Titi Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt omnes ..

발행: 1779년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

191쪽

1V1 quoque juvat, velut ipse in parte la- -

boris ac periculi fuerim, ad finem belli Pu '---nici pervenisse. am etsi profiteri ausum, perscripturum res omne Romana , in partibus singulis tanti operis fatigari minime conVeniat; tamen , quum in mentem venit, tres sexaginta annos tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum)aeque multa volumina occupasse mihi, quam Occuparint quadringenti octingenti octo α' anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primus bellum Carthaginienssibus intulit jam provideo animo, Velut qui pri ximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem , ac velut profundum invehi, crescere pene opus, quod prima quaeque perficiendo minui videbatur Pacem Punicam hellum acedonicum excepit periculo haudquaquam comparandum, aut Virtute ducis, aut militum robore : claritate regum anti- septem Crem

192쪽

V. . si quorum , Vetus laque b fama gentis, de magnitudine imperii, quo multam quondam Europae, majorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius Ceterum coeptum hellum adversus Philippum decem ferme ante annis, triennio prius depositum erat, quum

AEtoli Chelli, pacis fuissent caussae la):

Vacuos deinde pace Punica a Romanos infensos Philippo, quum ob infidam adve sus Etolos aliosque regionis ejusdem socios

pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibal Poenisque, preces Atheniensium, quos agro pervastato in Urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.

ouὸre II SUB idem fere tempus in ab Attalo Philistho. rege , S Rhodii legati venerunt , nunciantes, Asiae quoque civitates si icitari. Mislegationibus responsum est, curae Asianam rem senatui fore. Consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in proelio cum Boiis erant, rejecta est. Interim Didiἱ iis ad Ptolemaeum aEgypti regem legati tres missi, C. Claudius ero, M. Emilius Lepidus.

193쪽

P. Sempronius Tuditanus Dut adnunciarenti. e. sit. victum Hannibalem Poenosque is gratias 'agerent regi , quod in rebus dubiis, quum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset peterent, ut, si coacti

injuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum. erga populum Romanum conservaret. Eodem fere tempore P.

Elius consul in Gallia , quum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum adtas , duabus legionibus subitariis tumultus ejus caussa scriptis, additisque ad eas quatuor cohortibus de exercitu suo, C. Oppium praefectum socium hac tu multuaria manu per Umbriam quam tribum Sappiniam vocant agrum Boiorum invadere jussit. Ipse eodem , aperto itinere, per medios montes duxit Oppius, ingressus hostium fines , primo populationes satis prospere ac tuto fecit. Delecto deinde ad castrum uintilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta jam enim maturae erant segetes,pro

fectus , neque explorato circa, nec stationibus satis firmis, quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis, inproviso

inpetu Gallorum cum frumentatoribus est

194쪽

V. c. I ii circumventus. Inde pavor fugaque etiam ar- matos cepit. Ad septem millia hominum pa-

retini,jis lata per segete sunt caesa inter quos ipset βώβψμε C Oppius praefectus. Ceteri in castra metu compulsi, inde me certo duce consensu militari proxima nocte, relicra magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios pervenere. Qui, nisi quod populatus

est Boiorum sines, cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil, quod esset memorabile, aliud in provincia quum gessime , Romam rediit. III. QUUM primum senatum habuit, universsis postulantibuS , ne quam prius rem, quam de Philippo sociorumque querelis, ageret relatum extemplo est decrevitque frequens senatus, ut P. Elius consul, quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui classe accepta , quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam trajiceret M. Valerius Laevinus propraetor missus, circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis, in acedoniam transmisit. Ad quem quum M. Aurelius legatus venisset, edocuisse setque eum, quanto eXercitu , quantum navium numerum comparasset rex, quem-

195쪽

admodum circa Onnes non continentiS modo . e. D.

urbes , sed etiam insulas, partim ipse ad eun ido, partim per legatos, conciret homines ad arma majore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne, cunctantibus iis , auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset haec eadem scribere Aurelium consulibus .senatui placuit IV EXITU hujus anni quum de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum

perfecissent; decreverunt Patres, ut Μ. Iunius praetor urbis, si ei videretur, decemviros

agro Samniti Appuloque , quod ejus publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet Creati P. Servilius, Q. Caecilius Metellus, C. m. Servilii; meminis

ambobus cognomen erat L. A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus , P. Zlius Paetus, Q. Flaminius Per eos dies , P. Elio consule comitia habente, creati consules P. Sulpicius Galba , C. Aurelius Cotta Praetores exinde facti Q. Minucius Rufus , L. Furius Purpureo, Q. Fulvius Gillo , Cn. Sergius Plancus Ludi Romani scenici eo anno magnifice adparateque facti

196쪽

a aedilibus curulibus , L. Valerio Flacco L. Quinctio Flaminino Biduum instauratum est. Frumentique vim ingentem, quod ex Asrica P. Scipio miserat quaternis arris populo cum summa fidein gratia diviserunt. Et ple- heii ludi ter toti instaurati ab aedilibus ple- his , L. Apustio Fullone M. inueio Rufo qui ex aedilitate praetor creatus erat i Jovis epulum fuit ludorum caussa. v. e. sati ANNO quingentesimo quinquagesimo

ab urbe condita , P. Sulpicio Galba, C. Au-

cio I . . reli consulibus, bellum cum rege Philippo: initum est , paucis mensibus post pacem Carinbelli thaginiensibus datam. Omnium primuin eam

si initium rem Idibus artUS , quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul retulit senatusisque decrevit, uti consules majoribus hostiis rem divinam facerent, quibus iis ipssis videretur, cum precatione ea is Quam remis senatus populi igque Romanus de republicandeque ineundo novo bello in animo habe-υ ret, ea res uti populo Romano sociisque, B ac nomini Latino, bene ac feliciter eveniret: Usecundum rem divinam precationemque, ut de republica deque provinciis senatum consulearent. Per eos dies obportuqe inritandis ad bellum

197쪽

Ium animis, litterae a M.Aurelio legato, & M. . . Ia.

Valerio Laevino propraetore adlatae in Atheniensium nova legatio venit, quae regem a

propinquare finibus suis nunciaret brevique, non agros modo, sed urbem etiam in ditione ejus futuram, nisi quid in Romanis auxilii foret. Quum pronunciassent consules, rem divinam rite perfectam esse , precationem admississe Deos aruspices respondere , laetaque exta fuisse, prolationem finium, victoriamque, triumphum portendi tum literae V Ierii Aureliique lectae, .legati Athenienssium auditi Senatus iude consultum factum est, ut sociis gratiae agerentur; quod diu sollicitati, ne obsidionis quidem metu fide decessissent. De auxilio mittendo tum respondere Placere , quum consules provincias sortiti essient atque is consul, cui Macedonia provincia evenisset, ad populum tulisset , ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum. VI. P SULPICIO provincia Macedonia sorte Propinei

v lent, uberent Philippo regi Macedonibu n que, qui sub regno ejus essent, ob injurias D armaque inlata sociis populi Romani beli, tum indici ii alteri consuli Aurelio Italiarim. VII. N

198쪽

U Ο provincia obtigit. Praetores exinde sortiti

--- sunt, Cn. Sergius Plancus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam . Q. Minucius Rufus

Bruttios, L. Furius Purpureo Galliam. Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. Id quum fessi diuturnitate & gravitate belli sua sponte homines taedio laborum periculorumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus ple- his viam antiquam criminandi Patres ingressi sus , incusaverat bella ex bellis seri , ne pace umquam frui plebs posset Egre eam rem passi Patres , laceratusque probris in senatu tribunus plebis δε consulem pro se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendae diceret, castigaretque segnitiem populi, atque doceret, quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset. VII CoNsUL in campo Martio comitiis habitis, priusquam centurias in suffragium mitteret, concione adVocata, is Ignorare cinis quis videmini mihi, QuiriteS, non , Utrum ti bellum an pacem habeatis, vos consulicis, neque enim liberum id vobis permittit Phin lippus qui terra marique ingens belluma, molitur sed utrum in Macedoniam legio-

199쪽

, ne transportetis , an hostem in Italiam ac V. e. yJa. h cipiatis. Hoc quantum intersit, s umquam Arrante alias, Punico certe proximo bello ex-

1 perti estis. Quis enim dubitat , quin, si di Saguntinis obsessis fidemque nonram inplo-Drantibus inpigre tulissemus opem, sicut par tres nostri Mamertinis tulerant, totum in, Hispaniam aversuri bellum fuerimus , quod, cunctando cum summa clade nostra in Ita-s liam accepimus me illud quidem dubiunis est, quin hunc ipsum Philippum, pactunii jam per legatos literasque cum Hannibale, in Italiam trajicere, misso cum classe Lae- ον vino, hii ultro ei bellum inferret, in a. 1 cedonia continuerimus. Et quod tunc feci- ν'US , quum hostem Hannibalem in Italia; haberemus , id nunc, pulso Italia Hannibale., devictis Carthaginiensibus, cunctamur far ceres Patiamur expugnandis Athenis , sicut D Sagunto expUgnando Hannibalem passi su- ,, mus, segnitiem nostram experiri regem. 1, Non quinto inde mense, quemadmodum ab , Sagunto Hannibal, sed quinto inde die, i, quam ab Corintho solverit naves , in Ita- , liam perveniet. e aequaveritis Hannibali in hilippum, ne Carthaginiensibus Maced ma

200쪽

U. . J I*- nas Pyrrho certe aequabitis dico, quan-- tum Vel Vir Viro, Vel gens genti praestat. is inima accessio semper Epirus regno ace, doniae fuit, 'odie est Peloponesum Oniam in ditione Philippus habet, Argosque

Nipsos, non vetere fama magis, quam morten Pyrrhi nobilitatos ostra nunc compBra. D Quanto magis florentem Italiam, quanto D magis integras res, salvis ducibus , salvis D tot exercitibus , quos Punicum postea bel- Blum absumsit adgressus Pyrrhus clamens, concussit .victor prope ad ipsam urbem D Romam venit mec Tarentini modo oraque villa Italiae, quam majorem Graeciam Vocant,

D ut linguam ut nomen secuto crederes,

D sed Lucanus, in Bruttius, Samnis, an nobis defecerunt. Maec vos , si Philippus D in Italiam transmiserit, quietur aut man- ω sura in fide creditis Θ manserunt enim Pu-Dnico postea bello. Numquam isti populi, D nisi quum deerit , ad quem desciscant, adi, nobis non deficient. Si piguisset vos in D Africam trajicere, hodie in Italia Hanniba- ,, lem Carthaginienses hostes haberetis. Μ Macedonia potius, quam talia bellum hambeat 'ostium urbes agrique ferro atque

SEARCH

MENU NAVIGATION