud te literarum patronum M vindicem summum , earum
causam agam ' defensionem suscipiam ' laudes commemorem quid etiam querimoniam exaggerem malς tractationis, qua illae in multis Re gnis, in quorum Solio, cum eruditis Legibus , quarum perpolitas Tabulas circunserunt, sedere deberent, indigna iniustaque barbarie opprimuntur, affiguntur , proculcantur: suis honoribus de
bilisque premiis spoliantur, & prope ad ludibrium ignominiose' prostituuntur' Quid nihil
ominus repetam, quam illae suggerunt, & antea indicaui , sed satis inculcare non possum, Veterem in Imp Taciti electione acclamationem, uis me-bus , quam literatus, Imperat ' Quid Platonis vulgatam iam satis, sed nondum intellectam satis sententiam, Beatas fore Respublicas, cum aut Philosophi regnabunt, aut Reges Philosophabuntur 'Quid ne discedam ab Anaegauensium Francorum .istoria)in uno Roberto, ab ijs prognato, Rege Neapolitano, quem doctiss. Franciscus Petrarcha Regem Regum testatur dictum esse propter studia literarum,quas etiam Diademati suo se anteferre profitebatur, ostendam, quid nostri Reges prς- stare debeant s Quid Renatum nostrum eiusdem
44쪽
gentis Regem, ostendam inscitia hi storiae ambsisse Regnum Sc Neapolim, quam eius aduersarius Alphon sus Rex literatus, prauidio de memoria lit raru euicune: miremur eum sivis militaribus Signis Librum appinxisse . quamuis non omnes Qrte intelligant,ecquem potissimum librum indicaret. Vt ad vos reaertar Zamosci: dico vestram Legatione,literis iacentibus de prope deploratis anima
reddidis se. 6c veluti Signia bonae spei alte in Gallia sustulisse, cu de studij, literarum magis atq; magis
excitandis etiam cu eo Rege quem petit agit, a quo& restitutionem M amplificationem Academiae Cracouiensis stipulatur, & hac statuit non postremam esse Regni gloriam,decus,& praesidium. Aa-diuimus non modo ex hac Lutetia Parisiorum ante annos cinx. doctores literarum ad illam Acad miam vestram instituendam repetitos esse, sed Scquid ad eam Schola erigendam contulerit cura & liberalitas ipsius quoq; Heduigis Reginet ve strae, filiae Ludovici nostri quo magis Sc haec stanti Dux simina facti in viris exprobatura merito sit quod audire
debent,si tali exemplo non excitentur. Sed si Leg tio vestra,quod suscepit, urgea nulla est huius temporis barbaries tanta, quae rebus prςesaris obstare possit. 6c in hoc quoq; Regno atque adeo in ea ipsta Curia in qua hoc agitis & curatis, & inter eos proceres cum quibus id agitis: occurrent literatum patroni Sc vindices, qui vobiscum conspirent, Ecce
. enim , ipse quem iterum honoris causa nominabol
45쪽
Humidus Cheuernius,Regis, quo de qu ritur, Cancellarius , qui & ex eius sententia & auctoritate superioribus annis mihi mandauit curam & restitutionem Academiae Andegauesis,in qua melioris Iurisprudeliae vox personaret,vobis adest adest & occurrit Henricus Memmius,Regis Nauarri Cancell, rius doctissimus,& doctorum studiosorumque hominum Mecoenas magnus: occurrit & qui ad vos in hanc urbem honoris causa introducedos cum Principibus praemissus est, Paulus Foxius,non minus &ipse literatus quam nobilis literaru cultor, quarum dignitatem apud alias quoque gentes suis Legati nibus auxit. Adest & Faber Pibracius, Regius in Senatu Ad uocatus, Iurisconsultus tersus & disertus, qui vos comitabitur, & Regem ad vos abiturum sequetur: denique adest,qui hanc ipsam literaru causam in vestris Comitiis egit, & cum Regni, quo de agitur,causa primus coniunxit,& quod magno animo coepit,maximo vobiscu persequitur,Monlucius
Valetinus. Et dubitamus adhuc, quid literae sperare debeant3 quid Legatio vestra in hoc genere efficiet quid vestra Academia Cracouiensis impetrabit, ut etia superet veterem nam demiseris huius teporis Scholis nihil nunc dico) Massilia, Athenas,Berytut Crede mihi minime vano,Zamosci,statim atque supra hospitij in hac urbe tui fores cum tuis insignibus trium hastarum, nomen tuum subscriptum legerunt homines dediti studiis doctrinae cum inte
pretati sunt illas esse hastas Palladis potius quam
46쪽
Martis,tum vero nescio qua repete spe bona recreati respirarunt.Nihil morati sunt illud inscriptioni nominis tui additum, Capitaneo Bel e generali,&c.sed statim atque legerunt istud, Ioanni Sario Zamoscio: quid sperare, quid expectare ab hac Legatione d
Dixi, qualis haec Legatio sit,quae desert Regnum magnum, antiquum, literatum. Etsi vero alias eius Regni dotes non addam, tamen nec debeo nec possum praetermittere, quod prius dicere debui, R gnum pacatum deferri, quod vel togatus Princeps adire queat: neque domi modo pacatum, sed etiam foris. Nam & ipse Moschus, perpetuus alioqui Macer hostis,ex quo tempore audiuit hinc Regem a vobis peti,agere de induciis vel foedere dicitur. Fuerunt quidem,ut ante dixi,semper olim oblata Regna Andiu Principibus: sed cogor fateri fuisse
controuersa, litigiosa, turbulenta, & quae cum m gno exercitu adeunda & armis euincenda essent, Mab hostibus,qui eiiciendi atque expelledi erant, iam cupata. Quid enim aliud dicam, siue Regnu gliae,siue Siciliae,sive Neapoleos,sive Tarraconis, taue Pannoniae,considerem,quale erat cum illis obi tum est,& qua conditione nostris deserretur.
Habet itaque hoc veluti singulare & ut verbo I ris nostri utar praecipuum s quod quidem certe Verarum est,sic est maximum) quod vestra Legatio defert , Ut parata non minus quam pacata possessio sit, sine litesne armis sine ullo bello:denique svi est in
47쪽
prouerbio sine sudore & sanguine.Neque vero dissimulamus, nos etiam legisse vestrorum Commentarios, qui de Rep. emendanda inscribuntur: ex iis que iampridem intellexisse, quaedam Regni vestries. vlcera, quae curanda sint, & magnam difficultatum molem subiturum eum esse, qui hanc curationem suscipiet.Sed nihil tamen est,quod Regium nimum vestro consilio confirmatum deterreat. Scimus & de quibusdam legibus illic inter Equites &ciues sui vocantur) magnas esse quaestiones: neque ignoramus maiores esse de Religione dissensiones,
neque modo nuper natas, quae totam Europam pem uagantur & concutiunt,sed & alias multo antiqui res, quales ic inter Graecos & Latinos multis iam seculis fuerunt. Sed tanto magis admiramur Genium
ut ita dicam) vestri Regni, in quo tale ut vulgo
vocatur) schisma nullas dat turbas,neque Reip.cΟ pus & cocordiam distrahit. Equidem cum aliquando legerem,Ruthenos, ut nunc dicuntur, qui olim Roxolani dicebantur,accepisse doctores Religionis a Constantinopolitano Patriarcha : & in Rusticis Chronicis annotatum esse, id esse factu anno 6 97. Vt illi quidem numerant) incidere autem hoc tempus in annum Christi DccccLxxx. paucis post annis quam a Romano Pontifice Poloni in Religione primum instituti fuere :&meminissem , quale iam tum schisma quale dissidium exarsisset inter Romanam & Constantinopolitanam Ecclesiam: dubit bam , num populi ita dissidentes coalescere possent
48쪽
sub uno Rege .Sed cum deinde legi, Rugiam ladem a Casinairo Magno, Poloniae Rege cui etiam tunc aderat nostri illi Carolo-Robertus & eius filius Ludovicus, paulo ante designati heredes Poloniae) in prouinciae formam redactam esse, ea lege ,ut illa in Religionis causa nihil mutaret:eamque cum illa sua
αυτονοm s. pacatam, cum reliqua Polonia bene co
luisse:intellexi in vestro Regno facile feri,quod alibi vix putaretur fieri posse. Dissicilior quidem est
dissensio altera, quae superioribus annis exarsit:&aliorum Regnorum exempla faciunt,ut magis intelligamus, ecquo illa erumpere soleat. Sed feliciorem esse Regni vestri conditionem in hoc genere audimus: ut & in ipso loquor, vi coepi) collegio vestrae
Legationis agnoscimus admirabile exemphim com cordiae & coniunctionis ciuilis, quam non diuellat dissensio aliqua de religione:& in illa ipsa electione, cuius internucij estis,in vestris Comitiis,talem conspirationem aliae gentes admirantur. Ergo Regnum in eo statu, in quo alioqui putarentur turbulentae tempestates existere, tamen pacatum & sedatum,&domi forisque quietum, cum illa sua libertate, quae intra suos se fines continet, suorsimque interea omnium ordinum concordia summa, desert Legatio
haec vestra:& vi est conflata atque temperata ex omnium Ordin um viris sapientissimis, tanquam con
centus quidam collectus ex distinctis sonis, & diss- milium alioqui vocum moderatione s agnoscis Z imosci de Rep. temperanda sic locutum esse Scipi
49쪽
nem in libris tui Ciceronisi dat egregiu exemplum boni Consilij ad bene beateque regnandum, & adeam Reip.moderationem retinendam,in cuius conseruatione salus quoque Regni posita est. Sed prope
praeuaricari viderer,si iam praetermittam quod pertinet ad commendadum Legationis vestrae munus, hoc est, Regnum & Diadema, quod illa offert, ut orientales, sic & Septentrionales populos vestros, no modo esse,semperque fuisse ιυλιβααλεις, eaque in re cum Francis conuenire sed & Reges suos tam v nerari,& prope adorare,quam a Regibus abhorruerunt olim& Graeci & Romani. Quod cum audio, venit in mentem quod apud Plutarchum Artab nus ille Satrapa Persicus, Themistoclem Atheniensem,qui ad Regem Persarum venerat, monet. Leges inquit) o hostes, aliae sunt apud alios. Vos Graeci prae Omnibus rebus libertatem laudatis: Apud nos autem ea Lexpraestantsima est,quae venerari Regem,tanquam e Agiem Dei ubet. Seὸ meminimus tamen Persas in illa sua adoratione tam stupidos non fuisse,quin acute discernerent inter Regem & Tyran um : ut & H rodotus narrat , grauiter illos iudicasse,& sapienter dixisse, Cyrum quidem, fuisse patrem, Cambysem vero, dominum: Darium autem, mercatorem siue υιπαλον. Sed neque vestris Maioribus defuisse vel iudicium vel animum, ubi abdicandi Tyranni fuere,docent nos Historiae vestrae, & exempla duorum
fratrum Regum, Vladisses secundi,& Miecissat te rij: neque quod ex Archiuis Regni vestri secretioria
50쪽
bus prolatum est, ignovamus, cum Casimirus fratri illi suo Miecissao pulso su rrogaretur,quale Anath ma subscribente ipso Casimiro, voce Antistitis Cr couiensis denuntiatum sit latronibus & Tyrannis exitio deuouendis, uniuerso populo & Nobilium
coetu accinente istud AMEN. Verum vetus dictum est,eum demum bonos Reges amare,qui malos oderit.& venit in mentem, quod non minuendae Ma statis causa, Tacitus, cum laudaret veterum Germ norum mores scripsit: Nec Regibus eorum infinita aut libera poterus. Et vero ea demum vera Regna sunt,
quae legibus astricta, ad earum regulam diriguntur:neque proprie Regna dixeris,quae recta no sunt, sed effrenata detorquentur in Tyrannidem: de quibus quidem meus Pacatus in suo ad Theodosium
Panegyrico, Illi inquit isti avide Regna desiderant,
quos filuta legibus delectat esitae quorum crudelitas, in demnatos necandi cupiditas priuata rapiendi: libido,honestas andi us atque impunitatem requirunt. Sed nos opponemus vel illam veterem puerorum cantilena,
quae Regnum recte facientibus offert, ut est apud Horatium. Rex eris salunt) si recte facias : neque s nus quisquam admiserit impuram illam illius & incestae & furiosae meretricis vocem, Si libet, licet m que est,quod Fricius vestras in suo de Legibus libro vel se torqueat, vel nostrum Vlpianum accuset,quia
dixerit, Principem legibus solutum esse. Id enim ut indicat inscriptio) modo dixit ad Legem Iuliam Papiam: ex qua & exemplum illius solutionis