De legatione Polonica oratio Fran. Balduini I.C. ad cl. v. Sarium Zamoscium legatum Polonum

발행: 1573년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

coronatus fuerat, generum sibi ascivire Carolo robertum, quem Hungarum vocant, ego Francti Andegauensem voco)cui filiam suam elocauit, &quem Casi miro filio suo substitui atque succedere voluit. Et vero iam ante expertus erat, quantum& opis & auxilij abs tali socio & R derato repetijsset ad suet Poloniae defensionem , praesertim a iuersus Boemos&Prutenos: vi& deinde Casi mirus mortuo patre sensit magis atque magis, qualem in illo& ipse fratrem assinem, & Polonia vindicem atque defensorem haberet: quo minus miremur , ex Ca- sim iri voluntate in Comitijs designatum esse Rege Poloni et . Habebat Casi mirus filiam nubilem, dc

ea ipse etiamnum erat aetate, annorum nempe X X X.

. sna admodu adolescens uxorem duxerat, ut plures filios suscipere posset: neque ignorabat, cuius periculi esse soleat, designari viventis heredem alium. Sed nihil potuit aut infringere aut retardare ,&Casi miri illius votum, & Poloniae desiderium: de Dique videbatur personare oraculum, quale Rex Latinus audit apud Poetam, Externi veniuntgeneri, qui sanguine no tum

Nomen in astraferant.

Nolo mih i fides ad hi beatur, si quo studio Caro-loRobertus ille id eius filiusLudovicus,designati &substituti sint, & quales iudicio consentientis Poloni competitores etiam Polonos de Casimirianos vicerint, meis verbis dixero. Sed cum, quicquid

illud est, perscriptum diligenter sit & in Hunga-

32쪽

ricis Bonlinij, & in Polonicis Cromeri vestri HL storiis, quid est, Zamosci, quod ignoremus, Maiorum vestrorum erga nostros illos admirabialem propensionem. Quid mortuo Carolorobe to ante Casimirum t Ne quis putet iure quodam quasi caducario euanuisse Ludovici substitutione:

ecce, reuersum ex Italia victorem rursus a Polonis

ex petitum esse dico, non modo nulla inuidia, sed maiori potius studio Casi miri, talem sibi etiam in Regno non modo successorein delignari , sed occollegam dari optantis. Quid dicam , cum vigin ii deinde annis siti perstes Casimirus vixerit, nihil

tamen interea vel imminutum vel immutatum esse

de eius & Poloniet totius studio erga Ludovicum Quid mortuo tandem Casmiros Ludovicus, ut minime erat ambitiosus, dicitur liberam Polonis reliquisse electionem noui Regis: sed quainti Scotn- petitores rursus magni de gratiosi dc ambitiosi intercederent , nullus tamen Ludovico nostro praela tus fuit, absenti licet, & fugienti potius quina ambienti e sed neque obstitit. quae illi obiiciebatur , r-gnorantia linguae Polonicae . Quid multisJ Cum Cog to, quam ipsi etiam inatores de Legati Poloniae laborarim, ut restitantem impellerent ad adeundum Regnum, tot iam anniS, toties, tam constanter oblatum atque delatum, venit in mentem

quod de Theodosio canit Claudianus. Digna te i Virtus: vltrose purpura seupplex .

Obtuli Cr olus meruit,regnare rogat M.

33쪽

Non temere est Zam osci,quod tam multa de polonorum vestrorum erga Ludovicum illum studio repetimus. Nam & hodie interest imprimis id me minis eo & qualem comparationem indicare velim, non ignoras. Volo etiam addere, quod non modo ex historia, sed & multo magis ex veteri inscriptione Sepulcri in Gallico monasterio Diuiodu nensi, cuius ante memini, obseruaui de quodam Vladistao Regii sanguinis Polono, quem Cassimiri propius Sobrino 't Iuris nostri verbo utar nisi se probare possem. Hic vero quamuis auctoritate quoque Pontifica, & dispensatione, quam vocant nam etsi Cromerus illam defuisse significet, adfuisse tamen probat illa inscriptio J subnixus, &potenti factione armatus esset,& obtenderet exemplum illius Casi miri, qui ex Monacho quoque factus olim erat Rex Polonia . tamen non potuit aduersus Ludovicum impetrare, quod tam impotenter affectabat: sed qui fuit erga Ludovicum perpetuus fauor Polonorum, reiecit talem riualem Quod & te obseruaturum esse non dubito, si quan . do Diuiodunum nobilem Francicq Burgundiae urinbem, non multum dissitam ab itinere vestro forte invisas, & insciptionem , quam indicaui Has quq incisa in marmoreum scpulcrum etiamnum illic

in Epitaphio legitur. Dixi quo studio polonia Ludovicum nostrum Hegerit. Sed addo, nequc hunc scfellisse spem &expectationem eligentium, neque Poloniam vn-

34쪽

quam poenituisse suae Electionis. Imo vero haec ilialius memori et sacrosanctae tantum detulit, ut quod minquam antea Poloni fecerant, neque unquam postea fecere, qui mulieribus Regnum nunquam detulerunt Hed uigin Ludovici filiam, Reginam et geriti priusquam etiam nupta illa fuisset. Quid εQualis Rex fuerit Ludovicus, & quale sui deiiderium mortuus reliquerit, estimetur ex luctu totius Regni. Non mea sunt, sed Hungaricae histori ver ba, annos tres uniuersam Hungariam quod & de polonia dixero mortuo Ludovico pullam vestem induisse, totidemque annis luctum Regionatim celebrasse. Nusquam risum, iocum, sonum,nusquam ullum interea festiuitatis genus fuisse. Iusticium triennio esse indictum & interea pueros omnes , tanquam patre orbatos ncessisse gemeb v ndos. Non audeo reliqua addere e quia & quae iam recitaui , tam magna sunt, ut incredibilia prope videari tur. Quid multis' prope dixero, mortuo Ludo uico parentes onnes silijs suis indixisse, quod olim Romae unus Metellus Macedonicus, cu Scipio fricanus publico funere efferretur, filijs suis , quos quatuor habuit clarissimos, imperauit, Iie ij,

unebri Scipionis lecto humerosiubjcite: nun tuam enim funus maioris ciuis videbitis. Quarsum haecὶ victi audiamus vos in Henrico nostro alterum nunc Ludovicum requirere, audiat

alij, quid tale exemplum sibi velit, quid spondeat. Dicent alij alias causas eius Electionis, cuius renun-

35쪽

ciatio quaedam est vestra Legatio: ego, qui audio in Copaiiijs vestris laudatum &propositum fuisse Ludovicum illum, cum de Henrico nostro eligendo ageretur , dico huius siue lectionis, siue elemonis causam magnam fuisse, spem quandam & desiderium recuperandi in Henrico, quod in Ludo-

uico Rege polonia amisit ante annos ducentos. Tu Zam osci qui & veteres Leaes Rom. de legendo Senatu eiusque conditionibus tam eleganter destri, psisti non nescis plura etiam obseruari in legendo Rege Polonico. quam in Senatore Romano . Sed vunihil vos neglexisse credo, sic nihil volo de vestra Calltione diccre, aut,quae ignoro, de Comitijs vestris assirmare. Nam &quod ait poeta, ad nos ViX, tenuis famae perlabitur aura . Sed interea dum vos, dum alij, quibus mandatum est, Operam ut dent nequidResp.capiat detrimenti,faciunt ossicium ego vota concipiam , Ut non modo spes vestra de expectatio non fallatur fallatue , sed ut cumulate e tiam superetur. Et quia memini, quod scribit Lampridius Constantinum solitum esse dicere, Imperium fato dari: Eum vero,cui id datum fuerit, pret. stare debere & efficere,ut Imperio dignus fuisse videatur: acclamare audebo nouo Regi, Spartam nactus es hane orna . si veniendum sit ad eam conclusionem, quae veluti illi valedicat ad vos abituro. sed quam, si nunc quodammodo refugiam. velim mihi

ignoscas. Nam si qua pars huius orationis mihi dissicilis fuit, haec vero postrem auliὀ est dissicili E si

36쪽

ma, in qua confligunt affectus prope contrarii, Mex eodem tamen fonte manantes. Vellem quidem certe praeiret aliqua vetus formula, qua uterer potius,quam ullam nouam concipiam. Illud modo dicam, memini sie me, Quis fuerit Franciae sensus,

quis sermo, ante annos CCC . cum suum Ludovicum, filium unicum Regis sui philippi Augusti vix dimitteret, vivo patre traijcientem in Angliam, ad capessendum Regnum, quod Angli Francis deferebant , reiecto etiam suo Rege Ioanne: nec obliti sumus quid ante annos cxc rursus dictum &cogitatum t, cum valedicendum esset alteri Ludovico etiamnum orbi Regis Caroli vi fratri unico in Hungariam abituro ad adeundum regnum dotale. vel li ad nostros Andes redeundum sit, non ignoramus quid ante annos prope CCCX. csim Carolus primus Andium Comes, frater Regis S .Ludovici, Massilia, cu magna classe solueret ad Regni siculi, quod Nothus quidam occupauerat, posses sonem adipiscendam : denique quid ante annos ducentos, cum Ludovicus primus Dux Andium, Regis Franciae filius, frater & patruus, ex Francia caexercitu magno discederet ad euincendum Regna Neapolitanum, quod illi delatum erat. Videmus quidem certe, quid nunc dissimile sit. sed ut res est solliciti plena timoris amor, ignoscendum est bonis affectibus, siue gaudio propter honc rem & dignitatem Principis, siue dolori,propter absentiam, siue lachrimis ex utraque causa manantibus perfusi

37쪽

sint Deuotissimi quidem certe amoris suis. Sueto

nius scribi, quod Populus Rom. non solum fuistis ominibus,sed etiam modulatis carminibus prosecutus 1 t Augustum in prouinciam abeuntem vos vero praedicere melius potestis, ecquo cum noster ad vos, a vobis hinc avulsus accedet, & complexa u& applausu & gaudio Polonia tota excipiet aduenientem . An vero, etsi patrem patriae vobis sponsoribus venire agno scet. non complecteretur etiam tanquam filium nam & patria parens est, vel si sit . ex arrogatione j An non simul exclamabit, quod est apud optimum poetam cuius verbi, lubenter utor, Veni h tandem tuaci; expectata parenti Vicit iter durum pietas: datur ora tueri

Nate tua,

uam metui, ne quid Lybiae tibi regnia nocerent. Denique cu vobis gratias agesi nonne agnoscet,& profitebitur , quod hic omnes agnoscimus de profitemur vestrae Legationi magnam quandam inesse vim energiamque, ut ita loquar, potius uam dicam illecebram quae hinc elicit & extrahit quod videmus: quaeque possit ab hoc Regno, tanquam corpore,&visceribus ipsis. matrisque sinu reuellere quod reuellit,& hinc evulsum transferre in ipsam usque Sarmatiam: tametti faturum alisi ius Regni, tanquam corporis caput es Quid hic dicam'Nihil vel peregrinum vel longe petitum dic re volo Memini, quo a & vestri sciunt. vix vllax unquanille vehementiores Legationes, quam ante

38쪽

annos cxx. suerint Oratorum Austriae, Boemiae,

Hun rariae, certatim repetentium & maxima contentione reposcentium Principem suum Ladislaum postumum, quem post mortem Uladistat Poloni,

Hungariae Rectoris ic Regis, totos iam annos x II.

Imp. Fridericus patruus retinebat. SE veluti inuid'. bat populo reposcenti. Sed quid impetrarunt' Nodicam, elusit sed earum gentium profecto ardorem restinxit & desideria repressiit atque remollijt aduersaria siue Legatio siue oratio AEneae Sylvij,quamuis Itali quem Imp. Fridericus misit ad Comitia , quae in Boemia Bunstantet habebantur, ut Ladistaum

suum extorquerent. Sylvius enim quamuis nonnis Procopio suo collega interprete auditus sit , caverba daret, effecit in Comitijs illis, & impetrauit, ut bona earum Gentium gratia, Imp. Fridericus etiamnum retinere posset aliquo tempore Ladistauillum, atque in Italiam abducere. Quanto igitur esse dicetur vestrae Legationis maior vis,auctoritas, gratia, eloquentia, denique reti admirabilior, quae impetrabit & euincet, ut nihil vel remorari possit, quod hinc abducere vultis Nunquam, scio, tam id cito fiet, quam desiderium vestrum petit: & omnem moram vobis molestam esse scio. Nam & omnis festinatio, amanti mora esse dicitur. Sed Regium tamen Senatu nihil vel prius vel ma is agere vides, ut iam quod olim de Senatu Rom.erudite disputasti, & ex tuo Cicerone repetijsti nobis occurrat, Senatu haberi ante Kalend.Feb.

39쪽

Isti

per Legem pupiam non potuisse ineque mense F bruario toto nisi perfectis Legationibus. Lege autem Gabinia sanctum es e, etiam usque ad Kalend. Mart. Legatis Senatum quotidie dari. Sed de vestra conteinione quid dicam3 An quod hisee diebus audiebam vestrum illustriss. Albertum Laseium , lepide profectὀ& scite & suauiter dicere in familiari colloquio de veteris Argonautarum Heroum Legationis coparatione Sed illi a Colchide, altero

Poti Euxini extremo littoreVellus aureum auellere atque auehere voluere. Vos Regnum non aufertis,

sed offertis, quod & ad alterum Ponti illius littus pertingat , & tam beatum sit, ut Polonia tota futura esse dicatur Regi nouo quaedam Olbia: sicuti a d ostia Borysthenis in Pontum illum influen is ad extremos Regni vestri fines, Strabo olim Olbiam vocavit,quam nos putamus fuisse Miletopolim. Quid de re parum mihi comperta loquar Vestra Zamo-sci non enim alterius cuiusquam oratio rectius id fecerit vestra Legatio Oratioque, cu Renunciatione Electionis, eiusque svi vocatu0 Decreto,trecentis ut audio in sigillis confirmato, quod adfert, rne- lius exponet, quale quantumque nunc Regnum

csserat deferatue: minus ut iam miremur, eam impetrare quod impetrat. Ego ineptus fuero, si quid addere velim sed tamen cum de eius. Regni digni tale agitur ut nihil nunc magis est in ore homi nu)& aliquid ex historia ob ijcitur, quod eam imminuere videatur, muti esse non debent homines

40쪽

tertij: sed iam tum Regnum hoc nouum sic fuisse

propagatum , Ut non minus longe lateque patuerit, quam Franciae Regnum eius temporis. Non enim

repudiare possum testimonium Stauistat Oricho nij vestri, qui in sua aduersus Mantuanum illum' declamatione, Bolestaus finquit primus Rex no ster a Roxolanis lacessitus bello, Regnum suum ad Boristhenem promouit. Idem postea multis detrimentis a Germanis affectus, Albi flumine Poloniam terminauit. Deinde Prussiae atque Livoniae latrociniis coactus, Athlantico mari Regnum suu definiuit: neq; Pannonia pacata prius illi fuit,quam Curpati montis illas insanas moles irruentibus Hugariis obiecisset. Intersunt ab eo tempore, usque ad hanc aetatem anni ut existimo plusquam quingenti. Interea Vero Regnum hoc vestrum, auctum potiusquam imminutum esse,&magna accessione prope duplicatum suisse videri, ne aduersarij quidem negauerint: multo quidem certe nunc maius esse, quam cum deserretur Ludovico nostro. Omitto quae de

Regni vestri alia antiquitate & gloria alii praedicant. Non enim huius vel loci vel temporis ea sunt. Sed ab aliis tamen vestrarum Antiquitatum studiosis talia predicari facile patior: neque modo de vestris Stauis, sed & de Sarmatis: imo dc de Scythis & Getis, multa iactari honoris causa. Et quis non lubenter audiat laudari vel Anacharsin. Solonis familiarem , Regi sque Scythici fratrem es vel Zamol.

SEARCH

MENU NAVIGATION